eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    618. 1621 Febr. 27. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Debeo hoc meis malis, Maureri Illustrissime, quod aliena mala serius ad me perveniunt. Tuum quoque vulnus2, quod alioqui inter primos intellecturus fueram pro iure amicitiae, quo me honorasti, nunc scio post omnes, et tanquam ea, quae in extremis Europae partibus geruntur. Excusabit hoc officii mei tarditatem, cui tamen etiam citra necessitatem ratio sua constare potuit. Gratiora enim esse solent solatia, quae tunc adhibentur, cum detumuerunt primi aestus, et illa, ut ita dicam, voluptas dolendi: cum iam fessus morbo suo animus incipit minus odisse remedia, et tractatricem manum pati. Scio quam te male habuerit nostra calamitas, et vel ex hoc ipso intelligere potes, non immunem me fuisse tui luctus. Misceamus, si placet, dolendi causas et solatia quaeramus pariter, et quaesitis in commune utamur. Neque vero ignoro, quam nihil a me, tot praesertim animi corporisque praesidiis destituto, afferri possit, quod non et melius et efficacius dictum sit ab his, qui aut sapientiam aut eloquentiam aut pietatem professi, olim immoderato luctui bellum indixerunt. Sed in me experior, nunquam nimis saepe dici, quod nunquam satis animo infigitur. Detergenda et in usum revocanda sunt tela, quibus ipsa vetustas rubiginem obduxit. Adde, quod monita communibus verbis concepta praeterfluunt, ut solent quae ad turbam dicuntur. Magis penetrant eadem illa, si, ad causam nostram contracta, alium, cui imputentur, non habent. Hoc nobis spatium ingredientibus illud primo loco etiam atque

    48

    etiam videndum est, sitne animi moeror in iis rebus, in quas aliquid iuris est nostro labori, atque industriae. Nam si necessario et naturaliter omnes tantum animo dolemus, quantum fert rei magnitudo et ingenii cuiusque immutabilis conformatio, facile intelligimus, omnem in contrarium operam frustra sumi. Neque vero dubito, quin rudes interdum animi, tali aliqua capti persuasione, raptandos se morbo tanquam insanabili permittant. Sentiunt tristes cogitationes non accitas ultro advenire ad animum, atque inde consequi illam cordis in se refugientis pressuram quam moerorem dicimus, neque ultra rem putantes proiiciunt arma desperatione victoriae. At nos, quibus ad internam experientiam - quae ipsa recte observata sufficere potuit - accesserunt honestarum artium auxilia, quorum usibus inservit omnis antiquae sapientiae et eruditionis labor, quatenus id verum falsumve sit ignorare non possumus, si modo nobis nos excitare, et quae recondita habemus, in usum promere libeat. Nimirum prima illa visa et quae inde nascuntur subitae motiones, quas oculorum nictibus sapientes comparant, extra ius nostrum sunt: at ea visa indiiudicata penitus in animum admittere aut ad veri revocare trutinam, affectibus quoque aut laxare frenum aut adducere, maxima ex parte nostrae est potestatis. Vinci luctum posse, ipsa natura nos docet: nam si non aliter, die certe consumitur. Naturam ars imitatur: si quem morbum medicus levatum videt sudore naturali, ipse etiam nactus pari in malo cubantem tentabit ei recludere meatus et clausum madorem prolicere. Novum philosophantium genus chymici, digni ob multa insigniter reperta laude et gratia, ni utrumque corrumperent nimia pollicendo, docent metallorum ambulatoriam esse naturam, aliaque ex aliis fieri longo saeculorum decursu. Suam autem industriam in eo sitam, ut impellatur naturae conatus, citoque fiat, quod omnino futurum est. Simile est rectae rationis officium in moerore superando: luctus hoc supra caetera vitia boni habet, non fert aetatem. Alios animi morbos dies alit, hunc conficit. Intelligas imbecillum esse hostem, qui se ipse sustentare non potest, et si nulla vis occurrat, tandem in se cadit. Quod in diem promittit natura, hoc ratio repraesentat. Legamus ergo, quod artis esse diximus, naturae vestigia. Cum paulatim dolor animi recedit, nulla plerumque fit in re mutatio, saepe etiam augetur, si quod fuit incommodum; ut cum ei, qui amicum aut coniugem amisit, obrepit senectus multis auxiliis indigens. Unde ergo pax illa animi adeo pridem aestuantis? Nimirum ipsa rei species minus saepe animo occurrit; allabitur, non illabitur; perstringit, non vulnerat; postremo ne perstringit quidem. Videamus an non sibi quisque praestare possit festinam huius boni maturitatem. Plerique omnes dolorem non patimur tantum, sed facimus, dum tristiores cogitationes advocamus; in luctu praesertim, ubi cruciatus blanditur sub specie pietatis. Ubi aut accitae aut sponte etiam advenerunt, fovemus sollicite, et malo nostro patrocinamur: idemque facimus, quod hi qui specula quaerunt imagines vero maiores referentia. Quid non efficere posset pro se hominis ingenium, quod tantas vires suas contra se experitur? Hostem nobis esse moestitiam negare non possumus: ostendit hoc ipsa corporis exhausti macies, in vultu pallor, animi deiectio, dolendi causae plerumque iustiores, quam id, quod in dolorem nos induxerat. Videamus ergo, quid facere soleant, quibus cum hoste res est. Si validus ille et primo impetu violentus, dum tuae adhuc coguntur copiae, prima cautio est non concurrere: mox ubi vires tuae tibi placere coeperint, prodibis in campum, et signa explicabis. Ita dum recens incommodi species, dum tener animus, optimum est alio potius cogitandi vim deflectere.

