eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    493. 1616 Dec. 31. Aan G.J. Vossius1.

    Vir optime ac doctissime.

    Nunquam me vivo molestiae tibi deerunt. Hodie Delphis transiens istic ad te literas dedi; Rotterodamum vix veni et alteras scribo. Nimirum in mentem mihi non venerat in retractanda mea de Summarum Potestatum imperio commentatione2 nihil esse tam necessarium quam ut tuus similis argumenti libellus3 mihi ad manum sit, quo dum maiorem operis mei partem conficio, invitus carui. Simul Meursium oravi ut Balsamonis usum mihi redderet4, Erpennium vero ut in quibusdam Hebraicae historiae quaestiunculis me iuvaret. Apud utrumque facile me impetrabilem fore spero te praesertim parario. Iuvat me mirum in modum secundior Diamantii nostri valetudo, neque minus egregie Francisci Iunii5 indoles quam a multis praedicari haud credas quam laetus audiam. Scribebam haec anno novo iam iam imminente, quem tibi tuisque Reipublicae et Ecclesiae prosperum precor. Nocte proxima Cal. Ian. 1617.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 37. Dat de datum van no. 493 en 494 moet zijn 31 Dec. 1616 en niet 1617, blijkt uit no. 496; en uit de vermelding van Diamantius, die begin 1617 overleed.
    2 - Zie het slot van no. 492.
    3 - No. 447.
    4 - Zie p. 544 n. 2.
    5 - Zie p. 545 n. 9.