459
V. Cl. Io. Isaacio Pontano.
Quod indicium meum, Vir Clarissime, de Cluverii Germanicis Antiquitatibus exquiris, facis tu quidem benigne et pro veteri in me affectu: sed parum nosti miseriam meam, quem negotia multa magis quam magna ita divexant, ut non modo ingentia illa volumina, sed minores quoque libellos legere interdum vix liceat. Neque tamen tantum in me iuris habent molestissimae occupationes, ut non saepe animo repetam aevi mei partem dulcissimam, quam in amoenioribus studiis magna cum voluptate exegi. Tantoque plus illis annis debere me sentio, quod amicos mihi dederunt plures ac fideliores, quam unquam daturae sint istae quotidianae vexationes. Eos autem inter amicos non ignoras te locum e praecipuis obtinere, si te meque nosti; me quidem alienorum studiorum integerrimum fautorem, te vero inter literatos nomen insigne tuo merito consecutum. Sed tamen quantum Cluverianam Germaniam inspexi neque possum non probare diligentiam quae egregii aliquid solet parturire ubi vires suas colligens uni operi affigitur. Caeterum etsi aliquid remisisse videtur de ferocia quae in libello antehac edito apparebat, vultum tamen audaciae retinet. Cuius insigne documentum est quod saepe voces delet, aut immutat nullis librorum vestigiis, sola ingenii sui fiducia. Reprehendendi quoque alios magna eum tenet prurigo, quem morbum eo patientius in ipso qui vivunt ferre debent, quod Caesar, quod Strabo aliique praestantissimi auctores saepe ab illo supinae ignorantiae aguntur rei, cum quibus una culpari, id vero mihi videtur esse laudari. Ad ea, quae sigillatim attingis, ut veniam: rebelles in libro tuo scriptum pro imbelles casu, non autem malitia - ut ipse interpretatur - aequo iudici facile apparet, cum in ea mutatione nullum sit positum momentum ad eam quidem, quae inter vos agitatur controversiam. Venerem apud Germanos in propatulo exercitam mihi non persuadet Caesaris locus, nec quae de magna corporis parte nuda ait Caesar ulterius quam ad lacertos et pectus trahenda sunt. Quamquam ergo occultabantur eae partes, quas sibi pudor secrevit, ea tamen erat vestitus ratio ut gravidae latere non possent. In Taciti de pellibus loco nullam video mutandi necessitatem, cum satis sit commoda quam adfers interpretatio. In altero de Frisiis Verrito et Malorige, quod substituit Cluverius, in qua tum Germani rebellabant, nullum habet tolerabilem sensum. Nam cum Germanorum voce ipsos Frisios intelligat, non potuit nisi admodum insulse dici in Frisiorum natione Germanos, hoc est Frisios, rebellasse. Non fert hunc loquendi modum sensus communis, nedum Taciti σεμνότης. Contra vero Florentini codicis lectio omni oraculo certior. Regebant Frisios Verritus et Malorix, hoc est principatum obtinebant: non profecto qualis tum Romae erat principatus αὐτεξούσιος, ἀνυπεύϑυνος, sed qualis notus Germanorum populis. In quantum Germani regnantur. ἐϕ᾽ ὅσον ἔθος τοῖς Γερμανοῖς βασιλεύεσϑαι. Ut principum et regum voces saepe usurpant promiscue auctores, ita et regi et regnari, sed plerunque additis vocibus quae tollunt τὸ ἀμϕίβολον. Trans Lygios Gothones regnantur paulo adductius quam caeterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem2. Ipse ergo Tacitus Germanos in universum atque in iis Frisios regnari tradit, sed laxe et multum infra libertatem. neque aliud est, quod voce illa
460
in quantum indicatum voluit. In conventus Germanorum, qui pace habebantur - de armatis conventibus qui ipsi sunt exercitus nunc non disputo - non admissos e plebe singulos, multa mihi persuadent. Primum vicorum pagorumque regimen erat non penes plebem totam, sed penes principes et delectos e plebe, quos comites principum Tacitus, Caesar magistratus distincto a principibus nomine appellat. Iam vero ut pagis natio aut civitas constabat, ita ratio ostendit eos qui singulatim pagis praeerant collectos toti civitati praefuisse. Nam ut ad totum corpus reipublicae regendum vocentur qui a partibus sint exclusi, inauditum arbitror. Apud Gallos Germanorum consanguineos plebem consilio non adhibitam cum dicat Caesar3 sequitur multitudinem apud eundem auctorem intelligi debere ingentem numerum eorum qui vicis pagisque praeerant. Strabo sane qui ἀριστοϰράτιϰας dixerit πολιτείας ac subiungat electionem factam ὑπὸ τοῦ πλήϑους, non potest meo quidem iudicio aliud πλῆθος quam multorum principum comitumque in unum congregatorum intelligere. Morem autem apud Gallos omnes, apud Belgas certe, Cluverio quoque fatente, receptum, a Graecis Massiliensibus velle deducere perquam frigidum est. Adde iam quod historiae quae Romanam magnitudinem proxime sequantur, et perpetua consuetudo earum nationum, quae in veteribus institutis semper mansere, ostendit non omnes in concilium vocatos, sed solos principes, hoc est nobiles, et e plebe quosdam aut iudicio delectos, aut certe eos qui latissime agros possiderent. Haec quidem mihi videntur; quae si necesse sit firmare possum pluribus argumentis, paratus tamen certiora monstrantibus cedere. De Mosae autem cursu, de fossa Corbulonis4, deque aliis multis eiusmodi habeo qui Cluverium refellam, non coniecturis profecto, sed publicae fidei documentis. Mirum sane si a Corbulone facta est fossa quae Roterodamum ducit, quam nos scimus ante annos quadringentos plane non extitisse. Verum haec atque alia eiusmodi facilius possem, si quis opus habeat, indicare quam ipse qua decet cura persequi. Nam de Antiquitate Batavica recudenda quod mones, cogito iamdudum, sed melius otium semper exspectanti tempus effluit, ita ut iam prope ad omnem talis curae desperationem adducar, nisi me supra spem Deus respexerit. Tu cui nulla obstant bonae mentis impedimenta, historiam veterem novamque et res patriae nostrae potes qua oportet diligentia et inquirere et expromere. Ego tibi adiutorem si qua possum, sin hoc nequeo, lectorem certe praestabo, et quidem eruditionis tuae tam reverentem quam esse quisquam potest. Vale Vir clarissime. Rotterodami 20. Ianuar. 1616.