eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    107

    666. 1621 Juli 20. Aan G.J. Vossius1.

    Iam pridem, Virorum atque amicorum optime, nihil laetius intellexi, quam quod Vir summarum virtutum B. Maurerius, Regis Christianissimi Legatus, tibi spem suorum liberum commendat2. Neque enim reperire poterat alium, qui virtutis exempla simul et ad omnes ingenuas artes viam monstrare rectius posset. Non dubito quin mecum sentias teneram aetatem quam brevissimis praeceptis imbuendam, ut plenior cognitio e libris veniat quibus ediscendis, ni fallor, optime occupantur anni memoria magis quam iudicio valentes. Ego in meo filio hac via nonnihil profecisse me memini; quanquam nec illud nescio nihil hisce in rebus universim constitui posse cum pro varietate ingeniorum varia esse debeat institutionis ratio. Haec ideo ad te scribo non ut te moneam - qui multo haec melius nosti tot ingeniorum proventum expertus - sed ut tuis hac de re consiliis intellectis habeam quod in meis liberis erudiendis sequar. Sunt hic viri praestantissimi qui te laboresque tuos plurimi faciunt, quorum nomina ex hoc carmine3 poteris cognoscere. Simul videbis aliquantulum me respirare coepisse. Quanquam multum vereor ne versus isti aliquid adhuc carceris sapiant: nondum enim totum veternum excussi. Vale Vir optime. 20 Iulii 1621. Lutetiae.

    Tuus tuo merito
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 59. Beantwoord door no. 691.
    2 - Zie no. 656.
    3 - Silva; zie p. 101 n. 7.