eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    498. 1617 Jan. 12. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime atque amicorum optime.

    Quod oneris mihi accessionem gratularis, aut patriae potius, in eo affectus tui constantiam agnosco. Ego quoties spem abs te bonisque multis de studiis ac laboribus meis conceptam intueor, toties cogor animum despondere, impar tantae exspectationi. Neque tamen inficiator sum divinae in me beneficentiae, cui libenter me profiteor tantum debere quantum mortalium quisquam; sed simul video quam pigra sit imbecillitas nostra ἀναζωπυρεῖν τὰ χαρίσματα. Deus huic quoque vitio nostro succurrat, detque datis recte uti. Utinam cum Timoleonte2 aliquando gratias Deo agere liceat, quod cum patriae nostrae misereri voluisset nostra inter caeteros uti voluisset opera: quanquam, utinam vel sine ministerio nostro dies ille nobis detur, qua citra veri oppressionem pacem Ecclesiae videamus restitutam. Mihi molesta erit per hoc triennium ultro citroque cursitatio. Et scis quam sim λεπτοχρὼς tantumque non μονόγραμμος. Sed non facile nos horum taedebit, si qua spes boni fructus in rempublicam affulserit. Lucio3 aliquid respondendum modeste arbitror, non tamen ϰατὰ πόδας; satis erit argumenta convelli quibus probare conatur Sententiam Remonstrantium, ita ut articulis quinque comprehensa est, esse in Ecclesia intolerabilem; quod Contraremonstrantium antesignani nunquam apud nos dixere: imo anno 1611 promiserunt se pacem servaturos4; et qui secessionem urgent causas eius ex rebus post Colloquium secutis solent petere, nempe aut ex Remonstrantium libello post Colloquium edito5, quo dogma ipsorum evellendum dicitur, vel ex detrectatione sensus suos aperiendi in Colloquio Delphensi6, vel ex dissimulata adiutaque ab ipsis aliorum licentia. Ipsi Amstelodamenses Magistratus semper spem fecerunt retinendae pacis inter eos qui isto limite dissiderent; professi simul Triglandii problemata7 a se minime probari. Aliter qui sentiunt eos manifestum

    552

    est gnaros aut ignaros in exitium patriae ac Reipublicae ferri; quorum insaniae conserta manu obviam eundum censeo. Videris haud dubie Haeresium Indicem qui cum Augustini libello8 prodiit; in eo diserte satis Praedestinatorum mentio ostendit Hieronymum non esse eius auctorem, sed proculdubio Gallum aliquem, qui post Augustinum vixerit. Omnino videndus tibi Hincmari locus quem citat, ni fallor, Baronius ad annum DCCCXLVIII9, et ex illo nuper in Originibus Francicis Pontanus10. Canones Valencenensis Synodi plane congruunt, me iudice, cum Prosperi et Fulgentii doctrina, ex quorum libris ego exponendum reor si quid in Augustino est obscurum aut ἐναντιοϕανὲς. Godescalcus eodem tempore damnatus haereseos Praedestinatianae. Eius haereseos sive erroris capita recensentur: Praedestinationem talem statuere ad mortem qualis ad vitam statuitur: Quod Deus non vult homines omnes salvari; Quod Iesus Christus non sit mortuus pro salute omnium hominum. Apparet negationem universalis gratiae, id est, voluntatis antecedentis per omnem Galliam eo tempore improbatam, atque in eo praecipue consistere Praedestinatorum errorem. Vide quaeso pro voluntate antecedente locum Calvini in cap. 1, ad Rom. V. 18. ubi ait Christum passum esse pro peccatis totius mundi, non tamen omnes apprehendere. Hic si Mundum interpreteris electorum universitatem absurdissima erit sententia. Catecheseos nostrae locum nosti. His addendus Zanchius de Natura Dei lib. III. cap. IV. §. secundo dicitur et sequentibus, praeter multa quae ad Edictum citata sunt; quibus mirum quam frigide respondeat personata Veritas11. Mitto eius libri exemplar quanquam habere te non dubito, sed quia ex paucis quae annotavimus in memoriae nostrae subsidium occasio tibi nasci poterit praeclariora cogitandi. Piscatorem miror in appendice ad tractatum de Gratia Dei12 discrimen τοῦ προηγουμένου ϰαὶ ἐπομένου θελήματος hoc argumento reiicere, quod neque uno tempore possint contradictoriae in Deo esse voluntates neque voluntas Dei tempore mutetur. Quis enim non videt conditionatam affirmantem, et puram negantem minime pugnare? Quis item nescit ea quae in Deo simul sunt tempore, distingui ordine, alioqui ne ipse quidem praescientiam fidei statuere poterit decreto dandae fidei posteriorem, quod tamen facit. Illo autem reiecto discrimine sequetur Deum excidium Sodomorum, reiectionem Saulis a Regno, multaque alia decrevisse citra culpae respectum, quae cum Scripturis manifeste pugnant. Eliensis et Lichfeldensis Episcopi13 semper dicere solebant retenta veritate voluntatis antecedentis sive decretorum conditionalium haud multum periculi esse in disputationibus de praedestinatione et libero arbitrio; idem mihi magis magisque videtur. Augustini libros contra Iulianum pergam legere, et si quid observavero faciam te iudicem. Baronianam Pelagianismi historiam14 legi aliquando et quae usui videbantur excerpsi. An ibi sint quae de Chrysostomo habet Menardus15, p. 464. et quae ex Photio citat p. 478. haud satis memini. Balsamonem accepi

