eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    574. 1618 [Juni 30]. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Amplissime domine.

    Liber adversus Socinum noster tuo quoque, quod inprimis gaudeo, iudicio probatus immerito suo hostem invenit iuvenem sane et confidentem Hermannum Ravenspergerum, theologum Groningensem, qui cum, quantum video, neque Socini sententiam, neque meam intelligat, arma sua in communis fidei defensorem quam in hostem torquere maluit, quasi alia nulla materia esset, in qua ingenium exerceret. Sed huius temeritas doctissimam Vossii diligentiam excitavit, viri profecto dignissimi eo quo fungitur munere. Habet enim ab Ordinibus traditum regimen Collegii theologici, quod est Lugduni Batavorum. Is quam accurate hoc argumentum ex antiquitatis sententia tractaverit, rogo ut cognoscas ac iudices, veniamque des, quod multis benignis de labore testimoniis tuum quoque sit additum2. Res ecclesiae apud nos quomodo se non male habeant, ubi tanta temeritate atque inscitia rerum sacrarum iudicia exercentur?

    617

    De libro, quem de summarum potestatum circa sacra imperio scripsimus, Anglorum quorundam antistitum iudicia exspectamus3. Id editionem moratur. Vale vir clarissime et amari te a nobis patere.

    Prid. Cal. Sept. CIƆIƆCXVIII. Rotterodami.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 95. De datum daar, prid. Cal. Sept. (= 31 Aug.), kan natuurlijk niet juist zijn, daar Grotius 29 Aug. gevangen genomen werd. Waarschijnlijk heeft er gestaan prid. Cal. VII = 30 Juni. Beantwoord door no. 578. Wat Reifferscheid l.l. p. 734 vertelt over Aushängebogen enz. is onzin.
    2 - In de praefatio van Vossius' boekje tegen Ravensperger; zie p. 589 n. 2; p. 612 n. 6.
    3 - Zie p. 349 n. 4 en p. 606 n. 7.