Magnifice Amplissimeque Domine. Hodierno mane nunciavit mihi ornatissimus Collega meus2, advenisse in urbem D. Utenbogartium ac, quod antea factum nunquam, velle me invisere: collaturun autem de iure summi Magistratus in Ecclesiasticis. Statim in mentem venit, non id colloquii aut dissertatiunculae ergo fieri, cum ignorare non possit, quam mihi curta sit supellex, sed potius quia postulare statuisset, quae hac de re nuper ad A.T. scripsissem3. Nec ea me suspicio fefellit. Nam vix de valetudine mea, et statu Collegii nostri exquisierat, cum sermonem iniecit istiusmodi, ecquid sub manibus haberem, quod brevi lucem adspicere posset. Et cum negarem me ob difficultatem muneris in hisce quasi primordiis aliquod edecumatum, et seculo dignum elucubrare posse, porro institit, nihilne de principali iure in Ecclesiasticis essem commentatus. Sciebam quo tenderet, et mentiri non erat meum. Respondi igitur, ante trimestre aut amplius, sententiam me meam ad aliquem chartae illevisse, sed statuisse, simul ac paulum otii nactus ero, quatuor aut quinque disputationibus eam rem in Collegio accuratius pertractare. Non improbavit consilium; sed tamen optare se interim dixit, ut sibi inspiciendi eorum quae scripsissem, qualiacumque ea essent, facerem potestatem. Addebat, iam a tribus retro mensibus vel amplius scisse se me aliquid tentasse. Dicebam mirari me unde hoc haberet, cum praeter eum ad quem scripsissem, nemini mortalium rem communicarim, uno excepto Collega, qui fidem dedisset se cum nemine hac de re verba facturum. Respondit se ex A.T. rem cognosse. Idem dicebat D. Episcopius, qui aderat. Non tam naris obesae eram, ut non odorarer, cur hoc mihi persuasum vellent, sed tamen dissimulabam. Optarim interim magis Collegam hac parte litasse Sigalioni4. Imo meipsum: quando inique ab altero silentium exigit, qui ipse illud praestare non potuit. Addebat D. Utenbogartius, si bona mea venia fieret, velle se ab A.T. scriptum istoc exposcere. Dixi non displicere, ut prius videam, quid scripserim: putare enim alia etiam familiaria eis literis esse admista. Velle itaque quamprimum ad te
516
scribere. Rogavit igitur, ut hoc quamprimum facere vellem: rem me sibi gratissimam facturum. Nunc oratum te velim, ut si otium horulae detur, oculo volanti percurras, et ad oram Epistolae lineam transversam ducas, ubi quid a me praetereundum arbitreris. Si tamen id per occupationes non potes, ipse agam, priusquam alteri chartas istas exscribendas dedero, quo Utenbogartio mittam. Illud quoque candide scribere illi statui, siquid hic boni sit, Tuae hoc A. tribui debere, cuius hac de re sententiam non ita pridem antea legissem. Quod si illud ipsum exemplar, quod A.T. habet, mitti posset, opus foret simul addere, ne cui illud alteri innotesceret, quando ad te familiariter scriptum esset more Romano, non seculi nostri, quo inferiores non sic ad tui ordinis ac dignitatis viros scribere solent. Vale, Magnifice Amplissimeque Domine, et uxorem saluta τὴν δίαν γυναιϰῶν.XXIII. Iun. CIƆIƆCXVI.
T.A. devinctissimus.
G.I. Vossius.
De Comaste Theocritici5 certior fieri aveo; item an inter Theocritica non etiam habitura sint locum Epigrammata ex eodem expressa6. Nam si non Epithalamii Helenis et Oarystis7 meministi, cessandum erit operis, usque dum accepero responsum.