eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    510. 1617 Mei 21. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Diatribam περὶ τῆς ἀπολυτρώσεως2 si fieri potest cupiam remitti, usurus in horas paucas; ut quae nuper in mentem mihi venerunt argumenti eiusdem adiungam. Sed et de altero libello ad Imperium circa sacra3 qui pertinet aurem saepe vellor. Scio quid a te postulaverim: itaque non miror si ad me serius redeat, et eum te esse scio qui calcaribus non egeas. Tamen ut flagitatoribus meis sit quod respondeam, rogo me coram si potes - nam a die crastino deinceps septimanam omnem Hagae sum futurus - aut, si res Collegii non sinunt, per literas certum facias quo res utraque sit in loco. Interea Deum orabo tibi tuisque studiis et seminario Theologico velit esse propitius. Rotterodami 21. Maii 1617.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 41.
    2 - De Defensio, zie p. 498 n. 4.
    3 - Zie no. 508.