Amplissime domine!
Doloris, quem patriae et ecclesiae amantes ex utriusque perturbatione accipimus, lenimentum ac solatium mihi dulcissimae tuae literae praebuerunt. Atque inprimis, quanquam de meis laboribus iudicium tuum suspectum mihi facere possit amor, quo me iamdudum complecteris, non possum tamen non gratulari mihi, quod libellus pro salutari redemptione nostra2 scriptus tibi aliisque viris bonis probatur. Utinam adversus eius generis errores aliquid in posterum nostra possit industria. Nam sicut in argumentis veteribus ecclesiae episcopis nostrisque reformatis doctoribus in partem utramque disceptatis tolerantiam mutuam, quantum possum, omnibus commendo, quod persuasum mihi habeam, non posse aliter multiplicationem schismatων caveri, ita moventibus τὰ ἀϰίνητα hostis sum implacabilis. Utinam theologi omnes discrimen faciant
601
utriusque generis quaestionum, nulla sane esset ad pacem ecclesiarum facilior via. Opus de imperio summarum potestatum circa sacra3 lectum a Sculteto et Altingio4 gaudeo, habeoque ipsis pro insumto labore gratiam. Optassem particulatim annotata, si qua displicebant. Hugenotorum arma non arbitror a me nominatim damnata; et sane haud facile dixerim iniusta fuisse ea bella, quae pueris regibus autoritate legitimorum tutorum sunt gesta. Caeterum quod illi suggerunt de heroicis exercitationibus, vereor ne sit ἐνϑουσιαστιϰώτερον. Video simili modo a nonnullis vocationem Lutheri et aliorum, qui ecclesiam repurgarunt, defendi; sed mihi id minus placet. Cum enim nulla adsint signa externa, quae talem testentur afflatum, non video quid a nostris hic dicatur, quod non ab aliis in nostros dici possit pari iure ac probabilitate. Brederodium sibi relinquamus, cui suspecta sunt etiam quae minime oportuit, ut negotium Sabaudicum5. Qua de re publicis Ordinum literis saepe admonitus, ut opinionem illam παράδοξον deponeret, adduci nunquam potuit, ut obtemperaret. Itaque si credere non posset, quod omnes crederent, saltem tacere iussus est, ne quid causae Ducis laborantis officeret. Si nemo est alius, a quo iudices cum fructu librum nostrum legi posse, velim ad nos redeat eadem qua venit via. Brederodius enim, ut eum legat, non est rogandus. Tamen de Bruto6 si quid dictum est durius, mitigabo. Plane ut dicis apud nos una est ratio curandi ecclesiam, si constanter defensis et in solido locatis his, quae confessa sunt inter evangelicos, subtiliores controversiae a pulpitis arceantur et salva sententiarum libertate prohibeatur scissura, quae nunc magnis subnixa fautoribus magnos fecit gradus. Puto specie ecclesiastici alicuius iudicii super tolerabilitate controversiarum efferatos animos posse mitigari. Quod theologi vestri putant, alteri partium silentium debere indici, frustra est, cum eae sint vires partium, ut non possint ferre ius inaequale. Et hoc ipsum, nova esse in nostris ecclesiis Melanchtonis dogmata, vix cuiquam ita sentientium persuadebitur. Rogo theologos moneas, ut sine praeiudicio ac favore ad sarciendam ecclesiarum concordiam studia sua conferant. Id facere si volent, spero aliquorum ex ipsis utilem esse posse operam. Plane enim futurum puto, ut audiantur et externi7. Quo magis te oro, ut in commendanda lenitate perseveres. Ego nihil eorum omittam, quae ad reddendam ecclesiae pacem pertinere arbitrabor. Deus adsit, teque diu, vir nobilissime, incolumem servet.XIV. Dec. CIƆIƆCXVII.
Tibi addictissimus
H. Grotius.