Vir Clarissime.
Pariter te ioca et seria mea sollicitant. Postulavit a me D. Mylius ne obliviscar epigrammatidiis quatuor, quorum unum est in effigiem Scaligeri, tria in imagines Regum duorum et Reginae Galliarum, addere easdem imagines in aedibus ipsius extare. Mos ergo gerendus ut fiat hoc lemma: In effigiem Ios, Scaligeri quae est apud V.N. Cornelium van der Mylen Equitem2. Item: In imaginem Henrici Magni Regis Galliarum quae est apud V.N. Cornelium van der Mylen Equitem. Deinde: In imaginem Mariae Mediceae Reginae Galliarum quae ibidem. Postremo: In imaginem Ludovici XIII. Regis Galliarum quae ibidem3. Inscripsi hodie versiculos aliquot albo D. Scriverii, qui epigrammatis4 addendi erunt. Christum Patientem alicunde mihi comparari, aut mancupio, aut usu velim5, ut quae typotheta peccavit emendem; nam meos errores corrigere longum esset. Hic nullum est eius tragoediae exemplar. Vale Vir doctissime et nos ama. 20 Iulii 1616.
Tuus ex asse
H. Grotius.