eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    588

    536. 1617 Sept. 28. Aan P. Cunaeus1.

    Vir Clarissime.

    Benignius de opere nostro sentis quam accuratissimum tuum iudicium decet. Sed hoc amplius tibi debeo quem decipere nihil potuit praeter nostri amorem. Rogo pergas ita velle falli. Sed magis etiam me obligaveris si quae in legendo libro deprehenderis minus recte aut commode dicta, eorum me moneas ea libertate, qua uti inter se amicos convenit. Paratur nova editio2 quae utinam te adiuvante in melius procedat.

    Obitum viri summarum virtutum soceri tui3 gravissime fero. Scio quibus temporibus quantum subsidium non urbs modo ista, sed et patria amiserit. Certe in nostro conventu nulla liberior, nulla prudentior vox erat. Quanquam autem publicis malis fideliter indoleo, movet tamen etiam privatae iacturae sensus: diligebat enim me quanquam tot annis minorem fraterne, nec quoquam ferme nostri ordinis familiarius utebatur. Et quemadmodum ego illius sequi gaudebam vestigia ita nostri vicissim labores ipsi probabantur. Si quid unquam evenerit in quo testari possim quanti ipsum fecerim, et quantopere glorier ipsi amicus fuisse, avide arripiam. Tibi vero, vir inter literatos eminentissime, hac commendatione opus non est, quod viri optimi et de patria praeclare meriti es gener. Tibi ipse, imo aliis quoque commendandis sufficis, apud illos certe qui doctrinae ac virtuti premium norunt ponere. Quare in eo, de quo scribis, unice tibi faveo; neque unquam deero eximiis ingenii tui dotibus id praebere testimonium quod amicitia exigit, et ni amicus essem veritas imperaret. Rogaveram nuper Vossium, deinde Corvinum, ut chartas quasdam partim Latinas, partim Belgicas, quas socero tuo legendas dederam, quarumque usum res praesentes exigunt, mihi tradi curaret; idem tibi commendo. (Illae) chartae sunt literae utriusque iuridici Senatus4 ad Ordines, cum libello uno atque altero eiusdem argumenti. Vale, vir laudatissime. XXVIII. Sept. CIƆIƆCXVII.

    Tuus
    H. Grotius.

    Adres: V.C. Petro Cunaeo I.C. et Professori Lugduni Batavorum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Cun. 2. Gedrukt Cunaei Epistolae p. 100. Antwoord op no. 535. Beantwoord door no. 540.
    2 - Zij kwam nog dit jaar uit; Rogge 259.
    3 - Nic. van Zeyst; zie p. 511 n. 2 en p. 584 n. 4.
    4 - Dit ziet waarschijnlijk op den tegenstand bij het Hof van Holland en den Hoogen Raad tegen de Resolutiën van de Staten in kerkelijke aangelegenheden, waarover zie Brandt, Historie der Reformatie II p. 647 v.v.; Brandt, Leven I p. 112. De daar genoemde Deductie van Grotius in de z.g. Hollandsche Consultatien (Rogge 140) III no. 326.