    49

    Nulli id facilius, Vir excellentissime, quam tibi, cui nec quaerenti ultro se ingerunt negotia tantae molis ac laboris tanti, ut facile totum animum occupent. Rex, cui inservis, maximus et inter Christianos primus, tempora difficilia, res multae atque multiplices, quid aliud tibi dicunt quam: Hoc age, lugere tibi non vacat? Verissimum est dictum illud vetus, animum quo intenderis, ibi valere. Intendendus autem haud dubie eo, ubi pretium est laboris; quod nusquam minus, quam in luctu, nusquam maius, quam ubi res poscunt Regis et Patriae. Rem omnibus notam dici forte non attinet; dicam tamen, sed Graeci Poëtae3 verbis, quae talia sunt, ut quamvis protrito sermoni gratiam addant.

    Lamenta nostris si mederentur malis, Et possent fletu deliniri miseriae, Auro licerent contra et pluris lachrymae: Nunc non attendit luctum res, nec respicit: Sed plores, seu non plores, insistit viam.

    Scio hoc, aiebat Solon4, et eo magis doleo, quod dolendo nihil proficere me sentio. Sapientis viri dictum valde insipiens exemplo nobis esse potest, quantum dolor iudicio officiat, qui et Solonem nugari docuit. Nam in rebus illis, in quibus aliquid valet cura atque industria - cuius generis esse moerorem vere ostendimus - non videndum est unde coeperit motus, sed quo tendat. Rationis est prospicere, non respicere. Itaque interrogare se saepe debet, qui quicquam facit: Cur hoc facio, quid spero, quid cupio? Hoc si se interroget, qui luctum fovet, aut ei castigando operam non dat: videbit, quam nihil habeat, quod respondere sibi possit. Video, quid hic occurrat: durum esse atque immane id agere atque moliri, quo minus de ea saepe cogites, quam tam impense ac tam merito amaveris, nec ob virtutes minus, quam quod uxor erat. Meminerimus ergo ad tempus hoc praecipi, et quod in Labyrinthis fieri solet, plane in contrarium viam hanc ducere, quam situs commonstrat. Sic brevis inedia facit, ut sumptus postea cibus bene concoquatur, et in succum transeat. Volo ego illam quam diutissime et saepissime animo tuo obversari, sed ut delectet eius memoria, non ut excruciet. Iniuria illi fit, cum in mariti poenam advocatur. Tunc veniat, cum venire poterit, qualis solebat, blanda, comis, hilaris. Haec, quae nunc animo occurrit eius imago tristis et gravem sui relinquens memoriam, falsa est, ipsam non refert. Iam tempus illud praevideo, cum illa morum suavitas, ille tui amor ac reverentia, illud indefessum in liberis recte educandis studium, illa sincera in Deum pietas, et quidquid in plurimis eius desiderari, in paucis vere laudari solet, animo tuo se offeret, non tuto tantum, sed et cum gaudii sensu. Cum iuvabit eius meminisse, et singulos eius actus liberis ob oculos ponere optimum vitae exemplar. Nunc sepone paulisper eius cogitationem, quam cum usura mox repetes. In hoc tibi proderit, ut dicere coeperam, vis illa immensa negotiorum, quae alium pressura, tibi leviter insidet. Nunc tempus est, si quando alias, immergi publicis curis et nihil in animo vacuum pati. Accedant amicorum colloquia, sed fortium et sapientium, non eorum, qui imitatione tristitiae se commendant. Accedant et libri maiore, quam antehac,

