eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    567. 1618 Maart 27. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Scripsi ad te nuper2, spero recte traditas esse literas. Interea nuperum Amesii librum3 non tam perlegi quam pervolitavi. Sunt quae placent; praesertim vero id quod est de certitudine perseverantiae pag. 276. In multis videtur ἐριστιϰώτερος, neque sententiam adversariorum benigne interpretari, neque suam candide satis promere. Itaque multa passim sunt involucra. Ego lectione istius libelli incitor ut eos legam qui hoc argumentum cum cura tractarunt, quos inter minime spernendus est Lessius4 quem legi diligenter; ut et Valentiam5 et Cumelem6. Video saepe citari Suarezium tum de Praedestinatione tum de Auxiliis liberi Arbitrii7. Si habes tu aut alius quis amicorum velim uti in dies paucos. Dominicanorum vix legi quenquam. Si Bannesium8 aut eiusdem Scholae alium quem habes, eo quoque uti velim. Futurus sum Hagae ad diem usque Saturni. Vale virorum optime ϰαὶ ἐμοὶ τριϕίλτατε. 27. Martii 1618.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 46.
    2 - No. 566.
    3 - Zie p. 610 n. 3.
    4 - Leon. Lessius, de Praedestinatione; zie p. 332 n. 9.
    5 - Greg. de Valentia (zie p. 554 n. 5), schrijver van Commentarii in Summam Thomae; en de Rebus fidei hoc tempore controversis.
    6 - Franc. Cumel, Commentaria in I. Thomae partem.
    7 - De Jezuiet Fr. Suarez; zie de Backer-Sommervogel VII p. 1666 en 1680.
    8 - Dom. Bannez, (overl. 1604) professor Theologiae te Salamanca.