Summe virorum atque item amicorum,
Quod amoenissimo Sylvae2 tuae vireto animum oculosque meos pascere suaviter volueris, quantas possum gratias ago. Equidem multum in ea me delectavit. Cuiusmodi si primum calorem atque impetum secutus facis, quod Sylvae nomen ostendit: quid fuisset, si lenta Maronis cura placuisset? Neque enim quid nunc desiderari possit, video. Statium sane longe post te relinquere mihi videris. Itaque toties me legere iuvit, ut bonam iam partem memoria teneam. Et ne uni mihi id contingere putes: scias illustrem legatum Maurerium, cum ei ante paucos dies in prandio adessem, complures carminis tui versus memoriter recitasse. Qui etiam optime interpretabatur illam Olivarii et Hospitalii περίϕρασιν3: ubi
135
frustra fuerat Scriverii nostri acumen. Quamquam profecto non adeo mirandum, si Amplissimo legato gentis suae nobiles adeo senatores magis obversarentur. Non possum vero dissimulare apud te, ut cum primum inscriptionem longi adeo carminis conspicerem, coeperim subvereri, ne acerba adeo ac diuturna mala fecissent, ut in veteri regno tuo minus posses, quam olim. Sane aegre animo meo fuisset, si qui primas tulisti quondam carminis maiestate, nunc secundis contentus esse deberes. Sed ut paucos tantum versus delibavi, facile inanem hunc timorem deposui. Cum vero omnia impense me delectarint, tum multum ex eo voluptatis cepi, quod tanta venustate classicos quosque scriptores et disciplinas omnes describas. Et tamen plus etiam me affecit nobilis illa digressio, qua celebras ornamentum sui sexus, ac vere heroinam, coniugem tuam. Quam ego carminis tui partem siccis oculis legere non potui. Nempe etiam affectus absque dubio disertiorem te fecit. Quam praeclarum etiam iudicium tuum, cum in religionis negotio flectere oculos iubes ad antiquos, nec graviter minus, quam iuste, quereris de moribus seculi nostri. Metuo nihilominus ne surdis canas. Etsi aliquas esse aurei generis reliquias in Britannia, quibus antiquitas sapiat, ex pluribus intelligo. Ac de Gallia etiam spem aliquam facit, quod scribis summos illos viros, quorum elogia extremo tuo carmine mellitissimis versibus es complexus, optime de laboribus meis sentire. Sane haec res non mediocriter mihi fiduciam atque animum adderet ad audendum aliquid in aliis etiam religionis controversiis. Sed alia sufflaminant. Unum eorum dicam. Nosse te arbitror, ut cum de religione Christiana praeclarum illud opus numeris Belgicis4 meditatus esses, plerorumque hoc iudicium fuerit, etsi nihil inesset, quod reprehensionem mereretur, tamen quanto praeclariora essent, quae scripsisses, tanto magis premi illa debere. Idque ne aliorum de te iudicio incommodaret, si et recte de religione sentire, atque in ea supra mystarum vulgus sapere videreris. Simile mihi aliquid usu venit. Neque enim satis videtur multis, si mea a facultate Theologica approbentur prius, quam edantur: sed malunt in totum me scriptione eiusmodi abstinere, idque ne plus auctoritatis accedat operi Historiae meae5, quod aeterna oblivione sepultum vellent. Itaque nunc nihil possum, nisi in studiis literarum, vel eloquentiae, vel historiae externae, aut philosophiae. Qui campus satis quidem est amplus, sed quanto propius ad senectutem accedo, tanto impensius flagro amore eorum, quae Christianae Ecclesiae pacem atque concordiam possint afferre. Sed dum facere haut licet, quod velim, facio, quod licet. Quare duos nunc libellos emitto ad oratoriam facultatem pertinentes. Altero eorum artis huius ἐπιτομὴν6 sum complexus. Nec est quod vereare, ne ea res vitam evitare posset commentariis istis Oratoriarum Institutionum7, quas ante annos quindecim in lucem emisi, et quadriennio post auctiores recudi iussi. Nam non adeo durus pater esse volui, ut a novella prole paterer interimi, quam prius136
