eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    525

    Bijlage no. 7
    Brief van A. Oxenstierna aan P. Seguier1 dd. 6 januari 1635.

    Illustrissime Domine,

    Cum hoc tempore nomine clementissimae meae Reginae2 Regnique Sueciae Legatum ex potestate mihi credita mittam ad Regem Christianissimum3 Magnificum et Nobilem Dominum Hugonem Grotium dictae suae Regiae Majestatis consiliarium eique negotia non exigui momenti commiserim, eodem nomine ac meo peculiari rogandum obnixe existimavi Illustrissimam Dominationem Vestram eadem ut negotia Legatumque commendatum sibi habeat proque maximis virtutibus suis, quibus testimonium non Gallia tantum, sed omnes gentes praebent, et pro singulari auctoritate, qua apud Regem Christianissimum regnumque pollet, det operam, ut clementissimae meae Reginae Regnoque Sueciae amicitia tanti Regis, mihi vero ejusdem favor ac benignitas constent et augescant.

    Pro quo beneficio et clementissimae meae Reginae Regnique perpetuam Vestrae Illustrissimae Dominationi amicitiam et quaecunque a me speciatim proficisci possunt officia polliceor.

    Quibus Illustrissimam Dominationem Vestram ad prosperrima quaevis Deo diligentissime commendo.

     

    Dabam Moguntiaci,

    die XXVII Decembris

    MDC.XXXIV.

    Illustrissime etc.

    In margine boven aan de brief (met andere hand): Domino de Seguier et mutatis mutandis ad coeteros.

    Notes



    1 - Copie Stockholm, RA., Gallica, Bref till legaten Hugo Grotius. Over Pierre Seguier zie no. 1821, p. 103 n. 4.
    2 - Christina van Zweden.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.