eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    513. 1617 Juni 12. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Exemplum unum libri nostri de summarum Potestatum circa sacra imperio iam misi ad Overallum Lichfeldensem Episcopum2; exspecto alterum ut Heidelbergam3 mittatur, quod ut quamprimum fiat scio curae tibi esse aeque ac mihi. De diatriba adversus Socinum4 quid futurum sit scire aveo. Hagae nunc sum, mansurus inibi, si Deus voluerit, usque Sabbatum. De libro Cornelii ero memor. In Conventu movemus multum, promovemus adhuc parum. Tamen quantum video ad Conventum aliquem Ecclesiasticum res spectat: qui utinam

    570

    sit eiusmodi ut aequi aliquid ab eo sperare liceat. Vale Vir optime et nos amare perge. 12. Iunii. 1617.

    Tuus sine fuco
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 41.
    2 - Zie no. 516.
    3 - Naar Lingelsheim; zie no. 514.
    4 - De Defensio, zie no. 504.