eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    546

    497. 1617 Jan. 9. Van G.J. Vossius1.

    Magnifice, Amplissimeque Domine. Quamquam, ut apud Varronem2 est, Honus est honos qui sustinet Remp., tamen te novo hoc seu onere honoratum seu honore oneratum, multis profecto nominibus est quod gaudeam. Nam verum si dicere licet, quamquam tu externos honores non magni aestimas, tamen nefas fuerit in hac praestantium virorum inopia, inclytum virtutis tuae splendorem in patrio solo intra unius, honestissimum licet, syndici titulum constringi. Et lectissima uxor tua, animae dimidium tuae, habet tota quod mente petivit, domicilium nacta in medio consanguineorum et familiarium, quod illi, melius quam omnis Bataviae et Zelandiae capparis, lienem deducet. Nec minus consilio auxilioque hic poteris prodesse tuis, quos inter me etiam merito repono, cum maxima mihi abs te ornamenta proficiscantur, nec patiaris ullum mihi in te commodum claudere. Denique, quod palmarium credi debet, talem Senatorem haec Reip. tempora postulant. Te quidem destina ei destinato, frustra omnes fore auguror, qui eam labefactare consiliis suis conantur; atque ne vanus unquam augur comperiar Deum Opt. Max. votis supplicibus oro.

    Libello Lucii3 - pene Lucidi4 dixeram, prope adeo ut nominibus, ita doctrina conveniunt - horas sex septem impendi. Quid dicam? Doleo populari meo - uterque enim Palatini sumus - non plus inesse salis. Non de publico tantum, sed ipso etiam bene mereatur, qui tam insulsum sale candido defricare volet, ne putiscat totus. Verissime Lingelshemius ad te5, quos ille reos agit Semi-pelagianismi, iustius arguere ipsum posse sesquiasinismi. Sed tamen cogitato opus, num si pedem cum eo struere lubeat, comminus semper congrediendum, eiusque vestigiis insistendum semper putes; quod si fiat, necesse habemus respondere ad quinque illa Haganae Collationis capita6, et ea quibus adversum te pugnat S. Scripturae loca. An vero satis putes, si quae Pelagii, Semipelagianorum, Catholicorum communiter, Augustini singulariter, et Praedestinatianorum fuerit sententia, distincte proponam, et non uno tibicine solide ex vetustate fulciam; simul sicubi opus, argumentis alienis occurram. Quicquid praescripseris, parebitur. Nam seu hanc seu alteram insistere viam lubeat, facilem mihi victoriam hinc spondeam: nec meum est ferre, Palatinatum produxisse, qui nomen cum tuum tum Illustrissimorum Ordinum decolorare cogitet, nec produxisse, cui illud curae sit vindicare. Quocirca simulac praefuero disp. de Creatione7, quam his diebus scripsi - exemplar thesium ad te mitto - bonis avibus ordiar recoquere historiam de Semipelagianismo, et vicinis contrariisque erroribus. Futurum hoc intra triduum spero. Hoc magis autem cogitandum erit, ut aliquid novi adferam post Corvinum, quando ille meliorem laborum

    547

    nostrorum partem nobis non invitis in Antibogermanno suo8 exscripsit. Nam praeter ea, quae Dordrechto illi per te miseram9, Lugduni hic utendum dedi quidquid testimoniorum ex antiquitate de singulis Hagensibus controversiis non sine labore longo congesseram. Quod cum sciret ipse, ante semestre et amplius in familiari sermone subvereri se dixit, ne, dum magnam partem laboris nostri in suas cameras convehit, non tantum honoris qualemcumque fructum interceperit nobis, qui tanti non est mihi, sed etiam reliquum quod fecit depreciaverit plane, cum eadem a me reponi minime sit ex honore utriusque nostri. Ego securum esse iussi, quandoquidem restarent alia multa, quibus locum eorum, quae exscripsisset, supplere abunde possem. Quod verissimum est: sola temporis angustia premor, quo minus ea cura haec tractare possim, qua optem. Augustini adversus Iulianum libros10 hactenus ineditos iam mensis circiter est quod vidi, sed otium legendi non fuit. Aliquammulta tamen folia delibavi. Nec dubito quin genuinus sit foetus. Statim igitur codicem tuum remittere debuisse dices. Ego vero cum tam multas praeclaras emendationes ad oram codicis tui adscriptas viderem, gaudio prope exilui, nec committendum putavi, ut me fraudarem eius libri usu, priusquam omnia ad codicem meum adscripsissem. Quod bona me cum venia tua facere spero. Ne tamen diutius quam par est te libro tuo defraudem, promitto non plus quam bidui hanc moram fore. In illis ad Augustinum notis Menardi solam culpem brevitatem. Tamen spero nunc aliquam quoque utilitatem nobis adferre posse. At quae de Pelagio et Semipelagianis narrat, iam ante observata nobis nec, quantum meminisse possum, aliud quam Baronianam epitomen11 continent. Quod cum nec ipse dissimulet, candorem sane laudamus. Meursius cum secundo ad me scriberes, Hagae fuit, ac reversus demum die Mercurii circa vesperum, die Iovis mittere Balsamonem neglexit. Fecit id die Veneris. Quem quin eopso die, quo tertio12 scripsisti ad me, hoc est die Sabbathi acceperis, nullus dubito.

