eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    492. 1616 Dec. 30. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Cum nolim quicquam te latere rerum mearum, significandum tibi duxi me in triennium quod a Maio veniente inchoabitur destinatum ab Urbe nostra Senatorem Collegii Delegatorum ab Ordinibus, manente interim Syndici onere2. Scio quam molestum mihi sit futurum huc illuc itare et in tot negotia dividi. Sed solatur me spes aliqua sub magno magistro3 ea discendi quae ad Rempublicam nostram pertinent, atque interim inserviendi commodis amicorum, quos inter cum principe loco te habeam, si res tua prius peracta non erit, nullum ego negotium isti antevertam. Properanda mihi videtur τῶν ϰατὰ Σοϰίνου editio4

    543

    multis de causis. Libenter exploro doctorum iudicia, sed video multum interim temporis absumi. Nolo mandare tibi ut molestus sis Episcopio5; habet proculdubio quae agat alia, forte et maiora. Quo magis cogito eo magis mihi placet ostendi aliud esse Semipelagianismum sive Cassiani, Fausti et Massiliensium sententiam, quam Synodus Arausicana improbavit - et tamen citra anathematis notam -, aliud Dogma de Voluntate antecedente et conditionata Gratiarum subordinatione. Utinam id non ab his quibus antiquitas sordet, sed a modesto aliquo sobria ac seria explicatione tractetur. Non puto historiae huius cognitione quicquam esse nostris rebus utilius; neque te quenquam aptiorem qui id praestet nisi obstet temporis penuria. Sane mirum in modum erratur quotidie ignorantia status controversiarum; et ne externa iudicia praecipitentur praecauto opus est. Scripsit nuper ad me Lingelhelmius6 ab interioribus consiliis Electori Palatino, vir pietate et doctrina praestans. In eius literis haec sunt inter caetera de libello quem Lucius edidit: ‘Libellum hunc dubitavi diu an tibi mittere deberem, tamen tua interesse putavi, ut scires qualiacumque sint quae monentur. His diebus ab amico quodam ad me missus est, quem ut percurri miratus sum hominis stuporem vel proterviam, qui aliud plane agit, quam quod est in quaestione. Homo importunus quicunque is sit, qui hoc unum agit ut tibi Semipelagianismum impingat, qui ipse ostendat in se sesquiasinismum’. Vale Vir amicissime et bene rem gere. Uxor tuam amice salutat. Utinam videre te liceat. 3. Cal. Ian. 1616.

    Diatribam de Imperio nondum relegere coepi. iam nunc incipiam.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 37. Beantwoord door no. 497.
    2 - Brandt, Leven I p. 91.
    3 - Oldenbarnevelt.
    4 - De Defensio.
    5 - Grotius had Vossius verzocht zijn Defensio fidei catholicae aan Episcopius te laten lezen; zie no. 497.
    6 - Zie p. 539 n. 4.