179
Octavum iam diem, pater carissime, Parisiis ago,2 unde iam ante ad te scripsi.3 Vivimus nunc in conducto hospitio, quadra nostra,4 Puerum assumsimus, qui rebus ministret; dominum Guilielmum exspectamus.5 Venustae ad me sunt Antverpia literae praesidis Janini, quae me digresso eo pervenerant, amoris quantum sperare nunquam ausus fueram uberrimae indices.6 De causa nostra nihil ne ego quidem magnificentius dicere poteram. Plane nusquam aut tutius aut honestius esse potui quam in hoc regno, ubi me omnis ordinis viri quotidie salutant. Pro uxoris, famuli et famulae libertate sine intermissione laborandum hic omnes censent.7 Et nemo est qui non iniuriam illis fieri existimet, quod non continuo dimittantur. Affinem Debyaeum8 quam officiosissime meo nomine salutes velim, sed et omnes qui nos sanguinis aut amicitiae nexu contingunt. Deus te et optimam matrem aliquando conspectui meo sistat incolumes,
tibi obedientissimus filius,
Hugo Grotius.
XXIII Aprilis 1621, Lutetiae.
Frater9 occupatissimus in meis negotiis nunc non scribit. His scriptis literis ex Zelandia nuntium accepi de concessa uxori et famulis libertate; Deo sit gratia.
Bovenaan de brief staat: Copie.