    553

    a Meursio16. Multa ad librum meum de Summarum Potestatum imperio17 sparsim adieci: integrae relectioni supersedeo donec tua simulque Iudaica accepero. Interim apographa suppleri nihil opus, rectius id fiet post manum extremam.

    De Francisco Iunio18 velim cogites diligenter: puto brevi tres Ecclesias iuris Rotterodamensium vacaturas, Hillegersbergensem, de qua scripsi, Cralinganam, quae sunt nostrae Classis, et Murdrechtanam, quae ad Classem Goudanam pertinet, quanquam nostri est territorii, nimirum non ubique sequenti Ecclesia τῆς πολιτείας τόπους. De Valachrico scripto dolet sane non actum prudentius. Videtur id fatum esse meum ut quae ego celata maxime cupio ea primum erumpant. Corvini notas dedi Grevinchovio19, ne tempus periret, quia eram ipse occupatior; simul ille legerit ego me ipsi totum dabo. Barlaei stylum metuo ne sit acrior quam res patitur: sufflaminandus est. Velim cum Valachris agi quam mitissime, ne magis magisque alienentur animi eorum, qui consuetudine magis quam studio dissentiunt. Iunianum negotium recte processisse sane gaudeo.

    Nunc ad Diatribam de satisfactione venio. Gratias pro me ingentes velim agas Professori Episcopio pro insumto labore mea causa et his quae tam amice monuit. Oratum eum volo ut quicquid est quod praeterea inter legendum in mentem ei venit, quantumvis ipse id parvi faciat, omne id eadem liberalitate nobis communicet. Ego a talibus doceri magnum beneficium habeo. Recte ille et mecum sentit, cum τὸ ϰρινόμενον inter nos ac Socinum in eo ponit, an Christus morte sua circa Deum aliquid effecerit. Negat ille: nos cum Scripturis asserimus. Restat deinde quaestio quomodo aliquid circa Deum effecerit. Constat voluntaria mortis et malorum susceptione quatenus obsequiosa est actio impetratam nobis et veniam peccatorum et gloriae Christi communionem. Ego cum hac actione obsequiosa simul coniungo ipsas perpessiones, poenaeque vocabulo utor largius, non quatenus τιμωρίαν signat, sed quatenus παράδειγμα. Cur ita sentiam hae sunt causae: I. quod demonstratio iustitiae opposita τῇ ἀνοχῇ ϰαὶ παρέσει hunc sensum videatur requirere Rom. III. 24; II. quod pati ob peccata, pro peccatis, ferre peccata, exigi peccata, peccatum et maledictum fieri, non soleant significare aliquid abstractum ab omni poenae significatu; III. quod Scriptura aliis praeclaris et obsequiosis Christi actionibus hunc effectum asscribere non soleat, sed morti, quae et crucis et sanguinis nomine describitur, quae omnia poenale aliquid videntur sonare; IV. quod effectus ille, qui morti cruentae asscribitur, non designatur nomine vitae aeternae, sed nomine remissionis peccatorum: ita ut praeter meriti rationem satisfactio quaedam poenalis indicetur; nam merito sive actionis obsequiosae fructui convenientior videbatur gloriae quam solius impunitatis commemoratio; V. quod ita facilius reddi ratio potest cur Deus rem tam duram Filio imperavit, si dicatur id factum ut exemplo et auctoritati Legis adhibita quadam commutatione satisfieret; VI. quod ita sensisse veteres Ecclesiae Doctores appareat, nemine, ut arbitror, refragante. Id tu, Vir Clarissime, si velis efficacius sis probaturus, mihi haec succurrunt testimonia: Ambrosius de Fuga saeculi c. 720: Suscepit et mortem ut impleretur sententia, ‘Satisfieret Iudicato’ per maledictum carnis peccatricis usque ad mortem. De Iacob et vita beata cap. 521: Venit Dominus Iesus qui nostras passiones cruci suae