genuissem: praesertim quae multorum iudicio, et publico emolumenti, et mihi gloriae ac nominis aliquid attulisset. Quare ne contingeret quod dixi, potius in novo hoc opere viam istam institi, ut eorum, quae ad artem necessario pertinerent, nihil omitterem, sed aliis fere uterer verbis; exemplis item novis magisque illustribus. Ad haec curavi ut multa utiliter adderem passim, priori opere mihi indicta: ea vero omitterem, quae οὐσίαν artis non spectarent, et opere altero fuse a me essent tractata. Puto me consilium hoc meum facile tibi probaturum. Scripsi vero hoc opus potissimum in usum scholarum, postulato eorum, qui his praeessent.Commentarii mei de lingua latina8 adhuc domi latent. In caussa est illud, quod antehac etiam scripsi. Nempe quod Germania necdum pacata bibliopolae ac typographi etiam frigeant. Sed tamen meliorem iam spem concipere incipiunt. Rumor enim est, Magnae Britanniae regem pro exrege Bohemico9 intercessurum: quo effici posse putant, ut hic - dummodo renunciet iuri in regnum Bohemicum-Palatinatui suo restituatur. Dum hoc agitur, ego praela typographica libellis aliis fatigare non cessabo. Synodus10 Roterodamensis iam desiit. Etsi vero Synodo Gaudano ante annum fuerat statutum, ut ne ad Eucharistiae sacramentum admitterer, nisi sententiam retractarem; tamen nunc mollius agendum mecum putarunt. Nam decretum ut admittar ad eam, dummodo spondeam nihil me adversus Synodum Dordrechtanam velle moliri palam, vel occulte. Item nihil me editurum, quod non prius approbarit Facultas Theologica. Haec si praestem, toleratum me iri, sed extra functionem Theologicam et Ecclesiasticam. Tamen intelligo esse nonnullos, quibus nimis haec mollis agendi mecum ratio videatur. Nam existimant, si non compellar ad subscribendum Synodo, saltem retractanda esse quaedam, quae in Historia mea, ac thesibus11 quibusdam scripserim. Ego video hoc agi, ut opera mea inutilis in posterum Ecclesiae reddatur. Tamen si errorem videro ullum, non pudebit retractare. Sed iam biennium est, cum errorum insimulor, neque ostenditur, ubi exorbitarim. Novi quendam12 qui obnixe hoc agit, ut vel unum locum in opere Historiae incommode videar adduxisse. Scit facilitatem meam. Quare arte hac circumveniendum me putat, ut agnoscam saltem quaedam minus apposite citari. Hoc ego ubi fuero confessus, iam spargetur fama me errorem in Historia mea esse confessum, nec esse, quod alius eo opere moveatur, quod auctor ipse non ubique putet litare veritati, quae prima historiae lex et quasi anima est. Video mihi circumspecte esse agendum, atque inter spinas, quod dicitur, calceatum me esse debere. Interea seu malos vincat constans bonitas, seu Deus misericors aliter rebus nostris providebit: servabimus animum bonum ad spes bonas. Quamquam profecto videre vix possum, quid si me potius, quam publicum spectem, meliora attineat sperare. Non iam ad alienum cogor somnum dormire, nec ad alienos passus eundum est. Scis ut inter ea, quae beatiorem
137
faciunt hanc vitam esse, olim scripseris, Nulli solvere temporis tributum13. Hoc nunc otio fruor. Utinam saltem molesti esse desinant, per quos hactenus quieto esse non licuit. Sed fortasse et hoc propediem erit. Nam Facultas Theologica satis benigne mecum agere videtur. Uti et Amplissimi Curatores. Si quid in caussa mea agetur, statim perscribam. Valde desidero, ut tuorum quam plurima lucem brevi videant. Uti Commentarii in tres Evangelistas14. Vel, si eos paullum premere adhuc voles, saltem Stobaeus aut γνωμολογία15, et rhythmicum pro religione Christiana opus16. De quo quia mentio incidit, praeterire illud non possum, versum antepenultimum, vel illi proximum17, minus probari amicis quibusdam tuis. Ais sicubi minus satisfacias, ob aetatem excusari debere, et paratum esse discere veriora. Protritum hoc illis videtur, et illis etiam usitatum, quibus imperant τῶν παίδων βασιλέες. At minime convenire viro coelestis ingenii, et eximiae adeo eruditionis. Dixi ego primam hanc Christiani laudem esse, humilitatem: et summi magistri hanc esse voluntatem, ut pueri similes simus. Sed satisfacere eo non potui. Tu cogitabis.Quod ad illa, quae de religionis controversiis, et iudicio antiquitatis scripseras18, quam dissidentes sint amicorum sententiae, arbitror iam satis te sive ex parente, sive aliunde cognovisse. Sane perutile est, constare vulgo quod iudicium fuerit veterum. Sed num putas, eo me in scripto posse commendari, quo fortasse vel urbanatim, vel rusticatim, tangam, sive Agamemnona, sive Achillem, sive Calchantis prosapiam19? Quare perstat animus, vel recoqui paullum oportere hoc opus, vel editionem melius differri, saltem in hebdomades paucas. Fortasse interim - ita video aliquos sperare - evenerit aliquid boni. Sin minus, exigua sane mora est, quae postulatur, nec quae publico, ut puto, incommodare possit.