    50

    diligentia evolvendi, ut quae laborum tuorum respiratio fuerat, nunc pars sit laboris. Hi non tantum receptum tibi dabunt tutum ab hostis impetu, sed et obiter arma in hostem. Nam sive rerum naturam capacissimo animo evolves, videbis quam nihil sit extra mortis regnum, ne ipsa quidem elementa. Omnium legum latissime haec patet, quae exitio damnat, quicquid natum est. Communi ruinae unum caput subductum velle, magnae inscitiae est. Sive ad ea converteris, quae de moribus sunt prodita, in pulcherrimo Virtutum grege Fortitudinem conspicies, firmo corpore, capite erecto, vultu alacri; contra in Vitiorum turba Moestitiam macie exesam, pallore foedam, nubila fronte, deiectis oculis: sive annales perlustras, invenies exempla eorum, qui parentum, liberum, coniugum mortes animo tulerunt minus commoto, quam noster est, cum eadem illa perscripta legimus. Per has igitur artes elapsus primi temporis pericula ac confirmatus interim animus, tandem prodeat et in pugnam se paret. Sed hic quoque sequendos censeo imperatores providos, qui, quantum possunt, hostium copias diducunt, ut cum partibus singulis pugnando facilius vincant universas. Confusa res est luctus, multa simul atque indiscreta animo obiicit, quae conferta perterrent; si dividas, evanescunt. Omne id, quo nunc ille in te pugnat, aut ipsam, quam luges, aut communes liberos, quibuscum et pro quibus luges, respicit. Haec singula si expendas, invenies partim nihil in illis esse dolendum, partim, si quid incommodi est, maioribus bonis abunde pensari. Ab ipsa incipiam. Omnibus in ore est illud, quod passim apud Christianos scriptores, sed, quod magis mireris, etiam apud Antiphanem5 his verbis legimus:

    Lugere amicos luctu moderato decet: Nec enim perierunt, sed eam, quam necessitas Imponit cunctis, antevorterunt viam, Et nos citati mox suo quisque ordine Cogemur omnes in idem diversorium, Pariterque cum illis aevum agemus alterum.

    Huic loco eo magis immorandum est, quia vel solus sine caeteris, si recte expendatur, consolationi sufficit. Nolo quicquam mihi credatur, nisi testem do locupletissimum Doctorem gentium, fundatorem Ecclesiarum, vocatum de coelo Apostolum, qui humanae quoque sapientiae litteris tinctus, omissis aliis omnibus, quae dici poterant et solebant, luctus immodestiam hoc uno fulmine prosternit: Non patiemur, fratres, ignaros vos esse eius rei, quae ad sopitos pertinet, ne perinde eos lugeatis, ut solent illi, qui nihil certae spei conceperunt. Nam si verum est, quod credimus, mortuum fuisse Iesum et resurrexisse, certe etiam Deus eos, qui obdormierunt, quique per Iesum sibi commendantur, eo adducet, ubi cum ipso Iesu sunt futuri6. Solent Epistolae brevius dicere, quod familiaris sermo liberalius explicat. Quod si, ut creditur, postquam hoc scripserat Paulus, disciplinae suae alumnos Macedonas iterum vidit, potuit saluberrimum hoc oraculum fusius hunc in modum prosequi: ‘Amici, quos in parem nobiscum sortem natura genuit, sed rursus in parem sortem divini sermonis satio reformavit, scitis officii esse nostri penitus educere, quicquid in vobis pristinae sortis remanet. Ipse vultus, ipse habitus