    554

    affigeret. In Psalm. CXVIII: Iustitia autem quae est Crucis? nisi quod ascendens illud patibulum Dominus Iesus Christus peccatorum nostrorum chirographum crucifixit, et totius orbis peccatum suo cruore mundavit. In Psalm. LXI22: Suscepit peccata nostra ut portaret, suscepit etiam ut purgaret. In Luc. lib. X23: In Carne sua nostra peccata perimebat, ut moerorem quoque animae nostrae suae animae moerore aboleret. Augustinus Sermone CXLI, de Tempore24: Dominus noster Iesus Christus communicando nobiscum sine culpa poenam et culpam solvit et poenam. In Lucam Sermone XXXVII: Ille ut esset proximus suscepit Poenam Tuam, non suscepit culpam tuam nisi delendam. Suscipiendo Poenam et non suscipiendo culpam et culpam deleat et poenam. In Levit. lib. XIV: Hic mors pro vindicta datur. Apud iustum iudicem Deum non bis in idipsum vindicatur. Video a Driedone25 quoque, Valentia26 et aliis hoc ipsum defendi.

    Nunc ad minora venio. Sententiam quae Christo tartareos asscribit cruciatus semper exhorrui, gravissima interea Christum etiam animo passum non dubito idque affirmare malui Scripturae quam meis verbis. Neque vero eum moerorem aut in cruce ex solo crucis dolore, aut ante crucem ex solo crucis horrore natum arbitror, sed utrumque refero ad divinas tentationes quarum meminit auctor ad Hebraeos II, 18, et IV, 15. In horto certe corpus magis ab animo quam animus a corpore cruciatus: inde cruentus ille sudor. Et nescio an non haec potius ἀγωνία sit calix iste quem a se removeri Christus orat, quam mors imminens. Certe Evangelistarum verba huc faciunt. De corpore glorioso plane sentio aliter futurum immortale quam fuiseet in primo statu Adamus, cui adhaerebat posse mori, ut Augustinus, ni fallor, saepiuscule commemorat. Sentio ergo omnem quidem creaturam a Deo creatore semper posse in nihilum redigi ut ex nihilo condita est: sed non omnem habere in se corruptionis principia, quippe talem quae sit ἀναλλοίωτος. In hunc autem censum non solos Spiritus refero, sed et corpora caelestia, puta Solis, Lunae, Astrorum, quibus gloriosa corpora comparantur, quanquam obiter et hoc addam ea ipsa corpora ab Hebraeis Spiritus vocari; atque ita sumi videtur vox רוח Eccles. I, 6, si comma hoc cum praecedente recte conferatur. Videtur, inquam, hoc loco Sol Spiritus appellari. Hebraeorum magistri etiam initio Geneseos Spiritum qui super aquas se motitabat, compagem illam luminosam interpretantur, quae ante Solem conditum Solis usum praebuit. Potest ergo corpus omni passibilitate expurgata immortalitatis causas intus habere: potest vero etiam Spiritui nostro a Deo tribui vis ipsum corpus in perpetuum sustentandi, sicut nunc ad tempus corpori est vice salis, quo dempto putescit. Quod nisi internum esset discrimen corporis primitus creati et resuscitati, quomodo ea inter se opponeret Apostolus et hoc vocaret ἐπουράνιον, illud χοιϰὸν? Deinde vero nonne clarum illud τὸ ϕθαρτὸν τοῦτο, corpus scilicet, ἐνδύσεται ἀϕθαρσίαν; et illud apud Lucam27 οὔτε γὰρ ἀποθανεῖν ἔτι δύνανται. ἰσάγγελοι γάρ εἰσι. Signum internae corruptibilitatis in Adamo erat cibi usus et generationis; quorum

