Vir Clarissime.
Ex aliquot dierum quiete ad Hagense pistrinum redeo; alacrior paulo ab illa respiratione legi summa cum voluptate tua de Sacramentis2 quae et Sacris literis et antiquae Fidei consonare non dubito. Etiam chartas de Pelagiana historia3 accepi avideque relegi, quo inspicio saepius eo maiorem ex iis utilitatem et capio ipse et capturos alios spero, qiu modo antiquam Ecclesiam non contumaciter spernunt. Perge quaeso et fac quamprimum liber ille exeat.
Pro labore quem mea causa insumis, gratias ago maximas. dolet tantum quod tam pretiosas horas impendere cogeris refutando scripto haud magni pretii4. Nuper in celebri convivio, ut narratum mihi est, Balthasar Lydius acriter in Ravenspergerum invectus est, operam ipsius puerilem appellans, et paratum se dicens in ipsum scribere. Quid in Anglia de nostro labore viri boni iudicent, quaeque ipsorum sit sententia ex literis Overallii5 poteris cognoscere, quas mitto, et ut remittas rogo. Quod maturandam censes editionem tuae responsionis ad Ravenspergerum, habes me assentientem. Vale Vir Clarissime ac nos quod facere te monstras ama. 13. Martii 1618.
De Steinfurdiensi iudicio6 satis est nos id scire; vulgari nihil attinet.
Tuus totus
H. Grotius.