    51

    gestusque vester loquitur, angi vos animi et diu et graviter, si quid de proximis affectibus oculis vestris subtractum est. Nimirum vidistis id ipsum in maioribus vestris, videtis etiamnum in iis, quibus permixti vivitis. Magna vis est vitii, quod parentum auctoritas commendat, magnum et contagium a morbis, qui non homines singulos, sed populos insederunt: verum meminisse vos oportet, cui disciplinae dederitis nomen, cum animorum mundiciem corporis vestri lotio figuravit. Stipulatus a vobis sum, ut a saeculo divortium faceretis. Cum Deo pax non minoris emitur. Habemus placita, habemus et ritus, qui nos a mundo segregant et aliam faciunt humani generis portionem. Etiam vocabula rerum non eadem usurpamus. Quos interiisse illi dicunt, nos in soporem datos dicimus. Ita loqui nos docuit optimus, non vivendi tantum, sed et loquendi magister. Quid sibi vult ista verbi novitas? Somnum mortis esse imaginem etiam Graecorum Poëtae et Philosophi prodiderunt; sed non respondet apud ipsos similitudo, quae apud nos exactissima est. Vitam ex motu et actione intelligimis: his deficitur corpus, ubi somni vinculis constrictum et quasi sepultum iacet: ubi nocte depulsa dies effulsit, redit ille non amissus, sed intermissus vigor, atque interim animus, quae sine corpore potest munera obeundo, temporis utriusque fines sui actus perpetuitate connectit. Ita cum mortalis aevi terminus advenit, iacet corpus torpidum atque otiosum, sive eius, quod proxime fuit, formam adhuc retinet, sive iam origini suae partes reddidit. Sed expecta, dum magnus dies illucescat; iam apparebit ad tempus requiesse, quod perditum videbatur. Interea pars illa, quae non aspicitur, pro toto homine possessionem vitae retinet. Confer cum hac nostra fide, quod caeteri per tot devia currentes sentiunt, cum in plurimis maximisque dissentiant, in hoc ferme uno concordes, quod vitam corpori redituram desperant, ac proinde homini abiudicant immortalitatem. Nam homo est corpus animatum, non animus sine corpore, ut nec corpus sine animo. Animum ipsum elapsum e corpore plerique illorum aut in nihilum redigi arbitrantur, aut certe non retinere propriae substantiae statum. Ita totus homo illis sine spe restitutionis destruitur, quod ex ipsis illis consolationibus videre est, quas lugentibus adhibent. Mortuis enim dicunt non bene quidem esse, sed nec male. Quanquam autem hi satis duriter, multo tamen durius de animo sentiunt, qui eum faciunt corpori superstitem. Nam inferos, id est communem, ut ipsi volunt, animorum e corpore egredientium sedem, depingunt locis vastis, horrida nocte, tali denique rerum facie, quam nemo non velit alia morte effugere: et, quod pessimum est etiam, quibus caetera supplicia remittunt, unum illud indicunt supplicium nunquam desiturum, inane desiderium vitae prioris. Quod si qui inter ipsos, et hi sane pauci, melius quid ominantur, haesitant tamen et fluctuant, optantibus quam affirmantibus similiores. Vos autem manere animis redituram et corpori vitam, inter ipsa doctrinae nostrae elementa didicistis. Quod vota nostra consummat, idem et initiationis sanctae formulam absolvit. Interrogati an crederetis carnis resurrectionem et vitam aeternam, Deo Deique populo teste respondistis singuli, vos credere. Ex hac formula vos convenio, sed non satis est leviter assentiri: opus est radices in animos agat ista persuasio; ita maturos et pulchros et perstituros fructus proferet. Multum ad hanc rem valet attenta meditatio argumentorum, quibus inducti huic sententiae subscripsistis. Non orationum calamistris vos captavimus, non alio consequentiarum suggestu rudioribus ingeniis nebulas offudimus, sed rem perducimus ad id, quod viris, foeminis, doctis, indoctis, adolescentibus ac senibus commune est, interque res omnes certissimum habetur,

    52

    sensus iudicium. Rerum naturae indagator inter Graecos maximi nominis7, cur multa sint incomperta hanc caussam adferebat:

    Haec quia nec possis oculorum cernere visu Prendere nec manibus, fidei certissima, qua se Fert via, et humanae subit in penetralia mentis.

