eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    542. 1617 Oct. 30. Aan M.A. de Dominis1.

    Reverendissime Domine.

    Quanquam non ea mihi felicitas contigit, ut propius nosci a Reverendissima tua Dominatione meruerim, ut cui post communem. Rotterodami coenulam et breve colloquium praesentia tui vultus haud ultra frui sit datum, relictumque duntaxat amplecti eam quam penitus animo impressam habeo humanissimae tuae gravitatis imaginem, certioremque tui effigiem, libros quos Ecclesiae impendisti: urget me tamen patriae status, ut seposita verecundiae lege tempora tua audacius interpellem. Rogo igitur, persuasissimum tibi habeas, et libros eos, quibus verum Ecclesiae regimen ex Sacrarum Literarum fonte per Sanctae vetustatis rivulos deducis, optimo cuique gratissimos esse, et singulariter placuisse Epistolam, quam ad Proceres2 nostros dignatus es scribere, cuius quidem cum omnes partes certa pietatis immotae indicia praeferant, tum illa praesertim, qua scissuram Ecclesiae ob calentes de Praedestinatione controversias Episcopali libertate improbas, et fraterna charitate remedium monstras operamque offers. Quis non doleat, in tot partes lacerata Christianitate, quae manserunt vincula adhuc abrumpi, idque non ob res Fidei, sed ob Theologicas quaestiones, et ab his quidem, qui sententias mordicus tuentur antiquae Ecclesiae inauditas, decreta poenalia absoluta ante praescientiam culpae, operationes gratiae tales quae liberi arbitrii naturam evertant, statum iustificationis consistentem cum peccatis capitalibus? Nimirum haec qui probare non potest, anathema debet pronuntiari, eo nomine deserendi caetus pristini, novi conventus inchoandi, et occupatis suffragiis festinanda Synodus talis, in qua discrepans sententia non possit non triumphare. Accessit his malis hoc insuper, quod vir Illustris Carletonus, Regius apud nos legatus, virtutum tuarum, quod gaudeo, aequus aestimator, oratione in hoc ipsum composita in eos, qui Remonstrantes hic dicuntur3, hoc est, qui molliorem sequuntur sententiam, ita inclementer invectus est, ut vix quicquam dici possit hostilius. Ita praeter domesticae auctoritatis pondera satis gravia, etiam Regio nomine premitur pars illa, quae haud dubie cum veteri Ecclesia sentit. Atqui scimus Maiestatem sapientissimi Regis editis libris professam4, pauca esse Fidei capita ad salutem necessaria, quibus recte positis ob dissensum

    593

    in caeteris non dividendam Ecclesiae unitatem; ut iam taceam rigidiora quae hic propugnantur dogmata eruditissimo cuique in ipsa Anglia non probari. Quam triste igitur est, hac de causa dulcissimam Ecclesiae concordiam divelli, ipsam quoque rempublicam, illam quam tantis conatibus tantus hostis opprimere non potuit, intestinis dissidiis in maximum discrimen adduci. Utinam is, cuius in manu sunt corda Regum, Serenissimi Regis animum inflecteret, ut missis viris idoneis ad disceptandas huius generis controversias, rerum nostrarum statum certius exploraret, cognito malo facile aptissima remedia inventurus. Nunc enim

    Pellitur e medio sapientia: vi geritur res.5.

    Interea cum iret in Angliam Petrus Hoofdius6, dignissimus qui a R.T.D. aliisque verae virtutis amantibus noscatur, quique has fert literas, monendam D.T. censui virum esse claro ortu, cuius propinqui partim antehac de patria optime sint meriti, partim nunc quoque in urbe Amstelodamensi magistratum gerant, omnes verae pietatis et pacis Ecclesiasticae publicaeque amantissimi; ipse vero avito honori atque opulentiae magnum decus addidit literas omnis generis, etiam per varia itinera multo rerum usu imbutus. Hic R.T.D. aliisque scire cupientibus ex vero referet morbi nostri originem atque progressum, hoc praecipue nomine in Angliam profectus, ut si qua potest succurrat patriae laboranti. Non nostra tantum, sed et Regiae Maiestatis interesset, certissimam rerum historiam ex ipso coram intelligere. Scripsi de eo etiam Episcopis Eliensi7 et Coventriensi8. Dominus Iesus Reverendissimae Tuae Dominationi vitam longaevam, prosperam valetudinem, et fructuosos labores largiatur. Hagae Comitatensi. III Cal. Nov. Calend. novi, anno CIƆIƆCXVII.

    Tuae Reverendissimae Dominationis Devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Remonstr. Bibl. Rotterdam. Gedrukt Epistolae p. 44; Epistolae ecclesiasticae p. 487. Geadresseerde is de gewezen aartsbisschop van Spalatro, die in Sept. 1616 het pausdom had afgezworen en thans in Engeland vertoefde. Zie p. 572 n. 1.
    2 - Zie p. 585 n. 1.
    3 - Oratie ghedaen door den Doorluchtighen .... Dudley Carleton etc. (6 Oct. 1617); (Knuttel 2361 v.v.). Zie Rogge, Wtenbogaert II p. 448.
    4 - Zie p. 192 n. 5.
    5 - Ennius, Ann. 268 bij Vahlen.
    6 - Pieter Jansz. Hooft. Zie Elias, Vroedschap van Amsterdam, I p. 399.
    7 - Andrewes.
    8 - Overall. Zie no. 543.