eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    705. 1621 Nov. 20. Aan G.J. Vossius1.

    Epistolae tuae, Vir doctissime, bonae omnes: optimae autem quae longissimae, qualis illa, quam nuper uxor attulit, amoris in nos plenissima; cui illud quoque acceptum fero quod de Silva nostra tam benigne iudicas: in qua censendum nihil nisi reverentia qua mortuum Thuanum tanquam viventem prosequor. V.A. Maurerio magis magisque te innotescere sane gaudeo, dignus est qui te norit, multoque plura in eo reperies quam ego ausim polliceri. In piae antiquitatis veneratione ego persisto, multosque hic habeo eius studii participes. Libri nostri Belgici sex2 brevi, ut arbitor, prodibunt; forte et Disquisitio de Pelagianismo3, sed cum cautionibus quas tu aliique suggessistis. Interim et Stobaei Latini editionem paro4, et quo consummatior prodeat Graecos Manuscriptos cum libris editis comparo. Oratoria tua5 haud dubie multis hic placebunt; fac ubi prodierint ne hic exemplaria desint. Dura lex est quam tibi praescribi memoras, et tamen sunt quibus ea nimis mollis videatur? O misera aetas in qua vix est servitutem effugere. Recte iudicas hoc agi ne opera tua Ecclesiae usui esse possit. Interim gratulor otio tuo, in quo sementem facere potes cuius olim messem videamus. Eorum quae ad Evangelia notaveram6 partem amicis ostendam ut eorum iudicia explorem, postea constituturus quod ex usu publico privatoque videbitur. De scribendi ratione quae periculo careat laudo quae commentus es. Sed et si quid opus est Maurerius tuto curabit, a quo frequentes literas accipio. De Augustini ad Iulianum libris7 consilium haud displicet. Rogabo fratrem ut inter libros meos eum quaerat. Lenitatem maximi facio: utinam eam virtutem quam amo ita consequi possem. Iuvabunt etiam tua monita, ita enim laudes interpretor ut τὰ περὶ Κύρου παιδείας. Saepe mihi ob oculos versatur tristis imago acceptae iniuriae cum Patriae et Ecclesiae tam impense voluerim: et sum ϰαϰοστομαχώτερος ut ista non semper aeque concoquam. Ideo tui aliorumque auxilii egeo.

    De historia Thuani quod mones, inquisivi diligenter. In eo exemplari quod ad αὐτογράϕου fidem diligenter a Puteanis collatum est, ut inde aliquando instituatur nova editio, video omne illud de rebus novis, exsilio et Noriberga inductum esse. Et sane si quis quae duobus in locis super Donello ab eodem Thuano scripta sunt conferat, inveniet haec eo pertinere. Error mihi natus inde videtur quod Thuanus quae de Viris doctis ei suggerebantur annotabat plerumque in schedis singularibus quales aliquot vidi; in quibus saepe duorum triumve historia

    152

    forfruito coniungebatur: quam ille deinde locis suis inserendam notis quibusdam indicabat. Unde fieri potuit et factum, puto, ut duae particulae ad diversos homines ac tempora pertinentes describentium errore, notis illis male observatis, coalescerent. Certe qui Indicem confecere eis suboluisse error videtur, ut advertes si quaeras soceri nomen. Interim illud dissimulare nequeo, illud de desultoria scientia non ab exscriptore sed ab ipso esse Thuano, non tamen eo sensu qui levitatem animi ullam significet, sed potius insatiabilem quandam cupiditatem per omnia studiorum genera se diffundendi: de cuius successu quod aliis iudicium permittit haud dubie Critica spectat; nam Theologica eius, quae certe potissima, nescio an ad Thuani manus venerint. Nam si venissent iudicasset haud dubie cum Scaligero qui eum iudicii acumine Theologis ferme omnibus praeferebat8. Praecipue vero pacis et moderationis studium favorabili aliquo elogio prosecutus more suo Thuanus fuerat, si Irenicon9 et quae alia eius sunt argumenti ad ipsius manus pervenisset. Ego, qui utriusque memoriam, ut scis, summa reverentia prosequor, auctor sum, ut tu quoque, si quid hac in re pro soceri existimatione faciendum censes, ita id facias, ut simul te Thuani observantem ostendas. Melius forte sit obiter in aliquo libellorum10 quos es editurus dicas monitum te, quod et res ipsa loquitur, ingens ab exscriptore eo in loco vitium esse commissum, quam ut singulatim de hoc argumento aliquid scribas et singula ad unguem reseces. Sed quicquid facturus es ego operam dabo ut bonis probisque id non displiceat.