    Mirari satis non possum, quod nihil ab Utenbogartio responsi accipio. Nam nisi memoria fallor, iam sextus est dies quod ad eum scripsi13. Rogaram autem ut quamprimum epistolarem dissertatiunculam14 meam remitteret: si tanti putaret, curaturum me, ut intra paucos dies reciperet. In mentem venit fortasse recta ad te mittere malle. Nisi forte aut domo iam abest, aut aliquem describendi cura interim fatigat. Herpenius super quaestionibus a te consultus, indiculum earum Amstelodamum praemisit ad praeceptorem suum, Iudaeorum quotquot hodie vivunt, eruditissimum15. Ac se diem unum alterum hic substiturum dixit, simulque de iis cogitaturum; inde cum sua etiam caussa Amstelodamum ire cogatur, recta eo profecturum, ut cum magistro suo de iis conferre possit. Velim apographa illa duo16, in quibus tam foedum hiatum esse significas, simulac poteris, remittas. Curabo ut quam ocissime quicquid

    548

    omissum est suppleatur, simul ut alia, quae voles, vel adiiciantur, vel corrigantur. Episcopio ante dies paucos adfui. Dixit se magna cum voluptate diatribam tuam περὶ τῆς ἀπολυτρώσεως17 legisse; et iudicare nihil ingeniosius, eruditius, solidius ea in controversia a quoquam scriptum esse. Cum idem mihi videri dixissem, sed tamen hominem neminem esse, qui non aliquid interdum humanitus patiatur, eoque impense rogare me, ut sicubi desideraret quicquam, libere apud te sententiam suam exponere vellet: ille in priori iudicio perstitit, nec habere dixit, quod requirat; nisi forte, inquiebat, quod passionem Christi consideres ut poenam proprie dictam. Nam dispiciendum esse, an non satius multo sit cum scripturis vocare sacrificium, idque imperatum a Patre, et voluntarie a Christo susceptum. Nempe ut dicatur Deum, quo foeditatem peccati et sui erga nos amoris magnitudinem commonstraret, decentius omnium iudicasse, neutiquam peccata remittere, nisi interveniente carissimi filii sui sacrificio, quod tantae εὐωδίας fuerit apud Deum, ut eius causa omnibus in filium credentibus peccata remittere velit. Memini etiam ante trimestre et amplius, Samuelem Naeranum18, Ecclesiastem Amstelodamensem, hanc ipsam sententiam apud me defendisse; tanquam qua magis effugiamus incommoda, quae Socinus obiectat, et quae tamen minime infringat τῆς ἀπολυτρώσεως veritatem vel dignitatem. Petii ab Episcopio, ut de hoc ipso, et si qua alia essent, per literas sententiam suam communicare tecum vellet. Respondit minime gravaturum se hoc facere, cum omnia tua caussa velit et debeat, sed non usque adeo magnam sibi familiaritatem vel notitiam tecum intercedere; eoque malle ut ipse iudicium suum perscriberem; praeterea si quid talium litteris committat, minime satis videri ut sententiam suam tanquam de tabella pronunciet, verum enimvero rationibus solidis eam firmandam fore: quod quo minus facere nunc possit, obstare occupationes, quibus distineretur. De sollicitudine tua pro affine Iunio19, et illi gratulor, et mihi gaudeo, et tibi gratias maximas utriusque nostri nomine ago. Sane consilium impense placet. Quare et cum ipso et cum Diamantio quamprimum rem omnem communicare decretum; mox, quid cum mihi tum ipsis videatur, te faciam certiorem. De Walachriano scripto20 est quod scire tua intersit. Vix octiduum erat, quod apographum nacti eramus, iam suboluerat Zelandis. Scire te arbitror Utenbogartium describi curasse, exemplar hoc suum ad Episcopium misisse, hinc et Corvinum et Barlaeum habuisse, illum ut brevibus ad oram notis castigaret, hunc ut oratione fusa refelleret; sed et per aliorum manus volitavit: nihil igitur mirum, si ad plures, atque ipsos etiam Contraremonstrantes res emanarit, praesertim Barlaeo, et ex hoc Oeconomo21 nostro rei totius gnaris; de quibus hoc amicissimorum ipsis iudicium est, nihil vel sub silentii fide committi illis debere, nisi quod utile existimemus omnibus innotescere, vel saltem non damnosum. Caeterum vix Walachriani literas ex Hollandia acceperant, quibus de apographo, quod hic iam haberemus, facti erant certiores: statim ad se amanuensem unus caetero-

