eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    532. 1617 Sept. 18. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime atque amicissime.

    Seistium audio ita aegrotare ut sit periculo propior2, quod tamen Deus - si modo id ipsi salutare est - avertat. Cum nihil minus cogitarem obiter ita loquendo praescientiam Dei conditionatam aperte statui, et tamen sunt qui eam negant, quos tamen arbitror eodem modo precari. Vides quid studia possint. Sed ut redeam ad id quod volebam, plane te oro ut exemplar libri nostri de Summarum Potestatum Imperio3 nanciscaris: opus enim habeo, et vereor ne evagetur. Mittes autem, si placet, Rotterodamum: ibi enim per aliquos post hunc dies sum futurus. Scribit ad me vir summe pius et eruditus Coventricensis, et Lichfeldensis Episcopus4 mirari se ac dolere Remonstrantium sententiam quam scripto postremo vidit explicatam, tam piam et doctam ferri non posse, ‘Ita’, inquit, ‘Parcarum tabulae valuerunt’. Ipse huic causae se non defuturum pollicetur. In Dioecesi ipsius quidam magnas turbas movent qui nefas habent corpus et sanguinem Dominicum de geniculis accipere. Miserandum est his aliisque obtentibus disrumpi Ecclesias Christi. Rogo dicas Typographo ut praeter ea quae ad me misit diatribae contra Socinum5 exemplaria addat sex alia, sed

    585

    chartae si non optimae saltem minus malae. Vale Vir optime et nos ama si meremur; sin minus, mone. 18. Septemb. anni 1617.

    Archiepiscopus Spalatensis Vir admirandae eruditionis misit Ordinibus Foederatis exemplum quatuor librorum e decem quos promisit de Regimine Ecclesiae. Addit Epistolam in qua ostendit dolorem suum de nostro Schismate praesertim tam levi - ita loquitur - de causa6. Promittit sententiam suam se explicaturum libris posterioribus; interea offert consilium, et rem putat talem in qua sine aliarum Ecclesiarum suffragio nihil agi debeat.

    Tuus penitus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 43.
    2 - Nicolaas van Zeyst; hij overleed vóór 28 Sept. van dit jaar; zie no. 536.
    3 - Grotius, of Vossius, had dit tractaat aan Van Zeyst geleend; zie no. 540.
    4 - Overall; zie no. 526.
    5 - Zie n. 1.
    6 - M.A. de Dominis, zie p. 592 n. 1; de brief in Epistolae ecclesiasticae p. 485; Nederlandsche vertaling Knuttel 2365. Zijn boek, de Republica Ecclesiastica, verscheen 1617. Cf. Brandt, Historie der Reformatie II p. 694.