    Praeterclusit nobis hoc effugium Deus, ut rei speratae specimen ac pignus oculis manibusque nostris ingessit. Iesum Christum nostrae fidei auspicem, cruci affixum et in cruce mortuum vidit Hierosolymorum civitas, vidit senatus, vidit cohors Romana, et illa quamvis magnae urbi gravis advenarum multitudo; sepultum fuisse et in sepulchro iacuisse per duas noctes et interpositum diem et sigilli documento et custodiae testimonio constat. Hactenus nobis cum hostibus convenit. Hunc ipsum Iesum post id tempus viventem iterum viderunt foeminae, viderunt et familiares; tum singuli aliquot, tum undecim universi; nec semel tantum; fuere et qui manus ac latera contrectarent. Ne quid ad plenissimam fidem deesset, quingentis simul testibus spectandum atque audiendum se praebuit: quorum pars magna vivit et testimonium dicit. Ut ad me veniam, vidi ipse eum divina maiestate fulgentem, nec alio auctore mutavi partes, et sacramentum ei dixi, in quem omne odii virus effuderam. Estne adhuc qui dubitet? At nullus aequus iudex tot testes reiecit integrae vitae, quibus nullum mentiendi pretium. Nobis hoc testimonium tantum abest, ut lucrosum sit, emendum est iactura omnium rerum, propter quas homines mentiri solent; ideo odia incurrimus etiam proximorum; bonis exuimur; patria eiicimur; de vita quotidie periclitamur. Nemo tanti emit alium fallere. Quod si recipitur testimonium nostrum, evidentissimo exemplo constat, corpori mortuo posse a Deo restitui vitam. Sed et hoc idem eventurum omnibus Christi instituta sectantibus, eodem argumento evincitur, modo id constet, quod constat multorum millium auditu, Christum id spopondisse. Nam resurrectioni nostrorum corporum Christus testimonium praebet, Christo vicissim sua resurrectio. Neque enim Dei aequitas ferebat, ut is honos contingeret, nisi vera nuntianti, praesertim cum is ipse iam ante eventum hoc dedisset pignus suae affirmationis. Credite ergo nobis, Christum revixisse, credite et Christo revicturos omnes ad immortalem beatitudinem et beatam immortalitatem, qui in ipsius disciplina exspirant. Ipse nos Patri sistet, qui semel a patre impetravit, ut nihil frustra roget: ipse nos honoris sui participes introducet in illa imperturbatae pacis loca, ubi nec morbis ad corpus, nec vitiis ad animum aditus dabitur, ubi vita erit sine mortis metu, gaudia sine moeroris mixtura. Huius coenae iam gustum habent, qui hinc abierunt animi Christianorum, in dulcissima tranquillitate expectantes summam non sine corporibus implendae felicitatis. Haec qui ex animo credit, tantum abest ut doleat, non potest non gratulari iis, quos ad communia vota praemisit. Vere enim rem aestimanti non mortui sunt, sed mori nunc demum desierunt’.

    Longius me, quam putaveram, produxit Pauli locus, dum singula eius verba verborumque vim conor excutere. Neque enim ullum remedium luctui melius dari posse certus sum, quam quod ille magnus animorum medicator inter immensos salutaris sapientiae thesauros ab ipso coelo detulit. Et sic quoque, quam multa