    549

    rum nomine vocavit. Miser amanuensis inter sacrum et saxum haerens, et magis de fortuna sua - quam a Zelandis Ecclesiastis, Bursio22 imprimis, pendere videbat - quam de gloria Dei sollicitus, negavit se cum illo exemplar quoppiam communicasse; atque hoc eo fidentius faciebat, quod persuadere sibi non posset, adfinem meum secum exemplar suum in Hollandiam portasse, et hoc ut fecisset, Remonstrantibus fuisse communicatum. Perstabat Bursius apud eum ut verum diceret; sed ille item in mendacio perstabat; unum tantummodo hoc fateri voluit, adfuisse sibi adfinem exemplaria describenti, et legendo partem bonam percurrisse. Quod simulac audiit Bursius, ille impense adventum adfinis ex Hollandia desiderare; vix cognorat rediisse, quaerit an cuiquam in Batavia de classis Walachriae consilio aperuisset quicquam. Bene secum affinis agi putavit, quod non aliud rogaretur; confessus est, et putare dixit nihil in eo peccatum esse; Bursius vero dicere graviter peccasse, multumque in Remonstrantes debacchari, et culpare adfinem, quod tam bonum classis consilium sua lingua disturbasset. Porro arbitratur adfinis, quantum ex Bursii sermone colligere potuit, dubitare nunc Ecclesiastas Walachrianos, utrum ex re sit, iudicia exterorum a se exquiri, posteaquam ad Remonstrantium hoc aures pervenit: facile enim, alios de se metientes, cogitare possunt minime eos hic cessaturos. Omnino utile sit certo constare, quid consilii coeperint Walachriani. Nam Barlaeana oratio, et Corvini breves castigationes iam confectae sunt, vel adfectae. Et si ad exteros mitti debeant, iam praelo tradi tempus sit. Locutus hac de re sum cum Episcopio: ille recepit se acturum de eo cum Utenbogartio.

    Hactenus in scribendo perveneram, cum ecce adest Episcopius; narrat ut Hagam post horas aliquot sit iturus; venisse ad me, ut diatribam tuam restitueret. Iterum in priorem sermonem incidimus, paulloque nunc fusius de satisfactione dissertabat. Hoc unum inter nos et Socinum in controversia relinqui putabat, num Christus patiendo solum apud homines aliquid egerit, an item apud Deum; posterius negare Socinum, sed mire et misere scripturas torquere, atque id solide a te demonstrari. Verum porro quaeri, quid illud sit quod apud Deum egerit. Vulgarium esse opinionem, poenas, quae nobis debebantur, pertulisse. Unde et eo sit deventum, ut desperasse, et tartareos sensisse cruciatus putaretur; quae sententia ut impia recte refellitur a Loensi Anglo in sua Sabbathi effigiatione23. Verum ut non eousque cum vulgo procedamus, si tamen Christum pro nobis poenas subiisse dicamus, ne hoc ipsum quidem satis videri convenire cum eo, quod peccata nobis remitterentur. Nec enim gratuitam esse remissionem, si alius solvat. Dicere quidem te, hoc ipsum gratiae esse ingentis, quod peccata nostra imposuerit filio; sed tamen non satis hoc esse, vel saltem non videri satis, ut sit vera et proprie dicta remissio. Quare nec videri satisfactionem esse istiusmodi, qualem vulgo opinentur; sed quemadmodum in V.T. sacrificio oblato peccata remittebantur, nemine poenas subeunte: sic in N.T. remitti peccata interveniente sacrificio Christi; quae melior victima ita accepta fuerit Deo, ut propter eam peccata cunctis ignoscat24. Quocirca in eo proprie Socini errorem consistere, quod negarit sacrificium Christi esse proprie propitiatorium; quod

