eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    602. 1620 Mei 10. Aan Willem de Groot1.

    Mi Frater.

    Et tibi et amicis caeteris pro tanta rerum mearum cura non possum non summas agere gratias. Referat Deus, qui nobis tanto est proprior, quanto nos plura a rebus humanis adversa obsident. Quae scribis spem ut incertam, ita non spernendam praebent. Dura est corporis captivitas, animi durior. Neque mihi placet monachorum mos pollicentium quod praestare nequeunt. Quare promissa conscientiam illaqueantia, semper ad calumniam patentia, repudianda nobis sunt. Ulcisci ut me velim, neque religio mea fert, neque amor, quo patriam prosequor. A Republica, etiamsi libertas detur, abstinendum censeo. Privatus ut me publicis negotiis inmisceam, nunquam sum commissurus. Tantum studiis meis locum commodiorem, valetudinisque et solitudinis levamenta quaero. Si Deus det, habebo gratiam. Sin minus, orabo det parem oneri animum. Tuae res, ut tempora video, voti magis sunt, quam spei. Sunt et quos repulsa ornat, neque potest grave esse eo carere, quod magnum bonum non existimes. Caeterum quod hinc scribatur nihil est. Ego in Novi Testamenti lectione2 diligens sum, qua in re amicum veterem et fidum oro mihi sit adiumento. Ego vos omnes, quibus nunc aliter inservire non possum, precibus Deo commendare non desino: quod velim significes optimae matri, fratribus, sororibus, et quicunque nos amare non desinunt. X Maii CIƆIƆCXX.

    Tuus Totus
    H. Grotius.

    33

    Retulit uxor D. Arsenium dixisse habere se senas literas meas ad Langeracensem3 quae ad ipsius pertineant iniuriam. Ego sicut consilia mea ab ipsius consiliis discrepasse agnosco, ita scriptum, quo privatim laederetur, non memini. Nec puto in meis literis ipsius fieri mentionem, nisi aliquid fuerit in literis D. Langeracensis, cui obiter respondeam: quamquam ne id quidem succurrit. Scio ea scripsisse me de patriae et ecclesiae rebus, quorum me ne nunc quidem poenitere debeat: ita ut exhiberi literas D.D. Ordinibus aut Principi non sim deprecaturus. Quod si quis sit, qui docere me possit, sese a me ulla affectum iniuria, paratus sum implere Christiani hominis officium. Magno velim aut a te, aut ab affini nostro inspectas esse epistolas. Nunc ad ignota crimina nihil ultra habeo quod respondeam.

    Notes



    1 - Gedrukt Insignium virorum Epistolae ex bibliotheca J.G. Meelii p. 12; H. Grotii Epistolae sex, ed. A. Stolker p. 6. Rogge 427 vermeldt dezen brief als aan Willem de Groot gericht, en onder no. 435 als aan Nic. van Reigersberch geadresseerd. In zijn handexemplaar corrigeert hij den naam van den geadresseerde. Cf. p. 27 n. 6.
    2 - Zie p. 27 n. 1.
    3 - Arsenius is François van Aerssen; Langeracensis is Gideon van den Boetzelaer van Langerak, gezant der Staten te Parijs. Op de brieven waarover Grotius hier spreekt heeft m.i. ook betrekking de passage in den brief van Maria aan Hugo van 16 Mei 1621 no. 643; en niet op den brief van Van den Boetzelaer aan de Staten (waarover Brandt, Leven I p. 271), zooals Rogge, Brieven van Maria van Reigersberch p. 62 n. 1 meent. Zie ook no. 642.