eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    608. [1620 Nov./Dec.] Aan G.J. Vossius1.

    Vir optime atque eruditissime.

    Ad tragicorum fragmenta quae annotavi2 ad te mittam, quanquam non multum commendationis ad editionem afferent. In his quae sunt edita poteras, me quidem valde volente, non in paucis dumtaxat locis nomen meum silentio tegere, ubi nihil a nobis erat observatum quod non cuivis veniret in mentem, sed et alibi saepe coniecturas nostras praeterire quibus probabiliores tibi aut a te aut ab aliis erant ad manum. Satis est si veniam nostra merentur hoc loco scripta ac tempore; nam fabulae, unde lux fragmentis petenda, pridem mihi exciderunt. Quare posthac nolo uspiam me nomines nisi ubi coniectura nostra valde se tibi aliisque amicis probabit: nam levium ariolationum facilis est iactura. De lingua Latina3 caepto instes precor, et diligenter conquiras quae usquam sunt linguae Æolicae et Siculae vestigia; inde enim maiorem partem et vocum et variationum petendam iudico, si quid recto olim observatum memini. Utinam eae essent res nostrae ut aliquem tibi usum nostri possemus praestare aut hac aut aliis in rebus. De meis sequar, ut soleo, consilium tuum. Primum sex libros Isagoges Christianismi4 relegam: deinde pertexam Gnomologicon ex Graeco versum5 tum ad Evangelia6 redibo. Gratias tibi habeo - et quando autem debere desinam - pro perlecta Isagoge7. De sacrificiis non memini apud Socinum legere; sed videtur mihi ea esse sententia Iustini Martyris, quem et alii sequuntur, tum vere et inter Hebraeos Maimonidae et Albonis. Scio sententiam esse probabilem tantum, nam ἀποϕατιϰῶς ex Sacris literis in rebus eiusmodi nihil valide colligitur. Tu non quid censoribus placiturum sit, sed quid verum maxime putes tecum et cum aliis cogita. Id enim sequi certum est; ac potius differre editionem, vel ad mortem usque, quam aliorum captui servire. De Sabbato8 ita sentio: pios ante Mosem Sabbatis memoriam coluisse Creationis per preces et convivia familiaria. Rigidum autem illud otium peculiariter indictum Hebraeis tum ut notam discretricem, tum solatium adversus dominorum in servos saevitiam. Si quid habes melius rogo me doceas. In Mosis lege - non dico in Veteri Testamento: nam de Prophetis praesertim posterioribus res longe alia est - aeternae vitae non fieri mentionem nisi per umbras, aut rationis consequentiam certissimum mihi videtur; Christi auctoritate qui Saducaeos non verbis directis sed

    38

    ratiocinando refellit, quanquam ea ratiocinatio mihi videtur esse apertior quam multis putatur. Nam resurrectionis quaestionem ab immortalitate Sacrae Literae non divellunt. Imo idem valent ἀνάστασις et ζωὴ αἰώνιος ipso Christo docente. Clementis Romani et in libris quae nomen praeferunt aliqua puto superesse, et si id non sit, habemus tamen fragmenta eius quaedam, quod mihi sufficit. De Iacobi Epistola ideo locutus sum haesitanter, quia sunt qui eius scriptorem neutrum putant Apostolorum: nam fratrem Domini, Hierosolymitanae Ecclesiae primum Episcopum, illi quidem nec Zebedaei, nec Alphaei filium putant: quamquam mihi quidem magis hactenus se probat sententia existimantium Iacobum Alphaei eundem esse qui frater Domini dicatur, natus matre Maria Cleopae. De caeteris aures consulam cum versus illos in manus sumsero, quod faciam propediem; si quid aliud in mentem venit, eo quod pertineat, rogo me moneas, ut ei labori ultimam manum imponam. Dabit autem ut spero aliquam versibus veniam materiae difficultas. Ad D. Erpennium9 scribam proxime. Contigit enim plusculum libertatis, quanquam id quoque exiguum. Rogo sciam sub quod tempus editurus sit illa ad passionem ϰατὰ Ματϑαῖον. Nam quod Scriverius10 noster iniungit differre non audeo.

    Lucam Brugensem, si tibi eo opus est, remittam; si non est retinebo donec confectis quae nunc destinavi antevertere, notata in Iohannem absolverim. Balsamone non egebo antequam ad Actus Apostolicos venerim.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 49. Moet niet lang voor no. 609 geschreven zijn.
    2 - Zie p. 29 n. 8.
    3 - Ibidem.
    4 - Bewijs van den waren godsdienst, zie p. 26 n. 6.
    5 - Stobaeus, zie p. 15 n. 4.
    6 - Zie p. 27 n. 1.
    7 - Grotius heeft dus aan Vossius het ‘Bewijs’ reeds toegezonden, en diens opmerkingen ontvangen.
    8 - Bewijs van den waren godsdienst (1e editie) p. 87.
    9 - Zie p. 27 n. 1.
    10 - Zie p. 29 n. 8.