    550

    multis Scripturae locis adversus eum recte a te demonstretur; seque aliis, qui in Socini sententiam proniores videbantur, subinde idem dixisse et demonstrasse. Dicebat praeterea, tria esse, in quibus nesciret an tuam sententiam sis probaturus Theologorum vulgo. Unum est pag. IV25, ubi de materia satisfactionis tractans, eam esse dicis tum cruciatus mortem antecedentes, tum praecipue mortem ipsam. Adscribere quidem ad oram, non solum corporales a te cruciatus intelligi, sed vel imprimis illas animae perpessiones, quas voce λυπεῖσϑαι et similibus significet Scriptura. Verum nihil dicere te, quo cognoscamus alios te animae dolores intelligere, quam e corporis cruciatibus provenientes. Alterum est pag. X.b.26, ubi qualitates primitus creati ac deinde resuscitati corporis inter se ab Apostolo conferri vis; quorum illud habuerit cum naturali moriendi possibilitate coniunctam ex divino beneficio vivendi quoque possibilitatem; hoc vero vitam ita in se habiturum sit, ut nulla ei adsit moriendi possibilitas27. Eandem dicebat Socini esse sententiam, ut qui corpora nos etiam ϰατ᾽ οὐσίαν spiritualia habituros putaret. Caeterum iuniores omnes, atque suo iudicio veteres item ad unum omnes, moriendi possibilitatem concedere, solum actualem mortem negare. Tertium est pag. LI28, ubi ais posteris Davidis peccata esse remissa, non tantum ob promissiones Davidi factas, verum etiam quia Davidis actiones Deo placuerant. Hoc quoque insolens visum iri putabat. Nihil tamen horum non probari sibi dicebat, imprimis tertium istoc. Nempe quaecumque istic dicis, ut ostendas solere etiam saepe actionem gratam admitti velut in poenae compensationem, hoc ipsum pro ea sententia facere dicebat, qua Christus placasse patrem creditur, non poenarum pro nobis persolutione, sed oblatione victimae summae εὐωδίας. Denique monstrabat manifestum animi minus praesentis σϕάλμα, pag. LIV29, ubi ais dicere Socinum, nusquam scriptum esse Deum nobis, sed semper nos Deo conciliatos esse. Mox subiungis, verum non esse quod dicat nusquam esse scriptum nos Deo esse reconciliatos. Affers deinde locum Eph. II, 16, ubi Apostolus ait, hominem ἀποϰαταλλάττεσϑαι Θεῷ. Atqui receperas te probaturum Deum nobis reconciliatum: nunc te adversus Socinum probare ais, nos Deo reconciliatos - neque aliud evincunt verba Apostoli - quasi non hoc ipsum sit quod agnoscit Socinus. Alia quorum moneret non erant. Tamen abitum parans verbo indicabat, putare etiam alia a se adferri potuisse, nisi tantopere negotiis fuisset districtus, ut lectioni lectissimi libri tui non eam potuerit curam impendere, quam oportebat. Hoc vix eo fine ab illo dictum arbitrer, ut ad te perscriberem. Tamen nihil te celandum putavi. Atque eo fidentius id addidi, quia scire te scio nihil vel a te vel mortalium quoquam tam bene scribi posse, ut non alicubi sit, quod melius dici possit. Sic nempe cum humana infirmitate comparatum est. Sed hoc ab editione deterrere non debet. Si enim nihil scribi debet quod non undique perfectionis contigerit metam, nihil profecto scribi debet. Et peccarunt omnes Catholici doctores, quorum tot aurea monumenta ad nos pervenerunt. Nosque haereticis in hac vita noxios errores spargentibus sic studia scilicet nostra componemus, quasi post hanc vitam cum iis disputare cogitemus. Quocirca te, Amplissime