    53

    omisi, quae ex eodem illo fonte hauriri poterant? sufficient tamen, quae inde deduximus, dum avide bibantur, et ita ut omnes viscerum sinus permeent. Crede, sed tanquam videas, optime Maureri; tuae tot tibi ob causas dilectissimae uxoris anima iam virtutum suarum dulcissimos fructus percipere coepit, et promissa sincerae pietati praemia delibat. Ultima tot saeculorum clausula totam ipsam ipsi redditura, immensa illa bonorum congeries, citra quam longe consistit, quicquid cogitari et optari potest, non eminus illi ut nobis, sed de proximo et quasi ante oculos posita, expectatur. Quod iam habet, ita magnum est, ut nihil desit, et tamen plus est quod videt se habituram. Neque est quod dicas, potuit eodem serius pervenire. Plus accipit, qui tempore plus accipit; magna est felicitas cito esse felicem. Quam multa mala partim certa partim incerta lucrifacit, qui mature hinc educitur? quot hominum sunt exempla, quibus magno constitit vita productior? Possem hic referre morborum cruciatus, et ictus fortunae nunquam magis metuendae quam cum blanditur; et quae certe diu vivendo nemo evadit incommoda senectutis. Unum mihi satis magnum cito moriendi pretium videtur, poni extra omne delinquendi periculum. Restat ut dicas, non ipsius, sed mea causa doleo; atque istuc iam veniebam. Nam id dici solet, sed quam non recte, facile intelliget, quisquis doloris eiulatibus ad rationis verba non plane obsurduit. Aperte enim in amicitiae leges peccare se fatetur, qui huc confugit. Nam qui ex indigentia amicitiae originem repetebant, omnium ferme Philosophorum sibilis sunt excepti: ne apud vulgum quidem, cuius mos est ex utilitate pleraque metiri, causam tenuerunt. Amicitiae affectus foras prominet, sui oblitus, in alterum fertur. Strepunt plausibus theatra, quoties Pylades aliquis Orestis pericula in se derivat; adeo consensus hominum existimat in re pari officium esse amici, amicum sibi praeponere. Quanto magis absorberi debet incommodi nostri sensus ab eius, quem amare nos profitemur, felicitate, quoties multo plus in hac boni est, quam in illa mali? Laudatur Zopyrus8, quod sibi corpus sciderit, vultum truncarit, ut Rex suus magna sed una tamen urbe potiretur; et tamen inter ista aliqua erat comparatio. In tua causa, si in una lance ponas uxorem in ipso collocatam vestibulo aeternitatis, fruentem Christi et sanctarum mentium consortio, extra omne id, quod aut doletur aut metuitur; in altera te, iis scilicet commodis destitutum, quae adiicere potuit in annos aliquot prorogatum felix matrimonium: nullum invenietur in tua lance momentum, nulla erit examinis trepidatio; ita deducet iugum vis illa ponderis, quasi in tua parte nihil fuerit. Quid si ab ista oppositione te absolvo, et ostendo etiam nude spectata tua incommoda non tam a re esse, quam ab opinione? Nam quo infelicior est, qui uxorem habere desiit, eo, qui numquam habuit. In opinione aliquid interest; nam rei possessae memoria imaginem, imago desiderium excitat. Sed pedaneum hoc iudicium est; licet appellare. Sedeat pro tribunali tua tot rerum experimentis, tot literarum subsidiis instructa mens, et de istius consilii sententia pronuntiet. Quod effluxit, non est: itaque nullam habere efficientiam potest. nihil nostrum est, nisi dum habemus; inde non magis ad nos pertinet, quam quod est maxime alienum. Par igitur in re causa est, eius qui semper caruit, et qui carere incepit: nisi quod ingratior videri potest, qui ex beneficio sumit querelae materiam. Vis ergo videre quam non miser sis? Respice tot hominum millia, qui ad extremos annos vitam caelibem perduxerunt sponte ac libenter,

