eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    534. 1617 Sept. 22. Aan Willem de Groot1.

    Mi Frater.

    Meam contra Socinum diatribam2 iam credo acceperis. Res Ecclesiae apud nos adhuc in turbido sunt; det nobis exitum Deus. Utinam boni nobis aliquid Maurerius3 adferat, quem avide exspectamus. Res Venetas et Allobrogicas4 in pacem spectare credibile est; in Germaniam incubituras vires Hispaniae ut imperium Ferdinando destinetur. Principi Condaeo, ut spero, ista

    587

    custodia dabit quod solum ipsi deerat, prudentiam. Nam et Arvernum5 aiunt ex carcere factum sapientiorem, De D. Langeracensis6 ad nos reditu nihil futuram puto. Quare cogitandum tibi est quomodo cum optima ipsius gratia alio posses discedere, ne tempus tibi diutius pereat. Argentum undecunque extricandum est. Picturas7 quas promittis exspectabo. Molinaei argumenta quae perscribis mihi non videntur satis firma. Nam quomodo incerta erit praedestinatio fundata in praevisione, cum praevisio divina sit certissima. An incerta sunt omnia vaticinia de rebus contingentibus? An incertum decretum de Christo per Iudaeos et Romanos morti tradendo, quanquam et Iudaei et Romani potuerunt a tanto scelere abstinere, nulla in id necessitate compulsi? Neque vita aeterna desinet donum esse gratuitum, si praedestinatio sit ex fide: non magis enim id sequetur ex praedestinatione, quam ex iustificatione, quam ex fide esse nemo negat; et tamen gratuita est iustificatio. Longe aliter Paulus argumentabatur qui ex Fide nos iustificari ideo dicit, ut per Gratiam iustificaremur, et Fidem ubique debito opponit. Merito sane: nam Fides ista in remissionem peccatorum omnem operum excludit gloriationem, neque ipsa spectatur ut opus, sed ut actus Christum sibi applicans: quemadmodum qui Serpentem aeneum intuebantur iis contingebat sanitas, non quod visio suapte natura ad sanitatem prodesset, sed quia illo, non alio modo Deus istam gratiam largiri constituerat. Reprobationem non posse statui anteriorem lapsui recte sentit ac probat Molinaeus. Indurationem quoque non male explicat, dum illud addatur nemini eam infligi ob pravitatem agnatam atque inevitabilem, sed ob veritatem in iniustitia detentam, violatumque conscientiae testimonium; quod Scripturas attente legenti liquido apparet. Vale mi Frater, et me de rebus tuis saepius fac certiorem. Rotterodami 22 Septembris 1617.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 759.
    2 - De Defensio; zie p. 578 n. 5.
    3 - De Fransche gezant Du Maurier, die in October de terugreis aanvaardde. Hij was in April naar Frankrijk vertrokken; zie p. 557 n. 6.
    4 - Savoye.
    5 - Condé was 1 September gevangen genomen, de graaf van Auvergne, Charles de Valois, hertog van Angoulème, 26 Juni uit de gevangenschap ontslagen. Bazin, Histoire de France sous Louis XIII, tom. I p. 214 en 224.
    6 - De Nederlandsche gezant in Parijs, Van den Boetzelaer.
    7 - In den brief van 1 Dec. 1617 (no. 548) dankt Grotius voor imagines, die Willem gezonden heeft.