    551

    vir, rogo ut neutiquam iccirco tua premere diutius velis; sed brevi nobis aut Corvino diatribam hanc tuam remittas, quo lucem quamprimum adspicere possit. In Iuniano negotio voto nostro delegati D.D. Ordinum annuerunt. Maximas tibi meo et adfinis nomine gratias ago pro commendatione apud Nob. Barneveltium. Vale vir omnibus omnium elogiis maior, praesidium decusque nostrum. IX. Ian. CIƆIƆCXVII. quem annum vicissim tibi, coniugi, liberis, totique Grotianae familiae faustum et felicem ex animo opto.

    Tuus totus
    G. Vossius30.

    Emendationes tuas31 iam exscripsi. Itaque Augustinum tuum una mitto, et pro usu gratias ago.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt G.J. Vossii Epistolae p. 135; Epistolae ecclesiasticae p. 476. Antwoord op no. 492, no. 493 en no. 496. Beantwoord door no. 498.
    2 - Varro, de Lingua Latina V, 73.
    3 - Zie p. 539 n. 5.
    4 - De priester uit de 5e eeuw, die over de praedestinatie kettersche leerstellingen verkondigde, welke hij op het Concilie van Arles (1475) herriep.
    5 - Zie no. 492.
    6 - De Haagsche Conferentie van Maart-Mei 1611; zie Brandt, Historie der Reformatie II p. 159.
    7 - Gedrukt in Vossius' Theses theologicae et historicae, 1628 (Petit, Bibliographische Lijst p. 173 no. 18), en in deel VI der Opera (Petit p. 190 no. 49 en p. 191 no. 50).
    8 - Zie p, 335 n. 3.
    9 - Zie no. 363.
    10 - Zie p. 545 n. 7.
    11 - Epitome Annalium Ecclesiasticarum C. Baronii ab I.G. Bisciola confecta. Keulen 1602-1614.
    12 - Zie o. 493 en 496. Die derde brief van Zaterdag 7 Januari is niet meer aanwezig.
    13 - De brief van Vossius is niet bekend, wel het antwoord van Wtenbogaert, van 10 Jan. 1617, in G.J. Vossii Epistolae: Ad Vossium p. 15.
    14 - No. 447.
    15 - Is Josef Pardo (overl. 11 Oct. 1619) bedoeld?
    16 - Zie no. 496.
    17 - Zie p. 543 n. 1.
    18 - De Remonstrantsche predikant Samuel Naeranus, eerst predikant te Hazerswoude, sedert 1617 te Amersfoort; vandaar dat in de uitgaven van dezen brief gedrukt is: ‘Ecclesiastem Amersfurtensem’, terwijl Vossius bij vergissing ‘Amstelodamensem’ schreef.
    19 - Zie p. 545 n. 9.
    20 - Zie p. 540 n. 3.
    21 - Sedert 1 Mei 1613 was Oeconomus of Schaftmeester van het Staten-Collegie Mr. Christiaan Sir Jacob, die in 1619 bij de ‘zuivering’ der Universiteit ontslagen werd. Zie p. 161 n. 6; Molhuysen, Bronnen II p. 43, 125*.
    22 - Gillis Burs, predikant te Middelburg.
    23 - Robertus Loeus, Effigiatio Veri Sabbathismi. Londen 1605.
    24 - In margine schreef Vossius: ‘Ita hoc non aeque pugnat cum gratia’.
    25 - In het handschrift; pag. 8 in de uitgave.
    26 - Ibid. p. 23.
    27 - In margine schreef Vossius: Vide Augustinum citat. p. 505.
    28 - In de uitgave p. 107.
    29 - Ibid. p. 113. Hier heeft Grotius naar Episcopius' aanwijzing een verbetering aangebracht. Zie p. 555 n. 3.
    30 - In dorso schreef Grotius: 1617 Vossius.
    31 - Zie p. 547 (midden): Ego vero cum tam multas praeclaras emendationes etc.