eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    540. 1617 Oct. 8. Van P. Cunaeus1.

    Vir Amplissime. Quo die litteras tuas acceperam, intellexi ex Iusto Swanenburgio2, qui Senatui nostro urbano a secretis est, missas iam ad te esse chartas eas Belgicas, in quis de causa utriusque Senatus iuridici3 agitur. Mox, cum Hagae essem, et te convenire cuperem, dictum mihi est Roterodamum te abiisse. Scripta Latina de Magistratuum auctoritate in rebus sacris4 diu quaesivi, ac vix tandem reperi. Tradet ea tibi D. Corvinus, qui illis paulisper sibi opus esse dixit ad editionem instruendam. Si quid praeterea Socero meo legendum dederis, quod nondum redditum tibi sit, peto ut id D. Corvino, qui ad te veniet, significes. Dabitur enim sedulo a me opera, ne quid desideres. Magno mihi solatio et gaudio fuit in summo luctu meo tuum de Socero meo iudicium, non minus honorificum profecto, quam candidum. Ille vero, quod tibi neutiquam esse obscurum potest, pariter unum te fecit plurimi, atque ita saepe mihi significavit, neminem sese post Nestorem nostrum, τὸν ϑεῖον γέροντα5, novisse, in quo plus spei atque praesidii Respublica nostra iam haberet, quam in te; quod quidem ille profecto haud difficulter nobis persuasit. Iam enim dudum antea ego, caetera fortassis haud admodum oculatus, in perspiciendis tamen maximis tuis virtutibus haud caecutire visus sum. Quare iam anni ferme octo sunt, cum ego non repentina voluntate, sed certo consilio te meis officiis amplexus sim. Quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam, neque mihi tuam summam benevolentiam defuisse. In his vero tristissimis amicorum dissidiis, quae firmissimis pectoribus constantiam excutiunt, tanto te impensius enixiusque colo, quod, quasi avem albam, videar civem bene de Republ. sentientem videre. Peto a te ut quo animo semper erga me fuisti, eodem esse pergas, coeptisque meis et nascenti spei faveas. Meum vicissim erit videre, ne te unquam eius rei poeniteat. Vale, vir maxime. Lugd. Bat. 8. Octobr. 1617.

    Notes



    1 - Gedrukt Cunaei Epistolae p. 101. Antwoord op no. 536.
    2 - Mr. Joost van Swanenburch is, na den dood van Jan van Hout (12 Dec. 1609), in 1610 Secretaris geworden en gebleven tot Sept. 1620. Orlers, Beschrijving van Leiden (1641) p. 673.
    3 - Zie p. 588 n. 4.
    4 - Zie p. 584 n. 5.
    5 - Oldenbarnevelt.