Saepius posthac ad te scribere statum: fortasse autem non semper tabellarius erit satis fidus. Propterea, ubi opus putabo, aliena manu utar, ac ne nomen quidem consueto more addam. Tu vero, summe vir, vel ex argumento facile quis scripserit cognosces, vel ex ἰσοδυναμοῦντι, ut si pro Gerardo Ioanne Vossio scribam Vulturium Gratianum Bassarium. Nam illa Desiderii Alopecii20 metuo ne aperta sint nimis. Quandoque etiam initiales V.G.B. satis scriptorem testabuntur. De te si quid dicendum erit, vocabo Celsum. Id enim praenomen tuum sonat. Gadolii21
138
cognomen nimis evidens videtur. Quare et hic suffecerint una alteraque initii litera. Haec non eo agam, quasi de aliis, quam innocentibus Musis loqui sit animus - nam scis ut alia captum meum superent - verum quia non desunt, qui omni sub lapide metuant serpentem. In mentem venit non inutile fore, si libri Augustini adversum secundam Iuliani responsionem cum castigationibus tuis prodeant22. Multa enim felici coniectura emendasti, posses et notas addere seculo nostro profuturas. Quod si quid etiam dicendum adversus dissentientes putabis, occasio de plerisque sponte se offeret. Tantum ita instituenda ratio, ut undique reluceat mitis sapientia23, non Laeli, ut ille ait, sed Groti, quam in te virtutem mirari soleo. Nec puto ea, quae perpessus es, hanc tibi virtutem excussisse. Scis cognomentum tuum, quod semper tibi obversari debet: et simul occurrat, quod a sapienti Seneca in libris de Ira scriptum, fuit24, Non est magnus animus, quem incurvat iniuria. Scis Athenodorum id Augusto consilii dedisse, nequid iratus committeret, priusquam alphabeti literas cum animo suo percurrisset25. Soleo quid simile facere, atque aliis suadere. Nempe ut si res exigat, ut adversus alterum calamus stringendus sit, id quidem fiat dum fervet animus: nam affectus disertiorem facit. Sed quia periculum est, ne aliquid caninae facundiae admisceam - homines sumus omnes - eo placet, ut ad limam opus revocemus, ubi animus resederit, atque alienis malis συμπάσχομεν. Multa absque dubio vel tollemus, vel mitigabimus. Ita futurum, ut si etiam post annos multos in nos ipsos descendamus, minus nos urat scriptio vetus, quasi non satis simus functi officio hominis Christiani. Adde quod si undique in scriptis reluceat patientia, facilius in veris inveniemus fidem. Sed ista longe melius me nosti.Maximi Thuani Historiam posthumam vidi. Editam gaudeo, nisi qua parte, atque id immeritissimo, socerum Iunium desultoriae fuisse scientiae dicit26. Mirum hoc mihi de eo visum, qui etiam mediocris eruditionis homines, et pacis longe minus amantes, in opere suo tantopere extollat. Quid Amplissimum virum ita egit transversum, ut ista Gallus de Gallo, vir tantus de tanto, posteris traderet? Scio ego multa fugisse socerum. Video in scriptis, praesertim criticis, quae indicta mallem. Sed tamen hac parte non modo Palmerium27, sed alios etiam non infimi nominis post se relinquit. Non assurgit
139
fateor ad gloriam Scaligeri, Lipsii, et aliorum, qui in hoc studio primas sibi vindicarunt: verum tamen multa praeclare observavit, quod cum Scaliger in suis ad Manilium notis28 dissimulat, candorem in eo requiro. Verum istoc studium mitto. Quem theologum Romana, quem Reformatae Ecclesiae dabunt, in quo vasta adeo tum linguarum, tum philologiae, historiae externae, philosophiaeque cognitio fuerit? Quam ille sedulo Scholasticos, Thomam cum primis, quanta industria antiquos Theologos legebat? cuius ego rei non tantum ex scriptis indicium capio, sed etiam illis, quae ad Theologos veteres manu sua adscripsit. Sed neque hic substitit error maximi Thuani. Addit in Batavia studuisse rebus novis, ac propterea ab Illustribus Ordinibus esse hinc eiectum: tum Noribergam abiisse, atque ibi