Accepi tuas, Vir Clarissime, Rigaltiique2 literas, atque una ab illo Iuvenalem, a te multo deterioris Poëtae carmina3: gratissima sane omnia, sed imprimis tua me epistola beavit, cum video quam amans sis mei, quamque mea omnia sollicite cures. De Angelo Merula4 dudum est quod scripsi, neque nunc succurrit argumentum epigrammatis; clausulae memini. Si nihil aliud quam cuius sim religionis ostendit, et crudelitatem temporum damnat, non est quod eis nominibus omittatur, cum in commendatione Borrianae Historiae et in Panegyrico Britanniae5 et alibi passim exstent talia; sin acriorem quandam Romanae Ecclesiae aut Pontificis habet infestationem, omitti poterit, ne typographo propterea lucelli aliquid decedat. De praetermissis ponendis ante Tragoediam consilium placet. De Religionis imagine6 nihil mutandum censeo. Inscriptio libri haec placeat: Hugonis Grotii poemata collecta et magnam partem nunc primum edita a fratre Guilielmo Grotio. Librorum titulos sequens pagina indicabit7, Aut simile quid. Fratris carminibus claudenda erunt elogia8. Quod Erotopaegnia et Instrumentum Domesticum nullum seorsum librum efficiunt9 id perparum est, neque dignum quod erratis accenseatur. Potius ita mutanda fratris epistola
526
ut libri tertii nulla fiat mentio. Ut ea epistola et mea ad lectorem belle edantur scio curae tibi fore. Thomsonis exemplar10 accepi, cum voluptate legi et dono dedi Galliae legato11 cum his diebus apud me pranderet. Scripserat mihi nuper Corvinus indicarem quot praeterea exemplaribus mihi esset opus; ego ad hoc silui. Sed si quatuor aut quinque incompacta mittat, gratum futurum est. Diamantium12 placere summis atque infimis laetus intelligo. Dabitur aliquando ut spero occasio cum ipso de rebus Ecclesiae colloquendi. Tu de excerptis istis ad conciliationem partium facientibus per otium cogitabis. Puto proximo Conventu nos scituros spes aliqua sit pacis an - quod Deus avertat - schisma apertum. Vale Vir Clarissime cum optima uxore et familia. 19. Augusti 1616.Tuus ex asse
H. Grotius.