eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    514. 1617 Juni 17. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Vir amplissime!

    Protracta est in hunc usque diem multo quam speraveram longius descriptio eius commentationis, qua summis potestatibus imperium, quod ex sacrarum literarum auctoritate et usu veteris ecclesiae ipsis debetur, circa sacra2 asserui et quam potui commodissime explicavi. Puto eadem a me tradi, quae non uno in loco tradidit Paraeus3, multique praeterea tum Germani tum Angli. Rogo videas, et, quicquid mutandum censueris tu aut ii, quorum consilium tibi expetendum videbitur, moneas me ea libertate, quam ab amicitia tua exspecto. Controversiae nostrae theologicae recalescunt nimia secedendi libidine, spero tamen moderatiorum interventu patere ad pacem reditum, si nempe facto necessariorum et disputabilium dogmatum discrimine, in illis statuatur plena consensio, de his disquisitio permittatur, non plebi, sed eruditis. Mitto tibi, vir clarissime, libellum, in quo diversa sentientium scriptis controversiarum status explicatur4, ut facilius iudicent exteri, quos consulendos arbitror, ut nuper quoque scripsi, an eiusmodi sint ista, propter quae rumpi debeat unitas ecclesiae. Mihi ita videtur: qui in his dissidentes ferre fraterne non possunt, eos multo minus posse offerre Lutheranis ius communionis, quod tamen pie sancteque a vestris theologis fieri video. Et sane in omni antiquitate non est duos reperire, qui non in aliquibus quaestionibus inter se dissenserint, neque tamen propterea unitas, abrupta est. Idem accidisse clarissimis ecclesiae instauratoribus perquam manifestum est. Deum igitur orabo, ut et vestratium et nostratium animos ad mansuetudinem pacisque studia inclinet. Idem te, vir amplissime, diu servet incolumem. Thuani obitum5 quin graviter feras cum omnibus bonis, non dubito. Ita meretur saeculum orbari virtutibus, quas non agnoscit.

    Hagae, XVII. Iunii CIƆIƆCXVII.

    Tuus totus.
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 84. Beantwoord door no. 524.
    2 - De Imperio; zie p. 349 n. 4.
    3 - Zie p. 530 n 8.
    4 - In den brief aan Overall van 9 Juli 1617 (no. 519) schrijft Grotius: ‘Mitto pietati tuae librum, qui Epistolas duas complectitur: alteram Walachrorum, qui Calvinum ferme sequuntur, alteram Remonstrantium, qui ad Melanchthonem accedunt propius. Ex eo libro promptissimum erit omnem controversiae statum intelligere’. Dit is het p. 540 n. 3 genoemde boekje van Barlaeus. Hoogstwaarschijnlijk zendt hij dit ook aan Lingelsheim. Men zou ook kunnen denken aan: ‘Den Staet van de voornaemste Quaestien ende Gheschillen, die ten huydighen dage gedisputeert worden’ (Knuttel 2289), welk boekje aan Polyander wordt toegeschreven. Maar aangezien Wtenbogaert het bestreed in zijn: ‘Waerschouwinghe, teghen het malitieus ende valsch Gheschrift’ (Knuttel 2290), is het niet waarschijnlijk dat Grotius tot de verspreiding heeft medegewerkt.
    5 - Zie p. 568 n. 6.