eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    461. 1616 Juli 1. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Tam invitus libellum tuum de Imperio circa Ecclesiastica dimitto, ut hoc quoque inter causas fuerit cur tam sero tibi respondeam. Pergo enim in opere nuper inchoato2, sed tarde procedo propter intercurrentes occupationes. Soleo autem saepe ad tua meditata recurrere, quod videbis ex lemmatis a me in margine annotatis. Sed nolo mei commodi causa offendi a te Utembogardum. Sed rogo operam des ne quid mihi praeter usuram pereat. Habeo multa de quibus conferre tecum liberet, si aut mihi ad vos, aut tibi ad nos liceret transcurrere. Si pagellae primae Poëmatum recuduntur3 - quod omnino est necessarium - cogita an non in metricam legem peccet ille Tetrameter Qui sacro renuntiatis coetui repudium4. Scribunt quidem Graeci iurisconsulti, quin et Iustinus Martyr5 ῥεπούδιον, sed illis hac in re credere minus tutum. Comici mihi videntur corripere secundam, ideoque mirum non est in aliis versibus eam vocem non occurrere. Certe tripudiis quoque secundam in Galliambo corripuit Catullus6. Si ita sentis, et serum non est, posset rescribi: Qui repudium Christiano nuntiatis coetui. Cogitaram an pro repudium ponerem divortium; sed non memini me legere divortium renunciari. Videtur enim haec phrasis repudio propria. De Comaste scripsi nuper7. Epigrammata ex Theocrito in libello Epigrammatum meorum reperies8, quanquam dubito an unum de sacello9 elegans satis, sed cui spurci aliquid sit admixtum, omitti sit satius. Sumus enim εὐδιάβλητοι. Ego te harum rerum Aristarchum facio,

    518

    ὀβέλιζε quantum ex usu videbitur. Acta legatiunculae nostrae10 typis data Haga exspecto. Vale Vir doctissime et bene rem gere. Cal. Iuliis 1616. Rotterodami.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 33. Antwoord op no 459
    2 - Zie p. 515 n. 2.
    3 - Zie p. 514 n. 3.
    4 - In ‘Eucharistia’, Silv. lib. I (Poemata p. 14). Het vers luidt aldus: ‘Et repudium Christiano nuntiatis coetui’.
    5 - Migne, P.G. 6 p. 444.
    6 - Catullus 63, 26.
    7 - Zie p. 516 n. 1.
    8 - In de Poemata p. 337-339.
    9 - Het Priapeische gedichtje: ‘Quo via per quercus’, dat Vossius echter niet geschrapt heeft, Poemata p. 388.
    10 - De ‘besending’ van de regeering van Amsterdam door vijf leden der Staten van Holland, waarbij Grotius het woord voerde in de vergadering van 23 April 1616. Zie Brandt, Historie der Reformatie II p. 344 vv.; Rogge, Wtenbogaert II p. 234 vv. Zie verder Knuttel no. 2248-2252; Rogge 81-86.