esse defunctum. Quid horum verum est? Sane autores aliqui fuere, ut pagellas aliquot adversus Thuani historiam ederem, quibus gloriam soceri vindicarem. Posse eum argui testimonio Academiae ac Illustrium Ordinum, imo et Noribergensium, atque adeo totius orbis reformati, Verum nihil agendum putavi te inconsulto. Ad haec videbar mihi hoc pacto tantummodo fluctus in simpulo excitaturus. Praeterea cogitabam hominem etiam Thuanum fuisse, et facile potuisse contingere, ut duos Gallos, quorum uterque Lugduni sit professus, confunderet. Scis enim, ut Donellus Leicestrianis partibus impense faverit, ac propterea e Batavia ab Ordinibus exire sit iussus, Saravia quoque iisdem temporibus fuga in Angliam sibi consulente29. Scis quoque Donellum concessisse Noribergam, atque ibi docuisse ius civile. Et potuit iustior causa esse, cur Thuanus minus bene vellet Donello, quam Iunio. Nam Cuiacium Amplissimus ille ὁ μαϰαρίτης Thuanus faciebat maximi. Et, ni valde fallor, praeceptor fuerat. At Donellus nec caussam saepe habuit, nec modum invenit exagitandi Cuiacium, quem, ut audio, ita in praelectionibus suis solet περιϕράζειν: homo nescio Cuias. Quid igitur evidentius, quam Donellum animo Thuani obversatum, dum ista scriberet? Calami interim lapsum non esse, indicat, quod ista annotavit ad illud tempus, quo Iunius e vivis excessit. Vellem scire, an eadem in αὐτογράϕῳ habeantur. Nam fuere qui suspicarentur a Genevensibus fucum esse factum lectori, vel Italis potius, quorum in manibus liber fuit priusquam ederetur. Mihi id minus verisimile fit, ob ea quae dixi. Interim cogitabis, qua ratione et Thuani, et Iunii nomini consuli optime possit. Quid si filius eius, vel alius, ad calcem libri moneat μνημονιϰὸν plane ἁμάρτημα esse, quod de Iunio scriptum fuit, quem nihil minus quam desultoriae fuisse scientiae constet, quique in gratia apud Ordines semper fuerit, Lugdunique Batavorum magno bonorum omnium dolore decesserit, ubi etiam versibus ei a Scaligero, te, Heinsio, et aliis summis viris sit parentatum30? Cogitabis, et quid factu opus putes perscribes.Sed loquaci adeo epistola ulterius molestus esse desinam. Neque enim me fugit, recenti adeo uxoris adventu, et rebus vestris nondum compositis, alia maioraque esse, de quibus sit cogitandum. Rogarem te, ut me, quamvis nunc tanto disiungamur intervallo, non minus propterea ames. Sed scio te amicum animo possidere, qui, ut Seneca31 ait, nunquam abest, ac quemcunque vult,
140
quotidie videt. Vale vir, idemque amice incomparabilis. Salutem plurimam dices maximo Tileno. Sed et Clarissimo Rigaltio32, cui ante annos multos miseram Onosandrum locis pluribus a Scaligero feliciter emendatum. Accepisse mihi ipse rescripsit. Sed tamen tot iam anni sunt, cum nihil intelligo de editione nova, quam tum moliri dixerat Rutgersius33. Et quia Rutgersii incidit mentio, scito eum loco Dyckii34 legatum fore Regis Suecici ad Illustres Ordines. Ita enim retulit ipse regis commissarius, quem satis hanc rem nosse arbitror. Imo et Dyckium ipsum hoc perscripsisse audio. Et iam in via Rutgersius esse dicitur. Affinis eius D. Heinsius carmine Venetias celebravit35: quapropter, - ut ipse amicis compluribus retulit - brevi legetur in Ordinem Equitum B. Marci. Verum finis tandem esto. Uxor Diamantiaque36 plurimum te salutant. Etiam Scriverius, itemque Iacchaeus37, qui et plurimam mihi salutem tuo nomine dixit. Caeteris, quos adscripseras, ausus non fuit idem significare, ne suspicionem iis iniiceret, quasi de rebus aliis quam Musarum tecum sibi commercium esset. Timori huic ignosces. Lugd. Bat. ∞ IƆCXXI.Tuus dum vivam,
Ger. Io. Vossius.
Adres: Incomparabili Viro, Hugoni Grotio. Lutetiam Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: Ger. Vossius. S.D. 1621.