Iam literas5 ad te obsignaveram cum tuae mihi redduntur; unaque Christus Patiens6, quem legi statim, et annotavi aut in contextu aut in margine quae typographi peccaverant. Praefationes omittendae sunt. Memini Tetrasticha de rebus praefectura Principis Mauritii gestis7 non suo, hoc est, temporum ordine disposita, et quatuor aut quinque deesse ad consummandam historiam. Itaque ista addidi, ut vides, simulque lemmata omnia suo ordine collocavi; si quod est lemma sine versu omittendum erit, si quod Epigramma sine lemmate, inter-
521
serendum suo loco; nam mihi hic nulla eorum versuum exempla sunt ad manum. Scripsi olim Epigramma in mortem Angeli Merulae, additum vitae ipsius a Paulo Merula editae8; si librum habes poteris curare ut id epigramma aliis nihilo melioribus accedat. An praeloquendum aliquid sit editioni, et meone an fratris potius nomine, haereo adhuc velimque instrui tuo consilio, nisi non vacat. Vale Vir Clarissime. 21. Iulii 1616. Utinam te brevi videam, nunc per tres dies ero Liesfeldii9 apud Schonhoviam, nec domum rediturus.Tuus totus
H. Grotius.