eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    650. 1621 Juni 3. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Quo die tuas, Vir Illustris, ad me datas 23 Maii accepi, Praesidem Ianninum accesseram, ut ei Venetum librum2, quo causa rerumpublicarum infeliciter agitur, ostenderem. Legimus locum, triaque observavimus, quae non ad te privatim, sed ad publicam regni causam pertinent. Primum est, quod Conchini3 potentia obtentui sumitur, ne Regis voluntas crederetur ea, quam Regiae literae praeferrent: quae excusatio si valet, periit omnis foederum publicorum sanctimonia. Nunquam enim deerunt, quorum invidiosa gratia in latebram perfidiae praetexi possit. Alterum est, quod libertati Batavorum inimicum te dicit; quae res ipsum Regem directe petit; nam quem quis liberum esse nolit, sequitur aliquem ei dominum destinet. Tertium est, quod maligna interpretatione, ut recte a te quoque annotatum est, vim foederis contrahit. Nam foedus mutua auxilia pollicetur, si quod induciarum tempore bellum nascatur, non autem, si ipsae induciae causam bello dederint; quod etiamsi evenisset, probatu erat difficillimum, unde promtum Gallis omnibus cognoscere, cum quam captiosis foederum interpretibus res ipsis sit futura in posterum. Et haec, ut dixi, publicam causam attingunt. Sed et aliis in partibus mendacia ipsius male tecta transparent. De literis, quas post Conchini mortem Rex ad Ordines scripsit, recens mihi memoria est eo scriptas fuisse tenore, non ut pro cunctatione, sed pro animo prompto gratias agerent, non minus, quam si res ipsa plenum habuisset exitum, cuius iam necessitatem regni felicitas sustulerat. Sed et illud recte notabat Ianninus, nihilo minus esse credibile, quam a Villaregio4 scriptas literas, quibus caveret, ne qua earum argumentum ad te permanaret; notum quippe omnibus, te semper in primo amicitiae gradu apud Villaregium fuisse. Et quis tandem ille, cui hoc arcanum credidisset Villaregius? nam eum nominari in primis attinebat, ut narrationi fides aliqua conciliaretur. Accedunt iam illa, quae in tuis literis accurate admodum notantur, quae omnia ostendunt, profecta haec omnia ab aliquo, qui mentiendi consuetudine tantum contra pudorem profecerit, ut laborem credibilia saltem fingendi a se non exigat. Ductus interim sermonis neminem, si quid recte iudico, eorum, quos novimus, scriptorem arguit. Est enim satis aequaliter toto libri corpore diffusus, ut nulla pars eximie emineat. Mihi ita videtur, rem penitus inquirendam per regium apud Venetos Legatum, quid hominis sit Iosephus Bonfadius, quale munus illud erudiendae iuventutis, cui se dicit admotum: liber ipse, quando superiorum permissu excusus dicitur,

    91

    quorum iudicio examinatus probatusque fuerit? Ego in eo libro, sicut Latinitatem non improbo, ita multis in locis requiro rerum cognitionem - plurima enim contra Historiae veteris novaeque fidem narrantur -, accuratum vero iudicium et prudentiam multo magis. Quibus patriae nostrae causam tutatur, ea omnia ex meo libro hausit, quem de Reipublicae Batavicae Antiquitate5 scripsi. Velim, nisi incommodum est, transmittas partem foederis, quam ille narrando depravat, et ex literis Villaregii ad te id, quod ad rem mittendorum auxiliorum pertinet: simulque Regis literas, quibus gratias agit Ordinibus: ut si mendacia haec tanti non sunt, ut speciatim refutari mereantur - de quo tamen cogitandum erit amplius, ubi ea didicerimus, quae Legatum Regis apud Venetos cupiam explorare - certe parata sit materia verum et narrandi et astruendi, si quis unquam ista tempora subtrahere voluerit ignorantiae posteritatis.

    Me quoque nunc atrox mendacium6 fatigat, quo fingor liber veniam postulasse, qua ignominiam, carcerem, paupertatem redimere pridem potui, constanterque abnui: quaque id mihi velut pro lege impositum dicitur, quod ego me ultro facturum dixi, ut significarem, quantopere ab omni odio, in patriam praesertim, animus meus abhorreret. Compellit me famae cura, quam caeteris rebus antehabui, in certamen a meis moribus satis alienum descendere. Mittam brevi exiguam veri narrationem, quae maioris operis7 spem fovebit. Ius tacendi ultro mihi eripiunt, quorum, ut tacerem, maxime intererat.

    Rex me extra suam curam non esse, liberalitate aliqua testatus est. Ut certi aliquid constituatur, ante Regis adventum sperare vix licet. Interim molestum mihi est uxoris optimae conspectu carere; sed hae quoque malorum reliquiae devorandae sunt. Custos sigilli8 favere nobis dicitur. Pro tuis ad Ianninum literis quid dicam? Toties me obligas, ut ad gratias agendas nova me verba deficiant. Vale vir optime, et bene rem gere. Lutetiae, 3 Iunii, 1621.

    Veniam peto, quod hunc fasciculum ad affinem9 curandum tuis literis inclusi. Feci id ut certius procederet negotium.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 57. Beantwoord door no. 656.
    2 - Zie p. 69 n. 3.
    3 - Concino Concini, meer bekend als maréchal d'Ancre.
    4 - De secrétaire d'Etat, Nic. de Neufville, Sr. de Villeroi.
    5 - Zie I p. 131 n. 1.
    6 - Zie p. 75 n. 8.
    7 - Zie p. 76 n. 2.
    8 - Da zegelbewaarder Guillaume du Vair, bisschop van Lisieux.
    9 - Een brief aan Nicolaas van Reigersberch en de brief no. 649.