    555

    utrumque a resuscitatis aberit. Quare non in solo decreto divino sed in interna insuper quadam constitutione sive corporis in se spectati sive qua unitum est spiritui, ponendam arbitror τὴν ἀϕθαρσίαν. Neque puto aliter sensisse Ecclesiam veterem. Video obiici posse illud Hieronymi ad Pamm.: Iustum est ut vita quoque Iesu manifestetur in corpore nostro mortali, id est, in carne mortali secundum naturam, aeterna autem secundum gratiam. Sed hic naturam puto intelligi quae fuit, non quae fit per gratiam. Ruffinus in Symbolum: hoc, inquit, quod nunc mortale est immortalitatis virtutibus induetur. Idem: dabitur corporibus incorruptionis conditio. Augustinus de Civitate Dei lib. XIII, cap. XX: Corpus spiritale ab Apostolo dicitur, non quia corpora esse desistent, sed quia Spiritu Vivificante subsistent; lib. XXII, cap. 13: nec ipsius corporis ulla manebit infirmitas. Item: corpus in puritatem mutabitur. Illud vero etiam clarius in Psalm. XXXII: naturam corporum aliquando terrenorum incorruptibilem factam. Alibi ait de carne hominis, cui donatur immortalitas auferri corruptionem; De Civ. Dei lib. XIII, c. 18. Sed haec tui sunt fori, cui me do iudicandum. De Davidis actionibus puto verissima a me scribi; ac ne quis calumnietur addidi benigne a Deo aestimatas. De loco Ephes. II, 16, agnosco peccatum28 quod iam correxi; et passim alia quaedam libello addidi quae non aliena abs re videbantur. Remitto librum cui quod adiiciam nunc quidem nihil habeo. Vereor ne si edam superbus puter qui post tot Theologos ipse non Theologus in tam gravi argumento tam nobilem adversarium et crescentis indies familiae principem lacessam. Melius forte alteri delegetur editio; sed de hoc ipso edendumne putes, necne, nunc an postea, Lugduni an alibi, cum praefatione an absque ea, facio cuncta tui arbitrii. Si supersedendum putes, poterit liber aut Episcopio relegendus aut Vorstio legendus dari, aut potius Corvino. Quicquid feceris recte factum iudicabo. Illud pene eram oblitus commendari tibi a me viri optimi Melanthonis famam, quem utcunque in partes suas trahere satagat Bogermannus, Smoutius aliique palam accusant Semipelagianismi: gratulor mihi quod tam magnum habeam socium falsi criminis. Binas de creatione theses legi summa cum voluptate, ita omnigena eruditio ubique resplendet, et Philosophica austeritas literata suavitate diluitur, salva irrefragabilis veri maiestate. Oro saepe te in hoc genere exerceas, et exemplo tuo veram ad studiorum maturitatem viam monstres iuventuti. Drusianam quaestionem29 a te prudenter attingi video; sane et Valentianus30 ait Patres Veteres ϰτίζειν usurpare pro γεννᾶν, quae honestissima est ratio ipsos tuendi aut excusandi. In Hebraismo eo res clarior quia ut a בנה est בן, ita a בדא est בד, quae certissima originatio ostendit non abesse ab ea voce generandi significatum. Adiiciam et hoc, adductum me saepe ut dubitem an recte transferant locum Prov. XVI, 4, qui interpretantur Universa propter seipsum operatus est Dominus. Nam non video si radix vocis למענהו sit מען, quod significat propter, quomodo ל acceperit patach, hoc est articulum demonstrativum. Est ergo potius-ut et R. Ionah sensisse

    556

    videtur - radix ענה quod inter alia significat respondere; unde מענה responsio vox tum alibi usurpata tum illo ipso capite v. 1. sententia haec esse videtur: Deum omnia ita ordinare ut unicuique aliquid respondeat. פעל sumi pro dispositione providentiae divinae minime mirum est: nam et Sirachides dixit λιμὸς ϰαὶ θάνατος πάντα ταῦτα ἔϰτισαι πρὸς ἐϰδίϰησιν, cap. XXXIX. v. 29. Responsionem accipio id quod cuique est σύστοιχον; ut talis sit συζυγία cuius tamen pars altera reticeatur:

    Σύστοιχα Pius Ἀντίστοιχα Impius Σύστοιχα Dies bona Ἀντίστοιχα Dies mala

    Et sane tale quid indicare mihi videtur idem ille Sirachides; qui cum dixisset cap. XXXIII. hominem in divina manu esse quasi lutum figuli, ἀποδοῦναι ἀυτοῖς ϰατὰ τὴν ϰρίσιν αὐτοῦ addit ἀπέναντι τοῦ ϰαϰοῦ τὸ ἀγαθὸν ϰαὶ ἀπέναντι τοῦ θανάτου ἡ ζωὴ: οὕτως ἀπέναντι τοῦ ἁμαρτωλοῦ ὁ εὐσεβὴς ϰαὶ οὕτως ἀπέναντι ἀνδρὸς εὐσεβοῦς ὁ ἁμαρτωλὸς. ϰαὶ οὕτως ἔμβλεψον εἰς πάντα τὰ ἔργα τοῦ ὑψίστου δύο δύο, ἓν ϰατέναντι τοῦ ἑνὸς. Hic locus mihi videtur τοῦ ἐν παραβολαῖς esse παράϕρασις, quale et alibi saepe observes. Eodem eiusdem auctoris illud refero cap. XLII, v. 24: πάντα δισσὰ ἓν ϰατέναντι τοῦ ἑνὸς. Videtur mihi aut hanc aut non dissimilem sententiam loci Hebraici vidisse Socer tuus, nam in quarta ipsius editione Hanoviensi ita scribit31: Haud scio an melior sit futura ex Hebraeo contextu interpretatio: Omnia operatur Iehova ad id quod respondeat ipsi, etiamque improbum ad diem mali. Est enim aetiologia a prudentia Dei, cuius sapientissima vi et ordinatione sic disponuntur omnia, ut singula antecedentia facta cogitationesque suis consequentibus, et singula consequentia suis antecedentibus respondeant. Haec interpretatio magis Scripturae verbis videtur respondere. Ita ille, cuius ego iudicium semper soleo plurimi facere. Ego quid de hoc tibi videatur scire desidero. Tempus est ut te lassandi finem faciam. Sed in mentem venit modo cum sententiam meam de passionibus Christi rationem habentibus poenae argumentis quibusdam firmavi, omissam a me ad argumenta quae contra adferuntur responsionem. Remissionis ergo vox, opposita retentioni, actum significat voluntarium liberandi debitorem: hic actus non pugnat cum solutione tali quae repudiari possit quaeque sit conditionata. Quod si quis urgeat gratiosam plane esse debere remissionem, dicam ego non videre me cur magis solutio talis ex gratia reperta, ex gratia acceptata, ad faciendam gratiam pertinens cum gratia pugnet quam actio aliqua impetrativa. Tam in actione quam in passione est aliquod pretium quod ad liberandum movet; sed cum illud ipsum quod vim movendi habet sit a Gratia, non mirum a prima origine effectus denominari. Ineptumne sit si dicam Zaleucum32 gratiam fecisse filio, aut remisisse ei adulterii poenam, quanquam ipse oculi sui impendio ex parte legi et exemplo satisfecerit? Sacrificia omnia non dubito ad honorem Dei spectare, ac praecipue in iis voluntatem respici: sed expiatoria sacrificia mihi videntur praeter honorem Divini Numinis hoc habere speciale, quod cruento quodam spectaculo foeditatem

    557

    ostendunt peccati, quam sola actio obsequiosa non satis exprimit. Nam alioqui horridus ille mactationis apparatus sine tali respectu ad honorem mitis Dei non videtur pertinere. Hinc illa ϕράσις tum sacris literis tum magno gentium consensu usitata animam pro anima dari, sanguinem pro sanguine. Hinc qui expiatorias victimas attigissent contaminari credebantur, quasi ipsis peccatum victimae impositum adhaeresceret. Atque ego quidem ita sentio iustis, ut arbitor, de causis. Caeterum si quis satisfactionem veram agnoscat, etsi poenalem respectum non satis videat, cum eo ego non existimo litigandum. At Socini sententia Christo debitum honorem detrahit.

