Mitto, Vir Clarissime, quae ad consummandam Poëmatum nostrorum editionem pertinent: Epistolam fratris ad Mylium et meam ad fratrem2. Tuos quoque versus affectus in me plenissimos, et alios fratris3. Accesserunt Epigrammata tria quae amicorum impulsu nuper scripsimus. Ordo is placet ut
525
primum sit ad Galliae legatum, alterum de Thuano, tertium de Sueonum legato4. Videntur mihi haec subiungenda aut infarcienda primo Epigrammatum libro: nam qui sequuntur peculiare argumentum habent. Eorum quae edita sunt pagellas habeo usque ad 368, nisi quod hiatus est in primo Epigrammatum libro et desiderantur 321. 322. 323. 324. 325. 326. 327. 328. 329. 330. 331. 332. 333. 334. 335. 336. 337. Velim ergo has quoque pagellas et quae impressae sunt hactenus ad me mitti, ut ea annotem quae a typographis peccata videbuntur.De rebus Ecclesiae nihil compertum habeo. Videtur Amstelodami5 nihil magnopere esse actum, si quid habes rogo impertias. Redeo ad intermissum nonnihil pensum de Summarum Potestatum imperio6. Vale Virorum optime cum familia omni, nostri memor. 17. Augusti 1616.
Tuus ex asse
H. Grotius.