eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    548. 1617 Dec. 1. Aan Willem de Groot1.

    Imagines2, mi Frater, duorum virorum sine exemplo laetus accepi, tuaeque diligentiae gratias ago. Quae contra Socinum scripsimus3 ecquid placeant, et si displicent, in quo displiceant, velim scire. Liber de Imperio summarum potestatum4 nondum ad me rediit missus ad amicos in Anglia Germaniaque5, ut eorum iudicia exquiram. Quod D. Legatum6 Rhotomagum7 comitaris probo. Neque velim te ab ipso nisi pace ipsius discedere. Caeterum plane res tuae desiderant ut in urbe aliqua sis a noti sermonis consortio seposita. De Consulatus munere non male iudicas. Atque idem mihi videtur, neque ingenio tuo satis convenire neque valde ex re tua esse negotiis Mercurialibus immorari. Pax Veneta nondum satis habet roboris. Apud nos animi magis magisque concitantur, agitatione controversiarum quas Galli prudenter cavent; pieque faciunt quod tolerantiam commendant. Caeterum quod illam sententiam rigidiorem rigide apud populum urgent, nescio an eos semper successus sit habiturum quales ipsi sperant. Nos Conventum Hollandiae habebimus cis dies paucos, qui utinam aliquid morbis nostris adferat remedii. Hottomannus8 ad me scribit, de filio suo per Ordines commendando Castilioneo9, ut fiat signifer. Ego obstacula duo invenio cum Primoribus patriae locutus: primum quod Ordines non minus facile ipsi possunt conferre munus, quam tribunum super eo rogare. Alterum maius quod hoc rerum statu, cum incertum sit an diuturnae sint futurae istae cohortes, haud libenter Ordines signum aliquod sint daturi decretae mansionis. Si quid Rex de mittendis stipendiis brevi decreverit, erit expeditior ratio id negotium tractandi. Interea Hottomanno persuasum velim, nulla a me negligentia peccari, et

    599

    rationem eius habere, habiturumque me quam possum maximam. Cal. Dec. 1617. Rotterodami.

    Has ad Gevartium10 literas cures velim diligenter.

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 760.
    2 - Zie p. 587 n. 3.
    3 - Defensio, zie p. 498 n. 4.
    4 - De Imperio, zie p. 349 n. 4.
    5 - Zie p. 527 n. 7.
    6 - Gideon van den Boetzelaer.
    7 - Rouen.
    8 - De p. 347 n. 4 genoemde Jean Hotman. Een zijner zoons, Henri, was officier in Staatschen dienst; Haag, La France protestante V p. 539. Een andere zoon komt in 1627 als officier voor in de Brieven van Maria van Reigersberch (ed. Rogge) p. 138.
    9 - Gaspard de Coligny, heer van Chastillon, kolonel van een regiment Franschen in Staatschen dienst; Ten Raa en De Bas, Het Staatsche Leger II p. 165.
    10 - No. 547. De gedrukte tekst heeft: ‘Genastium’.