eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    562. 1618 Febr. 21. Van J. Overall1.

    Clarissime Domine mihique multis nominibus charissime.

    Redeunte iam ad vos viro clarissimo D. Petro Hofdio2, et doleo, amissurus suavissimam viri optimi et doctissimi ac humanissimi praesentis consuetudinem, et simul gaudeo ex parte, certior ex eius relatione factus, affulgentis iam apud vos maioris concordiae et tolerantiae Christianae. Apud nos vero esse, qui vestrae parti adeo infensi sint, non possum satis mirari, cum adversus pontificios iam olim confessum sit, ut ex Apologia Iuelli3 publice apud nos probata satis liquet, istas protestantium dissensiones non de principiis, fundamentis aut capitibus religionis nostrae esse, sed de rebus ac questionibus levioribus. Audio tractatum quendam Episcopi nunc Sarisburiensis, fratris Archiepiscopi Cantuariensis, modo sub praelo esse4 contra Arminianos et diatribam Thomsoni5; nec multum miror, cum Perkinsium cum suo Reformato Catholico prius defenderit6. Utinam res theologicas et questiones de fide Christiana, non ex studiis partium et privatis opinionibus aut affectibus, sed ex certo verbo Dei et consensu veteris Ecclesiae tractaremus et definiremus, maiorem spem concordiae simul et veritatis evangelicae teneremus.

    Caeterum quod ad tuos libros attinet, Clarissime Domine, magnum certe et iurisperitum et theologum et politicum te praestitisti. Defensionem tuam fidei catholicae de Christi P.N. satisfactione adversus Socinum, non possum non

    608

    plurinum probare et laudare. Quaesivit a me Dominus Hofdius aliquid de huiusmodi satisfactionis et redemptionis nostrae necessitate, de qua nos in sententia, Augustini acquiescimus, non defuisse Deo pro sua omnipotentia et sapientia alios modos possibiles, sed hunc convenientissimum esse visum. Si quae alia occurrant in libro tuo doctissimo monenda, quid mihi videatur aliis literis explicabo. Nondum recipere aut recuperare doctissimam tuam dissertationem de iure summarum potestatum in sacra7 a Domino Eliensi8 potui, non satis otii adhuc, ut videtur, ad singula perlegenda et aestimanda nacto. Significavit tantum se putare, te nimium politicae potestati in sacris et Ecclesiasticis rebus deferre quae per ecclesiasticas personas, Episcopos et Presbyteros, transigi solent et debent; sed forte latius se posthac explicabit. Ego appellabo, ut occasio dabitur, atque interea te tuaque ac vestrorum studia Deo optimo maximo et in Christo Patri precibus commendabo. Vale. Febr. 11. 1617.

    Tuus totus in Christo
    Io. Coven. Lichfeldius.

    Adres: Clarissimo viro Domino Hugoni Grotio, civitatis Roterodamensis Syndico, Roterodamum.

    Notes



    1 - Hs. Remonstrantsche Bibl., Rotterdam. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 488. Antwoord op no. 543. Beantwoord door no. 570. Het jaartal aan het slot is gevlekt. Ik lees 1617, d.i. dan Paaschstijl.
    2 - Zie p. 593 n. 2.
    3 - Apologia Ecclesiae Anglicanae, van John Jewel (zie p. 289 n. 1), in 1562 verschenen
    4 - Robert Abbot (1560-1617), sedert Dec. 1615 bisschop van Salisbury. De titel van het boek is: De Gratia et Perseverantia sanctorum Exercitationes aliquot .... Quibus accessit Animadversio in Richardi Thomsom .... Diatribam de Amissione et intercisione iustificationis et gratiae. London 1618.
    5 - Zie p. 244 n. 1.
    6 - Zie p. 439 n. 1.
    7 - Zie p. 349 n. 4.
    8 - Andrewes; zie no. 539.