eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    631. 1621 April 22. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Vir Illustris.

    Ex te potissimum disco, quanta sit non in superficie natantis, sed penitus in animum demersae bonitatis constantia. Adeo tu semper me sublevare, fovere, ornare non desinis. Sentio hoc ex eorum benevolentia, quos tua mihi potissimum benevolentia conciliavit; Puteani2 et Perrezii3, qui sine mora, ut adventus mei nuntium accepere, ad me visendum accurrerunt, comitati nihil non debeo. Praeses Ianninus literas ad me scripsit4, cum adhuc Antverpiae me esse existimaret, plenissimas amoris, et, quod maximum iudico, innocentiae nostrae tantum reddentes testimonium, quanto maius exoptari nullum poterat. Talem et Boissizium5 reperi, quem domi suae conveni, ubi, ad aulam abiturus, mea causa substiterat. Ex utriusque consilio Lutetiae quiesco: facturus de caetero, quod ipsis ex usu videbitur; quorum me sapientiae, fidei, caritati, totum committo. Haec omnia ideo tibi narro, ut intelligas, quam multis magnisque nominibus tibi obstringar. Solvendo cum non sim a me ipso, Deum pro me tibi delegabo, qui se omnium beneficiorum vicem non sperantium expromissorem statuit. Is diu te incolumen servet, efficiatque ne quicquam posthac nisi pro aliis doleas. Lutetiae, 22. Aprilis, 1621.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 54.
    2 - Er zijn drie gebroeders Dupuy, Jacques, Pierre en Christophe, van wie de eerste twee, bibliothecarissen van de bibliotheek des Konings, de meest bekende zijn.
    3 - Er zal gelezen moeten worden Peirezii, d.i. de bekende philoloog Nicolas Claude Fabry de Peiresc.
    4 - No. 629.
    5 - Zie p. 65 n. 4.