eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    620

    578. 1618 Juli 25. Van G.M. Lingelsheim1.

    Amplissime Domine.

    Literas tuas Prid. Cal. Sept. datas recte accepi, cum doctissimi Vossii defensione. Gratulor Tibi toto pectore oblatum tam industrium, tam praeclarum libri tui propugnatorem. Et quando labor tuus Ecclesiae Christi exantlatus pro merita gratia importuni hominis morsus sensit, gratulor tibi causam tuam a tam praestanti Patrono susceptam. Dolendum eo insaniae apud vos deventum ut prae factionum studio tam proterve irruant quidam, ut nihil pensi habentes quid dicant, saltem odium suum et suspiciones promant; et quid speremus porro tranquillitatis, si talibus ingeniis frena relaxantur? Certe summa cum voluptate et fructu legi doctissimi Viri lucubrationem, et iam istum quoque in maximis Viris pono.

    Quod autem etiam publice constare voluistis, quid ego sentirem, agnosco affectum vestrum, et quamvis sciam meo calculo nihil vobis accedere posse, gratum tamen mihi est, me inter bonos recensitum, quamvis mea scriptio tam rudis et inconcinna fuerit, ut lucem adspicere non meruerit. Consideratio autem horum, qui sacra apud vos tractant, facit, ut vix quidquam sperare possim de Synodo quae apud vos indicta, ad quam Ordines etiam Electorem nostrum ut suos Theologos eo mittat invitarunt: ad eam rem designati David Pareus2, Abrahamus Scultetus3, Henricus Altingius4 et Paulus Tossanus5, quamvis incertum an Pareus septuagenarius valetudinis ratione tam incommoda anni tempestate, iter illud sustinere possit.

    Bohemicae turbae, ut in universum Imperium redundent, verendum est. Caesar magnas copias contrahit, et tamen a moderatioribus consiliis se non alienum ostendit, qua in re nostrum habet et Saxonem adstipulatores, qui etiam laborem nullum defugiunt, ut Religio salva Bohemis ac libertas conservetur, et Caesari sua auctoritas maneat.

    Quod spem facis editionis scripti tui elaboratissimi De summarum potestatum circa sacra imperio, longe mihi gratissimum. Vellem et animum adiiceres ad Historiam6 tuam promendam, quam negare diutius non debes nobis ac posteritati. De Thuani Historia nuncio tibi reliqua iam sub praelo esse. Ut autem invidiam vitent curatores, ita institutum est, quasi exemplar ab auctore in Germaniam missum iam promeretur. Excuditur autem Genevae; qui locus tamen ob invidiam vitandam dissimulabitur.

    Vale, decus nostrum.

    T.D. omni studio et amore
    G.M. Lingelshemius.

    Heidelbergae, 25 Iulii 1618.

    Notes



    1 - Gedrukt G.J. Vossii Epistolae: ad Vossium p. 19; Reifferscheid, Quellen I p. 662 Antwoord op no. 574.
    In eerstgenoemde editie is de datum 25 Iulii, maar Reifferscheid maakt daarvan 25 VIIbr., op een dwaalspoor gebracht door de beginwoorden van den brief: ‘Literas tuas prid. Cal. Sept.’. In de noot p. 616 n. 2 heb ik aangetoond dat de datum van no. 574 niet juist kan zijn, en dit had Reifferscheid ook kunnen weten.
    2 - Zie p. 530 n. 8.
    3 - Zie p. 247 n. 6.
    4 - Zie p. 601 n. 2.
    5 - Hij was sinds 1600 predikant der Fransche gemeente in Frankenthal, en sedert 1608 ‘Kirchenrat’ in Heidelberg. Van de vier genoemden kwam Pareus niet ter Synode.
    6 - Zie p. 40 n. 4.