eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    537. [1617 einde Sept.]. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Multum metuo ne aliquo deerret exemplum nostri libri de Iure Summarum Potestatum circa Sacra. Quare si importunus sum veniam dabis. Scio te Pelagiana2 historia, forte et colligendis quae ad Tolerantiam pertinent occupatum

    589

    vix quicquam habere reliqui temporis quod mihi amicisve aliis impendas. Tamen quia diatribae contra Socinum novam editionem3 parari audio, velim illa quoque non minus quam prior aliquid tibi debeat. Ergo si quid observaveris aut tu aut qui nos amant alii, velim fieri certior. Martis die et his qui sequuntur Hagae sum futurus. Has scribo Rotterodami.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 43. Ik stel den brief op einde Sept. 1617, omdat Grotius ook in no. 532 van 18 Sept. om terugzending van zijn verhandeling de Imperio vraagt.
    2 - Zie p. 564 n. 1.
    3 - Zie p. 588 n. 2.