eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    457. 1616 Juni 11. Van F. van den Sande1.

    Magnifice Domine.

    Pro misso exemplo epistolae a Stampelio ad te datae2 gratias ago, ac gaudeo me non esse deceptum in concepta de ipso opinione, quamvis enim ille in suis concionibus ac Commentario in Catechesin Lutheri3 vehementer atque acerbe passim in Calvinianos debacchetur, quod equidem primum vix concoquere potui, prae reliquis tamen istarum partium Theologis dignissimus mihi visus fuit, quem colerem tuaeque familiaritati insinuarem. Nam egregium pacis studium ex familiari ipsius sermone deprehendi, estque alienus ab illo Ubiquistico commento, quod tam latam inter Augustanas ac nostras Ecclesias differentiam atque odium pene irreconciliabile produxit; neque male de nostro Statu suaque Republ. meritus est, dum singulari animositate ac constantia, voce ac scriptis, summae Potestatis iura defenderet, seque opponeret pessimo cuidam Blateroni, qui foedus inter Illustrissimos DD. Ordines ac Remp. Lubecensem pactum, impietatis damnabat4; ut minime mirum sit, ipsum in Articulo de Summi Magistratus auctoritate tecum sentire: illam videlicet auctoritatem non ad civilia tantum negotia, sed etiam ad Ecclesiarum tuitionem iuxta Dei verbum extendi; in altero vero articulo vix ab illo exspectassem tam manifestam hodiernorum certaminum detestationem. Nam cum

    513

    in familiari sermone subinde ad ea tenderem, quae nunc palam concedit, ex illo nimirum opinionum dissidio, non esse animorum ac pacis Ecclesiasticae divortium faciendum; mox ille ad alia delabebatur, ac nostrorum Theologorum duritiem taxabat, ac nonnulla ex Paraei Eirenico5, quae paci non satis convenirent, recensebat; tibi itaque debemus, quod abs tam eximio Lutheranorum Superintendente tam bene dicta habeamus: ‘haec, videlicet, certamina praeter modum ac necessitatem a plerisque etiam sine ullo fructu, ac maximo cum scandalo agitari, eaque ad scholas esse remittenda’; et ‘salutarius multo plebem de sinceritate fidei doceri, et ad vitae honestatem excitari, quam disputationum subtilitate, et altercandi futilitate turbari, ac non parum offendi’. Item ‘praestare, utramque partem suam tenere sententiam, sine acerba alterius insectatione, donec alteri clara lux per Dei gratiam illucescat’. Quae si ille suis. ac nos nostris plerisque Theologis persuadere possemus, haberemus Evangelicam Ecclesiam duplo maiorem, atque adversus Pontificium regnum magis stabilem. Ad rescribendum, atque hunc virum cordatum in tam laudabili studio retinendum tibi materia non deerit, quamvis ille nullam ad replicandum praebeat occasionem, dum in responsione sua totam tuam concedit intentionem. Sed absit, ut ego docere coner instructissimum atque in omni doctrina summum, a quo ipse sum docendus, et cuius literis ac consuetudine multum me profecisse gloriari soleo. A D. Thisio super Commentatione vestra6 nihil aliud obtinere potui, quam quod iudicet doctum atque egregium esse scriptum, quod tamen in nonnullis partibus sibi non plene satisfaciat, quae ut chartis commendaret, atque accuratiori explicationi materiem praeberet, multis atque instantibus flagitationibus obtinere non potui.

    Adamus Hartwich7 satis honesto Amsteldamensium Pastorum testimonio munitus ad nos venit, in novo etiam examine sic Senatus Commissario ac Classicis Deputatis sese probavit, ut non indignus iudicatus fuerit, cui paganae Ecclesiae ipsum postulantis cura committeretur. Equidem de nimio illius in hodiernis controversiis fervore nonnihil inaudieramus, sed alii illius commendabant innocentiam; alia quoque fuere, quae istiusmodi de illo rumoribus erant anteferenda, cum praesertim monente Senatu moderatiores mores promitteret. Nuper ex vestra ac Collegarum ad Amsteldamenses legatione8 magna nobis de pacis Ecclesiasticae restitutione eiusque ad nostras Ecclesias progressione spes affulgebat, sed mox dolebamus labores vestros fuisse frustraneos. Si nonnulli nostrae Reformationis Ministri tantum pacis studium praestarent, quantum super maiore opinionum differentia prae se fert Stampelius, rem dudum haberemus confectam. Dolendum sane est, quod quaecunque recte vel sequius in vestra fiunt Rep. mox ad nos quoque transeant, quodque nostrarum Classium Ministri olim concordissimi vestratibus sese implicaverint controversiis ac paulatim per sequiores suspiciones nec non per morum atque ingeniorum duritiem magis invicem discedant, ut apertum habituri simus schisma, nisi Summi Magistratus interveniat

    514

    auctoritas. Hac de causa Ordines nostri in postremo conventu iniunxere Senatui9, ut Classium Deputatis atque aliis in consilium vocatis controversiam componat, qua in parte nonnulli Ministri, diversis quamvis opinionibus addicti, nos de se suoque pacis studio bene sperare iusserunt, si vero dissidentes animum vincere atque affectus cohibere nequeant, Senatus suam interponet auctoritatem in fiduciaria aliqua pacis retinendae formula praescribenda. Eorum, quae de controversis istis capitibus dudum commentatus es, fac me quaeso participem. Vale Vir Magnifice, coniugi a me ac mea officiosam salutem. Dabantur Arnhemii XI Iunii. Ao. CIƆIƆCXVI.

    Tuus
    Fredericus Sandius.

    Adres: Aen Mijn Heer Mijn Heer Hugo de Groot Raet ende pensionaris der stadt Rotterdam.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E I94. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 437.
    2 - No. 446.
    3 - Achte Cathechismus-Predigten, darinnen die Hauptstücke unsers Catechismi und Christlicher Religion nach der Richtschnur Göttliches Wortes und Anleitung der Auslegung des Herrn Lutheri kurtz und richtig erkläret. Lubeck 1615.
    4 - Zie p. 416 n. 2.
    5 - Zie p. 530 n. 8.
    6 - Nl. de Defensio fidei Catholicae, die Thysius van Van den Sande ter inzage had gekregen; zie p. 416 n. 3. Thysius' oordeel over dit boek zie p. 529 n. 2.
    7 - Adam Hartwech, van Rotterdam, schrijver van: Copie van sekere brieven, de welcke twee persoonen aen malcanderen hebben geschreven, handelende van de perseverantie ofte volherdinghe der Heylighen. Dordrecht 1612 (Pamflet Tiele 1023); beantwoord door Grevinchoven in zijn: Korte en grondighe Refutatie; en door Hubrecht wten Broeck in: Pijlkoker der dwaesheyt. Zie Tiele 1024 en 1025; Knuttel 1981 en 1982.
    8 - Zie p. 518 n. 1.
    9 - Brandt, Historie der Reformatie II p. 430. Zie ook p. 529 n. 3.