eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    615. 1621 Jan. 21. Aan Willem de Groot1.

    Frater Carissime.

    Quae ad Tragicos et Senecam addenda videbantur2, quanquam exigui sunt momenti, spero receperis. Quod si iam reddita tibi sunt nostra ad Novum Testamentum3, cogita an non operae pretium sit ea aut omnia, aut quae optima iudicabis videnda dari D. Maurerio qui iampridem aliquid mei videre gestit. Erit id ei incitamentum, quanquam ultro satis pro nobis laboranti. Potes consilium hac de re conferre cum Nicolao Reigersbergio. Si quid evenit scitu dignum, fac nos certiores et patrem, matrem amicosque omnes saluta. 21 Ianuarii 1621.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 762.
    2 - Zie p. 41 n. 1.
    3 - Zie no. 608; p. 27 n. 1.