eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    545. 1617 Nov. 30. Aan J. Meursius1.

    Tu quidem, Vir Clarissime, pro more tuo non desinis de publico deque me privatim optime mereri. Pro Constantino2 gratias habeo. neque minus pro sollicitudine de transmittendo ad me Cicerone Gruteriano3, summae diligentiae opere quantum video. Ad Elmenhorstium scribo, librumque nostrum Socino oppositum viro optimo et ut scribis amantissimo nostri mitto4. Gratum mihi erit si quae te conciliante coepit amicitia, eadem te favente augescat. Poteris mihi supra caetera beneficia etiam hunc amicum imputare. Vale, vir Clarissime, et quod facis facere perge. Prid. Cal. Dec. CIƆIƆCXVII.

    Tibi addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: E. hoochgeleerde wyse zeer voorzyenige Mr. Johan van Meurs doctor in de Rechten Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode, met een pacquet.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leipzig, cod. 0355 f. 212. Gedrukt Meursii Opera XI p. 300.
    2 - Constantini Porphyrogenetae Opera in quibus Tactica. I. Meursius collegit. Lugd. Bat. 1617.
    3 - De Cicero van Janus Gruterus, die 1618 verscheen. Zie p. 599 n. 3.
    4 - Zie no. 546.