    54

    quos inter multi fuere docti, pii, sapientes, et qui ignorare non possent, quae commoda aut incommoda maritos sequerentur. Iuvant scilicet maritos uxores et sublevant, sed iuvandae vicissim et sublevandae. Etiamsi ex aequo onus divideretur, tamen tantum esset in dimidio dupli, quantum in simplo. Nunc ea contractus natura est, ut viros durius obliget, ad quorum tutelam se recipit sexus infirmior. In Graeca Comoedia quidam, si optio sibi a Deo daretur an bicorpor esse vellet, negat se usurum beneficio. Causam addit, quia futurum videret, ut pro pluribus oculis, auribus, brachiis et pedibus plus item deberet sollicitudinis, quando pro illis omnibus sustentandis, tuendis, regendis, ornandis, animus teneretur. Dulce est, in rebus secundis habere, cui per te bene sit. Sed quo magis aspirat fortuna, eo diligentius contrahenda vela et cavendum anxie, ne quis vitae color etiam in summa innocentia ad calumniam pateat, quam felicibus et eminentibus effugere difficile est. Si quid adversi evenerit, partem quidem doloris in se recipit uxor; sed quae multo gravius in maritum reflectitur; sicut ardentius aërem feriunt solis radii ab humo repercussi. Primitivo dolore gravior ille est, quem gignit aspectus propter te dolentis. Neque haec eo dico, quod caelibis vitae pzaeconium susceperim: satis est si ostendo, cum utrumque vitae genus commodis et incommodis temperetur, aequo animo et quasi nihil magnopere intersit, ferendum utrumcumque obtigerit. Speciosior dolendi obtentus ex liberis petitur, quorum educatio melius procedit partitis inter utrumque parentem operis. Est hoc aliquid sed cui abunde Deus prospexit. Est tibi indefessus vigor; et si tibi toto te uti libeat, pro utroque sexu suffecturus. Rescinde a negotiis et studiis, quantum illa cura desiderat, imo illam curam optimum et studium et negotium puta. Maiora ipse exsequere, minora praescribe: et quam potes saepissime per dulcem liberorum gregem circumfer paternos iam et pro maternis oculos. Respice et magna domus subsidia, Regem optimum, qui diligentiam fidemque tuam perspecta habet atque ideo grata; claram dignitatem; rem honeste partam, florentes cognatos, affines, amicos. Vides, si quid ad laborem accesserit, quam magna tibi solatia in antecessum sint data. Tum vero ipse ille labor decrescet sub manum, cum ut quisque liberorum tuorum aetate proficiet, ita tibi in sui atque aliorum curam succedet. Quam vero de hoc onere non iuste queri possis, vel hinc intelliges: Si uxor tibi vacuam prole domum reliquisset, credo, ut fieri solet, diceres:

    Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset Ante fugam soboles, si quis mihi parvulus aula Luderet9.

    Quod si quis etiam tibi futurorum praescius dixisset ante nuptiarum diem: Frueris per annos non paucos felice et concorde matrimonio: scis autem necesse esse, ut alter alteri sit superstes: dabitur hoc teneriori sexui, ne illa te lugeat: elige velis an nolis per ipsam et post ipsam pater vocari: Dixisses, non dubito, Habeam, cum ipsam ultra non licebit, viva eius simulacra et fortunae communis successores.

    Instructa inopia miseraque est felicitas, Divitiae haeredem cum non inveniunt suum10.