    Tilenus noster summi te facit et amicissime salutat. Is nunc Canonas Dordracenos ὀβελίζει11. De Onosandro nihil sperandum. Rigaltius noster totus in bibliothecae catalogo scribendo occupatur, caeterum tempus foro et rei faciendae tribuit. Spem tamen mihi eius scriptoris edendi fecit Salmasius12 vir supra quam quisquam credat eruditus. Eius Eucharisticon ad Sirmondum13 nescio an videris: in quo canon Nicenus περὶ τῶν πρωτείων accuratissime pertractatur. Amicos resaluta et vale quam optime. 29 Septemb. 1621.

    Mitto hanc epistolam quanquam veterem ut videas pridem curasse me ut tibi responderem: quo scilicet tempore frater discessurus14 putabatur, qui abitum hucusque distulit. Interea recepi duo tua opera de Arte Oratoria15, elimatissima ut omnes docti sentiunt. Ego Partitiones tuas multis commendavi qui summa sua cum fruge ea utuntur. Utinam habere possim quae olim super statu animarum post mortem, oratione pro mortuis et sanctorum veneratione a te sunt annotata amicisque distributa16. Vale Vir Optime. 20 Novemb. 1621.

    Tuus ut semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 61; Epistolae ecclesiasticae p. 666. Antwoord op no. 691.
    2 - Bewijs van den waren godsdienst zie p. 26 n. 6.
    3 - Disquisitio an Pelagiana sint ea Dogmata; zie p. 109 n. 2.
    4 - Over den Stobaeus, die 1623 uitkwam, zie p. 15 n. 4.
    5 - Zie p. 135 n. 3.
    6 - Zie p. 27 n. 1.
    7 - Zie p. 138 n. 1.
    8 - In het Epicedium; zie Cuno, Franciscus Junius der Aeltere, p. 167.
    9 - Junius' Eirenicum de Pace ecclesiae catholicae inter Christianos ... procuranda, in 1593 bij Raphelengen te Leiden uitgekomen.
    10 - Hij deed dit dan ook in: de Historicis Latinis, 1627; praefatio. Zie Vossius' brief van 23 Aug. 1627.
    11 - Tilenus' Considérations sur les Canons et Serment d'Alez, 1622. Zie Brandt, Historie der Reformatie IV p. 391.
    12 - Tot een uitgave van Onosander is ook Salmasius niet gekomen.
    13 - Eucharisticon Iacobo Sirmondo. Parijs 1621.
    14 - Over Willem's verblijf in Parijs zie p. 65 n. 3.
    15 - Zie p. 135 n. 3.
    16 - Onder Vossius' praesidium hebben de volgende studenten de achter hun namen genoemde Disputationes verdedigd: A. Romanus, de Statu animae a corpore separatae (1615); H.E.f. Vollenhovius, de Orationibus et oblationibus pro defunctis (1615); N. Loedingius, de Invocatione sanctorum (1616); J. Pythius, zelfde thema (1616); I. Slatius, zelfde thema (1616); I.A. Victor, zelfde thema (1619). Zij zijn, met andere disputationes, in 1628 herdrukt in: G.I. Vossii Theses theologicae et historicae, de variis doctrinae Christianae capitibus, in Acad. Leidensi propositae (Petit, Bibliogr. Lijst p. 192 en p. 173 no. 18).