Vir Clarissime.
Ita me impedierunt negotia publica ut heri demum in manus sumpserim
606
Ravenspergeri nugas2. mitto ergo tibi id quod mihi unius diei festinatio effudit: materiam suggessi quam facile erit disponere rectius. Certe aliquid respondendum et quidem ὡς τάχιστα neque per me sed per alterum. Walaeus quoque me monuit: dicens idem Festo3 multisque aliis videri. Tua de Praedestinatione4 et annexis legi summa cum voluptate. Nihil potuit scribi ad verum reperiendum pacemque reddendam accommodatius. Vereor ne frigus editioni obstet, quam plane maturandam censeo. Pauca annotavi momenti haud magni. Ego quominus ad vos transcurram rebus multis magnisque impedior. Vale Vir doctissime atque amicissime et nos ama quantum potes.Tuus totus
H. Grotius.