eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    561. 1618 Jan. 14. Van G.M. Lingelsheim1.

    Amplissime Domine. Ut tuas XIV. Decemb. datas accepi, statim opus tuum de iure summarum potestatum in sacris2 denuo accurate perlegi. Mirifice mihi omnia probantur, praesertim postquam audissem quae alii requirerent. Omnia tam exacte, plane, perspicue, caute explicata et distincta, ut iudicium tuum rectum et exactum satis mirari nequeam. Obtestor itaque te, ne publico id invideas, et publice fruendum typis excudi facias. Nam quod dicunt, minus opportunum hoc tempore haec doceri, ego sentio, semper quod verum et rectum est, sequendum esse. Irritabis magis istos, qui non veriti sunt publice contumeliosi esse in summates; sed id tanti non est, quin veritatis patrocinium suscipiatur, Brederodius ad te curandum in se recepit curam, idque per nostratem praefectum tormentorum, Noldium, qui Hagam iam proficiscitur. Nostros

    607

    plerosque animatos video in Arminianos; sed ii non satis considerare mihi videntur, quid factione utrimque firmis subnixa subsidiis obtineri possit. Ego censeo, in istis libertatem quidlibet sentiendi permittendam; ita tamen, ne pax turbetur, et in concionibus hae non necessariae subtilitates agitentur. Deus vos respiciat, et reddat pacem Ecclesiae vestrae.

    Nos hic in gaudiis publicis, ob agnatum Principi alterum filium3, ipsis Kalendis novi anni, iuxta calculum quo vos utimini, salva matre. Regina avia, eiusque filius per legatum invitantur, ut e sacro fonte Principem suscipiant, cum Dano, eiusque reliquis tribus sororibus, viduis. Id institutum in secundum Martii. Deus bene fortunet, ac det tibi quae optas, Vir Amplissime. Heidelberga. 4 Ian. 1618.

    Tuus omni studio et observantia
    G.M. Lingelshemius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 490; Reifferscheid, Quellen I p. 94. Antwoord op no. 551. Uit de woorden ‘iuxta calculum quo vos utimini’, maak ik op dat Lingelsheim zelf hier den ouden stijl volgt.
    2 - Zie p. 349 n. 4.
    3 - Karel Lodewijk, de tweede zoon van Frederik V van de Palts.