    Mitto tibi Molinaei epistolam33 quam vidisti olim, nempe ut ante oculos habeas Gallorum super Praedestinatione, Gratia, Arbitrio sententiam. Quid in Anglia Docti sentiant scire potes ex Lichfeldensis34 et Casauboni ad me literis; item ex Thomsoni libello35. Pro Germania Reformata potest sufficere Paraeus36, qui etsi multis in locis mihi non satisfacit, attamen voluntatem antecedentem agnoscit lib. II. cap. III. p. 220. Apud eundem reperio citari Nazianzeni locum p. 483, qui dixerit sine incarnatione Filii potuisse Deum hominem servare; quod ad destruendam absolutissimam satisfactionis necessitatem pertinet. Citat ex Ambrosio Lombardus vel nutu potuisse. Sed desino. Uxor mea te tuamque et familiam omnem amice salutat, et lieni se magis quam antehac timere dicit, quod vix spes sit posse mutari domicilium atque ita super caetera taedia meo quoque aspectu maiorem partem temporis sit caritura. 12. Ianuarii 1617. Rotterodami.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 38. Antwoord op no. 497.
    2 - Corn. Nepos, Timoleon 4.
    3 - Zie p. 539 n. 5. Niet de ‘Antiprocuratie’ van Lucius Verus (Knuttel 2346), zooals Brandt, Historie der Reformatie II p. 457, meent.
    4 - Bij de Haagsche Conferentie; Brandt, l.l. p. 160.
    5 - Het ‘Naerder Bericht’ (Knuttel 1949).
    6 - De Delftsche Conferentie van Februari 1613; Brandt, l.l. p. 206.
    7 - Brandt, l.l. p. 569.
    8 - Zie p. 545 n. 7.
    9 - Baronius, Annales X p. 62 in de editie van 1603.
    10 - Pontanus, Origines Francicae p. 410.
    11 - Het ‘Edictum’ is het p. 293 n. 2 genoemde Decretum; met ‘personata Veritas’ heeft Grotius m.i. het oog op: Den Recht-gematichden Christen ... door Jacobum Triglandium ... Uytgegeven door een Liefhebber der Waerheyt. 1615 (Knuttel 2209); waarover zie Rogge, Wtenbogaert II p. 220 v.v.
    12 - Dit aanhangsel handelt over de Praedestinatie.
    13 - Andrewes en Overall.
    14 - In zijn Annales Ecclesiastici dl. V.
    15 - Zie p. 545 n. 7.
    16 - Zie p. 547 n. 5.
    17 - Zie p. 349 n. 4.
    18 - Zie p. 545 n. 9.
    19 - Zij hielpen Barlaeus bij het opstellen van de p. 540 n. 3 genoemde Epistola.
    20 - Migne, P.L. 14 p. 618.
    21 - Lib. I c. 5 = Migne P.L. 14 p. 636.
    22 - Migne, P.L. 14 p. 1225.
    23 - Migne, P.L. 15 p. 1911.
    24 - Sermo 231 = Migne P.L. 38 p. 1105.
    25 - De Leuvensche theoloog Jean Driedoens (Driedo), schrijver van: de Gratia et libero arbitrio; de Concordia liberi arbitrii et praedestinationis divinae; de Captivitate et redemptione generis humani, etc.
    26 - Gregorius de Valentia, schrijver van: De rebus fidei hoc tempore controversis.
    27 - Lucas XX, 36.
    28 - Zie p. 550 n. 5.
    29 - Drusius had 1615 uitgegeven: Ad fratres Belgas Thesis IX (Epistolae ecclesiasticae p. 415); vertaald als: Brief van Ianus Drusius professor ... tot Franeker ... waer in wederleyt wordt de valsche lasteringhe van 't geschapen woord onlanx tegen den Autheur gestroyt by Sibrandus Lubbertus (Knuttel 2208).
    30 - Gregorius de Valentia (p. 554 n. 5); zie Vossius' Opera theologica VI p. 350.
    31 - Vermoedelijk heeft Grotius het oog op; Testamenti Veteris Biblia Sacra ... ill. ab Imm. Tremellio et Franc. Iunio. Quarta cura Fr. Iunii. Hanau 1603.
    32 - Valerius Maximus VI, 5 Ext. 3.
    33 - Zie p. 432 n. 1.
    34 - Overall.
    35 - Zie p. 244 n. 1.
    36 - Zie p. 530 n. 8.