Et literas tuas et iudicium de Chorographicis nostris Disceptationibus2, amplissime et humanissime Groti, quanti semper fecerim, nondum apud te voce aut verbis testatus fui. Et licet fortassis id inpraesentiarum coner, nescio tamen quomodo omnia minora erunt tuo merito. Tantum enim in tuo nunc iudicio praesidii nobis collacatum sentio. Nam ecce vasti nuper laboris opus prodiit, antagonistae nostri Germania3; in quo nos nostraque non tam convellit quam vellicat, interspergens passim responsionum quasdam crypses, erroresque suos veteres recoquens ac novis cumulans. Quae omnia apud simpliciores praesertim, eo nocentiora quo tectiora, dum nec librum, nec locum nec quidquam addat,
449
quo intelligere lector possit, quem aut ubi nos impetat. Inter cetera eiusmodi est quod Taciti quendam locum, culpa, ut fit, typographica in Disceptationibus4 minus recte expressum - rebelles enim pro imbelles editum - non vereatur nobis impingere serioque asseverare nos ita corrigendum Tacitum voluisse. Cum tamen facile erat animadvertere, modo illi mica fuisset honestatis aut ingenui pectoris, esse typothetae hoc mendum, nec illud vel per somnium ibi agi, an ‘rebelles’, an ‘imbelles’ sit verior lectio, sed id quaeri, an ibi Tacitus de aestuariis Flevi deque Rheno, quem Isalam nunc dicimus, an vero de medio Rheni alveo Zelandiaeque aestuariis esset intelligendus; quorum a nobis prius asseritur, alterum, ut erroneum et huc detortum, fuse et firmis argumentis convellitur. At ille, non quod dici solet, de tribus capellis5, sed, re et causa seposita, aliud hic agens, ad erratum hoc typographicum confugit seque disertum eo faciens nobis calumniam6 struit. Nec calumniis tantum, sed inclementibus etiam ac ferocibus dictis passim desaevit; quae tamen omnia veritatis causa non gravatim excepissemus, modo sine fuco et fallaciis rem aggressus egisset. Nunc adeo incivili genere lacessentem, ratio existimationis deposcere videtur, ut in apertum et e latebris clara in luce collocatum aliquando producamus. Nam ad ipsam rem quod attinet, facili negotio defungemur, cum authorum praecipue inspectione opus sit, quos ille ad suum sensum, nullo codicum aut lectionum veterum reverentia aut aspectu, passim et miserum in modum traducit. Quin et intra circum et Rhenum nostrum stabimus, in fusam illam et magnam Germaniam non exspatiaturi. Nam et huc si mentis se acies ferret, vix soracum sufficiat struicibus monstrosarum opinionum avehendis. Obiter adhuc inspexi: praeter ceteras, statim se Caesar offerebat, ex cuius unico sed male intellecto loco7 Germanos, pudicissimam et honestissimam gentem, nullis vitiorum illecebris atque irritamentis, ut habet Tacitus8, agentem, Cynicos facit; nullam scilicet apud eos Venereae rei - quod olim de Massagetis et Indorum quibusdam prodidit Herodotus9 - occultationem fuisse serio asseverans10. Quid est, homines, canes et pecua facere, si hoc non est? Homines, inquam, quorum severa matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaverunt veteres. Tacitum quoque ipsum vide; ad Annales et Historias non ibo, Germania tantum sumatur in manus; quam ad suum sensum ex oppositu Lipsianae se edidisse11 ait. Et vere: nam saepissime non Taciti, sed eius mentem offendo. Unum omnium instar esto, quod habetur circa medium fere; item Antiq. Ger. pag. 134 v. 34 lib. I: Gerunt et ferarum pelles; proximi ripae negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus12. Haec absurde satis et praeter omnem rationem prolata ait, rescribitque, etiamsi nec codex nec varietas lectionis alluceat, rescribit, inquam: Gerunt et ferarum pelles; ulteriores negligenter, ut quibus nullus per commercia cultus; proximi ripae exquisitius. Nec animadvertit hoc plane Cliverianum esse, illud Taciti, qui indicatum vult, proximos450
ripae ob commercia et advenarum frequentationem negligenter pellibus uti, utpote aliunde, seu beneficio eorundem commerciorum, se excolentes; at interioribus id non ita obvium, quia ad eos institores et advenae vix perveniant; itaque pellibus suis uti, idque exquisitius, et quasi nullum praeterea cultum aut concupiscentes aut scientes. Hoc ita habere, quotidianus quoque usus convincat, sive navigationes Lusitanorum sive nostratium consulamus, ubi gentes exoticae, quae praesertim nostris hominibus et commerciis utuntur, spretis fere suis aut negligenter habitis, nostra aemulantur; sive hoc ipsum Belgium nostrum videamus, in quo Galliae propiori negligenter et despecte servatur mos et vetus habitus, ad novum nimirum et peregrinum se, ut plurimum, componente; at contra priscus rigor et antiqui ritus vestitusque apud interiores haerent, nec facile nisi pedetentim, et longa conversantium frequentatione mutant. Sunt et alibi eiusmodi loci. Et, si placet, etiam eum arbitrare, qui est Antiq. Ger. pag. 62 et 63 lib. III, ubi auream illam e codice Florentino a Pichena productam lectionem Taciti13, quam et Lipsius tantopere commendavit, fortiter ac superciliose idem Cluverius aspernatur suamque supponit plane luteam. Et ferrem, si, ut solet, vitio humani ingenii error surreperet, nunc veluti studio quodam contra torrentem itur, perpetuoque ille aut cum bonis authoribus aut cum veritate manus conserit. Quid augurabimur, mi humanissime Groti, si ita porro pergitur, si grassari in hunc modum licebit; si nulla erit, quae coerceat censoria virgula; quaeque, ut olim, authores alios in ordinem redigebat, alios omnino eximebat numero, ita et nunc vesanientibus modum ponat; quid, inquam, augurabimur, nisi ut cum Domitio Afro14 tandem exclamandum habeamus ‘Triumv. hoc artificium periit’. Fuerunt illi nuper heroes nostri, Lipsius, Scaliger, Casaubonus; quorum ut eruditio, ita summa quoque apud omnes autoritas plurimum pollebat; sed fuere et in communem abiere loctum. Itaque prae reliquis, qui in paucis maiorum nunc gloriae succrescunt, inter principes te habeo, mi Groti, ad quem confugiendum video. Tu et potes illustri nomine ac praeclara tua doctrina labantem literarum statum erigere ac sustinere; et velle, pro eximio tuo in easdem literas et literatos amore, non ambigo. Tantum, quod iam diu promissum est, praesta: et illud tuum de Repub. Batavorum schema15 suis numeris porro absolve atque exorna. Hic tibi locuples erit demonstrandi occasio, quid de illo Germanorum veterum democratico, quod urgetur, regimine, quid etiam in universum de toto illo opere, cuius nos partem tantum censendam sumsimus, statuendum habeamus. Haec si obtinere aliquando fata concesserint, tunc ego tuae apud eruditos ubivis spectatae autoritatis scuto aut tectus aut iudicatus istius omniumque vitilitigatorum morsus ac minacias facillime contemsero. Deus Opt. Max. florentem te ac valentem haecque agentem diu servet ac sospitet. Clarissimum nostrum Sandium16 consiliarium nunc in dies in patriam et lares reducem expectamus, re gesta feliciter ac bonorum ....17. Hardervici Kal. Decemb. CIƆIƆCXV.Van andere hand: ‘Inscriptio erat: Clariss. praest. viro D. Hugoni (Gr)otio,.. et Reipub. (Roteroda)mensis ....’