Affectum tuum in me, Vir Illustris, quem haud digne exprimam, nisi paternum dixero, nuntiant ex patria uxor et amici, testantur tuae, et ad me et ad alios, qui hic sunt, literae. Eundem fideliter exprimit Vir Amplissimus Marbaldus2 affinis tuus, qui omnia mihi large obtulit, quae usui esse possent. Quibus pro rebus gratias referre meum non est, sed eius, qui istius summae tuae bonitatis et auctor est et erit remunerator. Ego postquam Lutetiam veni tot undique gaudiis circumfundor, quot in diuturno carcere tristia senseram: Tanta est in me procerum benevolentia, tantus literatorum ad me concursus. Itaque iucundissima colloquia egregiam longae solitudini vicem rependunt. Prae caeteris Tilenus3 et Puteanus4 omni me officiorum genere ornant. Inter tot laeta unum dolet, quod rursus ad arma impelli Gallia vestra videtur. Sed Regis bonitas et eorum, qui a consiliis ipsi sunt, sapientia spem facit aut bellum mutatum iri aequa pactione, aut victoriae usum non alium fore, quam ut victis dematur iniuriae licentia: quod Deus faxit, Imperii vestri toties sospitator. Idem te, Vir Maxime, tuamque domum propitius custodiat. 14 Maii, 1621. Lutetiae.