eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    543. 1617 [± Oct. 30]. Aan J. Overall1.

    Reverendissime Domine.

    Ex literis, quas 25. Septembris ad me dare R.T.D. placuit, video nondum in manus tuas id temporis venisse quae contra Socinum2 disputavimus. Quare proximis literis iudicium super iis tuum exspectabimus, emendaturi editione, quae nunc paratur3, quicquid ex te non satis recte positum didicero. Ad Rev. Episcopum Eliensem4 scribo; rogo ut librum de iure imperii5 legat et emendet, conscio etiam Rege. Sane multae sunt causae cur id argumentum tractari debeat, tum ne sententia mea sequius quam se habet accipiatur,

    594

    tum ut seditiosis hominibus occurratur, quorum magna apud nos est seges, qui tumultui ac violentiae religionis nomen imponunt. Commendavi et Spalatensi6 et Eliensi statum Ecclesiae et reipublicae nostrae, cui ad caetera mala accessit, quod oratione nuper habita a Regio legato7, atque ita ipsius etiam Regis auctoritate, premitur hic melior de Gratia ac libero Arbitrio sententia, simulque promovetur schisma exempli pessimi. Obsecro vos omnes, quantum fieri potest, veritati tuendae et unitati sarciendae detis operam; quam ad rem usui vobis esse poterit qui has fert literas, vir Clarissimus Petrus Hoofdius8, optimo natus genere, literis supra modum excultus, testis oculatus eorum quae apud nos sub pietatis titulo prave atque perniciose geruntur. Quod de Utembogardo quaeris, nihil ille Latine unquam edidit; Belgice nonnulla, in quibus est liber haud magnus eiusdem, quod a me tractatum est, argumenti9. Eius libri interpretationem Latinam Rev. Episcopo Eliensi transmissam memini. Caeterum Remonstrantium sententiae si quis argumenta ac rationes propius nosse desideret, ei legenda sunt examen Perkinsianum Arminii10; eiusdem collatio cum Francisco Iunio11; Iohannis Arnoldi Corvini responsio ad libellum Tileni12; item ad notata Bogermanni13; deinde Nicolai Grevinchovii dissertatio adversus Amesium14. Si qua horum ad manus tuas non pervenerunt, ut habeas curabo. Ad eas partes libri nostri de Summarum potestatum iure quod attinet, in quibus haesitaturum existimas Rev. Eliensem aliosque in Anglia viros eruditos, paratus sum audire eorum sententias, et meliora docentibus cedere. Caeterum iudicia Synodica, aut etiam quae extra Synodos a viris piis atque eruditis petuntur, in libro nostro ostenduntur maximi facienda, neque certiorem esse viam ullam discendi dogmatum veritatem. Sed sicut post iudicium Ecclesiae singuli de fide sua iudicant - ut enim Rex ait, unusquisque super propria scientia fidei fundamentum debet collocare - ita et Reges ad ea agenda quae non possunt agere nisi Reges. Hoc iudicium ἐπίϰρισιν non incommode in scripto quodam vocavit ὁ μαϰαρίτης Casaubonus. Optime Episcopus Eliensis non debere Regem ita ab alieno ore pendere, ut ipse a se nihil diiudicet; et Bilsonus non minus recte requirit, ut iudicium praecedat usum gladii. Similia apud Paraeum aliosque leguntur plurima. At apud nos, qui maxime iactant nomen Ecclesiae, consensum ferocissime repudiant. Presbyteros remittere peccata, id est, remissa declarare, cum Magistro sententiarum15 exposui, cum quo consentire video Protestantium plerosque. Neque tamen negem, alio etiam modo ministerialiter

    595

    remittere quatenus actione sacerdotali ac pastorali aut Deum movent ad remittendum, aut hominem ad accipiendam remissionem disponunt. Recte etiam a Lombardo adiectum, remitti insuper a pastore peccata, quoad poenas satisfactorias, et quoad excommunicationem; si quid his superaddendum sit in honorem Presbyteralis muneris, de eo monitus libenter supplebo quod deerit: ita tamen, ut, si fieri potest, libenter mansurus sim intra ea de quibus Protestantes consentiunt. Iurisdictionis vocem usurpavi ex iuris civilis consuetudine, ita ut includat τὸ ἀναγϰαστιϰὸν, quam ob rationem etiam eam notionem, quae Episcopis iure positivo attributa est, maluerunt Imperatores audientiam quam iurisdictionem appellare. Neque tamen inficias eo, in potestate excommunicandi esse aliquid iurisdictioni ἀνάλγον, quod eadem etiam voce, latius paulo et extra usum veteris Romani sermonis sumpta, recte indicetur. Episcopatus vocem sumpsi eo significatu, ut προστασίαν indicet, non temporariam, sed perpetuam: hanc defendo iuris esse divini approbantis et suadentis, non tamen universaliter imperantis. Caeterum προστασίαν sumptam abstracte, citra considerationem durationis, esse iuris divini, etiam imperantis, ostendi ab ipso Beza agnosci. Haec si recte expendantur, spero haud multum fore controversi; et si quid est tale, parebo meliora monstrantibus. Domino Iesu summo pastori R.T.D. unice commendo. Idem nostras tempestates serenet. Hagae Comitatensi. 1617.

    T.R.D. Addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Remonstr. Bibl. Rotterdam. Gedrukt Epistolae p. 44; Epistolae ecclesiasticae p. 486; Parr, The Life of James Usher p. [5]. Antwoord op no. 539. Beantwoord door no. 562. De brief werd, evenals no. 542, aan Hooft medegegeven, en is dus ongeveer van denzelfden datum.
    2 - De Defensio; zie p. 498 n. 4.
    3 - Zie p. 588 n. 2.
    4 - Andrewes.
    5 - Zie p. 349 n. 4.
    6 - M.A. de Dominis; zie p. 592 n. 1.
    7 - Carleton; zie p. 592 n. 3.
    8 - Zie p. 593 n. 2.
    9 - Wtenbogaert's Tractaat van 't Ampt ende Authoriteyt eener Hoogher Christelicker Overheydt in Kerckelicke Saecken, van 1610 (Knuttel 1767). Zie p. 245 n. 2 en p. 311 n. 3. Rogge, Wtenbogaert II p. 26 v.v., die echter geen Latijnsche vertaling noemt.
    10 - J. Arminius' Examen modestum libelli, quem D. Guilielmus Perkinsius .... edidit ante aliquot annos. Lugd. Bat. 1612.
    11 - J. Arminius' Amica cum D. Francisco Iunio de Praedestinatione per literas habita collatio. Lugd. Bat. 1613.
    12 - J.A. Corvinus' Defensio sententiae d.I. Arminii de praedestinatione .... adversus eiusdem a .... Tileno .... editam Considerationem. Lugd. Bat. 1613.
    13 - J.A. Corvinus' Responsio ad Ioh. Bogermanni .... Annotationes; zie p. 335 n. 3.
    14 - Dissertatio theologica de duabus quaestionibus hoc tempore controversis .... inter Guil. Amesium et N. Grevinchovium. Rotterdam 1615.
    15 - Petrus Lombardus.