    55

    Quid ergo est, quod te dolere cogit aut etiam permittit? Ipsa, at ei bene beateque est. Caelebsne vita, quae tibi imposita est? at ea vita nunquam non ausa est cum matrimonio de felicitate contendere. Liberi? at carere iis nolles: si orbus esses, doleres. Nunc hoc tibi dolendum videtur, quod orbus non es? Morosum sit, quicquid evenerit, accusare. Quod si rigidiora haec tibi videntur, remittam nonnihil, et aliquid adversi tibi accidisse largiar, sed ut eo ipso evincam esse cur gaudeas. Tam vim quam sapientiam Dei nullo limite teneri omnes agnoscimus. Id si ita est, nihil accidere potest aut omnituente ignaro, aut omnipotente penitus invito. Facit ergo quaevis aut fieri permittit; in utroque necesse est sua ei constet ratio. Curat ergo Deus omnia, non tamen pariter, quia nec paria. Pro rerum gradibus sunt et providentiae gradus. Res bestiarum laxius regit, humanas adductius. In ipsa humani generis universitate propiore cura dignatur Reges, et quicunque sunt alii gentium custodes tanquam terrestria sidera, unde aut belli tempestas, aut pacis serenum in populos defluit. Sed nihil magis cordi habet summa illa bonitas quam homines bona fide Christianos. Horum usibus ipsa vult regna famulari. Nihil in universum constituit, in quo non hos respiciat singulos. Ergo et quae contra ipsos videntur, pro ipsis sunt. Decretum illud inexpugnabile est: Omnia in bonum cedere Deum pure venerantibus. Neque miremur, si eos Deus non delicate, sed sub disciplina habet. Paternum et hoc est. Aut si quid illis in turba agentibus contagii adhaesit, medicamento acri et viscera commovente purgandum est: aut antequam morbus ingruat, inamoenae salubritatis succo praemunienda est animi valetudo: aut certe commissione explorandus est Dei miles, ut sentiat ipse, videant alii, quousque profecerit. Nulli non virtuti materia ex difficili quaeritur, semper quidem Deus a piis tales operas exegit; sed a Christianis merito maiores, qui vel ex ipso crucis vexillo intelligere debent, qua lege sint auctorati. Dux ipse per omnia adversa in coelum eluctatus, hanc viam dedicavit. Timere debet, ne Imperatori displiceat, qui ad nulla pericula citatur. Quis vero non magno animo in illam arenam descendat, in qua et vincenti praemium certum est, et pugnare volenti certa victoria? Nam qui remunerator est, idem et adiutor: coronam ostendit, arma suppeditat: non est, quod imbecillitatem caussemur. Aequissimus certaminis arbiter ita paria disponit, ut neminem committat, nisi quem aut valentem satis norit aut velit facere. Coelestis aurae auxilium non magis ille, ut oportet oranti, negare sustinet, quam panem filio esurienti benignus et dives pater. Quam multi olim Philosophi, quam multi etiam minoris ordinis communioribus praesidiis excitati dolorem sub iugum miserunt; et nos neque ab usu rationis, neque a litterarum adminiculis destituti, praeterea veró certi de eximio illo atque peculiari subsidio, ulli calamitati quantumvis magnae terga dabimus? Neminem vero id deceat, et te minime omnium, Amplissime Maureri. Excelso in loco positus splendes, et tua luce et ea, quam tibi Rex potentissimus affudit. Quicquid agis, in conspicuo est, et in exemplum abit. Fac dicere aliquando liceat: Ita fer uxoris mortem ut Maurerius tulit. Neque timendum est ne minus uxorem dilexisse videaris, si minus lugeas. Virtutes illius animo recole, liberis trade, et quod potes illustribus ingenii monimentis ad posteritatem propaga. Haec veriora sunt charitatis pignora, quam facere, quod illa fieri nolit. Apud omnes gentes sanctae sunt defunctorum voluntates, neque tantum, quae nuncupantur aut tabulis praescriptae extant, sed et si quas probabilibus argumentis coniectura assequitur. Non nescis quid illa voluerit, quid nunc etiam velit, si qua est in tanta tranquillitate rerum nostrarum cura: nimirum ut quod restat

    56

    aevi quam dulcissime transigas, neque unquam ipsius, nisi tranquilla, aut etiami si fieri potest, laeta mente memineris. Idem puta Regem velle, cuius interest, ut et animo et corpore quam optime valeas. Plura non addam, ne sapientiae aut fortitudini tuae videar diffidere. Haec ipsa, quae dixi, quanto tu meliùs tibi diceres? et, ut puto, dixisti. Equidem nihil malo, quam ut officio functus sim a me debito, tibi non necessario. Dulce est amicorum fidem ex auxiliis cognoscere, etiam cum iam eorum usum spe celerior victoria intercepit. Dabam Lupisteni 3. Calend. Martias Anni 1621.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, cod. Dupuy 675 f. 46. Gedrukt Epistolae p. 50. Beantwoord door no. 620.
    2 - De echtgenoote van Du Maurier, Marie Magdelaine, was 12 Nov. 1620, negenendertig jaar oud, overleden. Zie ook no. 666.
    3 - Philemon bij Stobaeus 108 (Grotius' Dicta poetarum quae apud Stobaeum exstant p. 446).
    4 - Diog. Laertius, I, 2, 16.
    5 - Bij Stobaeus, l.l. p. 510.
    6 - I Thess. IV, 13-14.
    7 - Empedocles (ed. Diels) B 133 (cf. Lucretius V, 101-103).
    8 - Herodotus III, 153 vv.
    9 - Virgilius, Aen. IV, 327.
    10 - Menander bij Stobaeus, 1.1. p. 326.