Amplissime vir. S.
Literas tuas una cum opere tuo de iure summarum potestatum circa Sacra2 recte accepi, ac avide perlegi; Domino Brederodio3, qui fasciculum tuum tradiderat, legendum dedi, inde ad Pareum4 detuli, qui scripto sententiam suam explicavit, quod hic habes sua manu signatum; eidem tradidi quoque responsum ad Epistolam Walachrensium5, quam mihi fassus est ad se missam fuisse; habes ad eam quoque quid reponat. Vides praeoccupatos animos, atque utinam malis vestris remedium adferri posset, antequam ad publicam perniciem ruant!
Mihi longe gratissimum fuit cognoscere ex scripto tuo multa acerrimo iudicio excogitata; liber est refertus exacta doctrina, ac multa noviter explicata magno iudicio. Sic perge bene mereri de re publica. Iam librum tuum habet sub manibus Scultetus noster, a quo obtinebo quoque censuram suam, quam etiam ad te mittam. Interest ut horum iudicia habeas, tu deinde tuo uteris, et facies ut
577
quamprimum lucem videat. Utinam et animus tibi esset Historiam6 tuam publico non invidere, tolle moras. Nulla ne spes est, ut etiam fruamur Parallelis7 tuis? quae summa cum voluptate olim apud vos in parte legi. Nihil optatius mihi contingere posset. Senator Montonaeus orator Sabaudi apud nos auxilia urget, et obtinebit aliquid; quamvis confoederati nostri lente nimis agant. Det Deus Ecclesiis vestris pacem, et tibi vires ad avertenda mala quae imminent. Vale vir et amice praestantissime. Heidelbergae. IX Aug. 1617.T. omni studio et cultu
Georg. Michael Lingelsheim.
Adres: Amplissimo et Clarissimo viro Dn. Hugoni Grotio Iurisconsulto, et Syndico Roterodamensi, Domino suo colendo. Roterodamum.