Hugo Grotius Guilielmo Grotio, Charissimo Fratri, S.
Iamdudum, mi frater, quid agas video: quae scripsi carmina, aut obsecutus animo, aut amicis gratificatus, in corpus revocas, et audes illis propitium spondere lectorem. Quam vereor ne aut de nostris lusibus aut de clementia saeculi nimis benigne iudices! Effluxit illa aetas, qua versus facere decorum, etiam non optimos excusabile erat. Praecipuum scriptionis patrocinium seritas editionis decoquet. Qua nunc fiducia tot in me nasos concitabo? Pueros etiam balbutientes amamus, quia in ea aetate semen ingenii spectare satis est, frugem ab ipsa exigere importunum. At viro silere quam balbutire est satius. Adde, quod quae nunc est hominum severitas, non mala tantum poesis displicet, sed ipsa poesis ut mala: multoque gravius videtur et πολιτιϰώτερον, forum aleatorium calfacere, quam libera verba vinculis includere non necessariis. Sed hic video, quod tibi effugium pateat. Potes enim a pedariis iudicibus ad summum auditorium provocare, in
456
quo facile absolvetur haec opera tua, annitentibus Rocho Honardo2, et Apollonio Scotto3, viris summis et extra controversiam dignissimis, quos non semper lites exerceant; quorum ille Thamare tragoedia edita salivam nobis cum moverit, nunc Mosis legiferi exspectatione nos cruciat, alterius Ecclesiastes iamdudum carceres mordet. Scelus sit ab his seiungere Vosbergium4, poetarum ut exactissimum iudicem, ita candidissimum amatorem; et qui me quoque, ut arbitror, non tantum ut affinem, sed et ut harum literarum sectatorem diligit. Et, ut intra meos potius collegas maneam, nosti, credo, certe nosse debes, Simonem Bellimontium5, cuius consiliis civitas Middelburgensis feliciter utitur. Is me non tantum hortatus est saepe, sed iure amicitiae prope impulit, ut facerem, quod tu nunc facis; et iamdudum me vir disertissimus permovisset verbis, nisi idem prudentissimus absterruisset exemplo: quippe cui facillimum erat de suo praestare, quod de meo exigebat. Sed demus hoc tantorum virorum auctoritati, ut liceat et viris et occupatis versus et scribere, et legendos aliis tradere: nihil adhuc tibi confectum erit, cum singulae carminum meorum partes multo plus deprecandum habeant. Multum iuvit iis argumentis operari, quae pietatis professionem continent. Sed haec artem cum vix patiantur, omne pretium ex affectu excolentis accipiunt; quam voluptatem ut saepe in scribendo sensi, ita in legentes transfundere non possum. Quare futurum video, ut et Theologi poeticam libertatem, et Poetae theologicam ieiunitatem accusent. Et sunt quaedam in hoc genere sermoni soluto tam vicina, ut veniam nisi a rebus ipsis sperare non audeant. Ut vero in his Christianum magis quam poetam, ita in iis, quae ad patriam et res pro patria ductu Mauritii Principis fortissime ac felicissime gestas pertinent, nihil exhibemus praeter bonum civem. Videbor exteris res nostras paulo laetius extulisse, iis praesertim, qui earum magnitudinem non intelligunt. Sed posteritatis nostrae interest, omni memoriae genere consecrare, quibus caussis sumta sunt arma, quibus animis gesta, quo eventu deposita. Erunt qui me criminabuntur, in hostes nimis acerbe, id est, hostiliter locutum. Monendi sane, scripta haec cum fas belli talia permitteret. Et erat is hostis, cum quo non de gloria aut propagandis imperii finibus certamen habebamus, sed de vita, et, quod vitae proximum, antiqua libertate. Haec ereptum qui it viris fortibus, potestne in eum aliquid, quam par est, animosius dici? Attamen induciae nunc sunt. Video quid sis responsurus: legantur ut ante inducias scripta, quomodo et trophaea aspicimus. Habent et Epithalamia quod excusent, suam nimirum, id est, nuptialem linguam, sine qua ne Epithalamia quidem sunt. Longe quidem stetimus citra Fesceninos; sed iuvenes eramus, et concessum putabamus alludere ad concessas voluptates. Haec festivitas si culpa non caret - et cur ego id operose defendam? - auctor sum, lege caveatur, ne quis posthac velit Epithalamia scribere; nam et sine illis vivere possumus, et facere quae nunc fiunt. Quid si etiam sinistrorsum aliquis rapiat, quod, more poetarum recepto magis quam laudabili, Deos interdum nominaverim? quod profecto, vigente paganismo, flagitiosum fuerat, nunc periculo caret. Sciunt quippe omnes, ea voce modo sidera, modo elementa, modo mentes aetherias, modo insignes viros, modo Dei457
unius virtutes ac dona intelligi. Christi patientis editionem non iam tu, ut caetera, sed ego tuendam habeo. Ut enim lucem videret, ego iam pridem auctor fui. Audivi, qui non ferrent in scenam produci salutis nostrae mysterium. Quasi id ageretur, et non potius παραϕράσεως genus esset, ea, quae sacrae literae διηγηματιϰῶς enuntiant, δραματιϰῶς proferre; quod et Patres olim, et Pastores hodie in homiliis faciunt. Venit et illud in mentem, fore qui accusent varietatem et desultorium scribendi genus. Nimirum non unius aetatis hoc opus est. Aliud fert ver, aliud aestas. Nec animus sibi similis: modo liber et sui iuris, modo taedii plenus, et quaerens ubi respiraret, saepe amicorum imperiis ad definiti argumenti necessitatem adstrictus. Neque vero constantis arbitror, iocis et seriis eundem vultum impendere. Accedit, quod ingenium mihi sequax ac ductile, ut a cuiusque Poetae lectione incaluerat, ita ad eius imitationem rapiebatur. Agnosco me ipse alibi Lucani spiritu plenum, interdum Manilii plusquam satis est studiosum, nonnunquam castigatius aliquid ad Statii et Claudiani instar conantem. De Epigrammatis quid dicam? quae, ut artis eius peritissimos decebat, facile est scribere: at libros Epigrammatum scribere perdifficile. Quota enim quaeque materies hunc cultum recipit, ut iam ipse eligas, quod raro conceditur? Nihil autem potest esse tam fatuum quam extortum epigramma. Neque vero nobis licuit, quod sibi permisit Martialis, cui saepe sola obscoenitas epigramma facit. Hispanis relinquamus hanc scabiem. Vides quantum hic sit excusationum. Quanto erat facilius non committere, quod excusationis indigeret? Habes tamen quod reponas: alia sparsim edita, alia apud amicos exstare, et vereri, ne corruptiora exeant; praesertim quum iam eius rei experimentum e Germania6 habeas. Potes et illud adiungere, si quae sunt ἐννοήματα minus mala, ea, me non vindicante, facile repertura dominum. Scis, exiguo de Ostenda carmini7 quam multos magnosque auctores vacillans fama assignaverit. Neque semel mihi accidit, ut in aliorum scriptis ea legerem, quae a me nulli subrepta satis essem mihi conscius. Sed levis est iactura tam parabilis annonae. Caeterum ego quod vis, nec veto, nec iubeo. Utere eorum consiliis, qui istis de rebus rectius iudicant; quales sunt harum literarum principes, Heinsius atque Rutgersius, et spectatissimae probitatis atque doctrinae Vossius. Utcunque res ceciderit multum mihi gratulor de te, qui non me tantum, sed et mea, tam fraterne diligas. Roterodami XV. Decemb. CIƆIƆCXV.