eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    653. 1621 Juni 11. Van A. Schottus1.

    And. Schottus Hug. Grotio I.C. χαίρειν.

    Evigilavi atque insomnem duxi noctem, doctiss. Groti, cum pridie eius diei elegantis iuvenis ingenii Gasp. Gevartius2, qui me ad Te, profugum e custodia, solandum aut gratulandum potius duxerat, admonuit tuis ut responderem litteris. Ego vero ac libenter: quod ad scribendum ὁρμὴ τῆς ϕιλίας tametsi maxime festis hisce occupatum diebus raperet, cum officii gratia - superbus enim nisi

    93

    respondeam litteris provocatus merito videar -, tum quod utriusque interesse nostrum putem. Quod enim consolandi tui caussa hostico illo carcere legisse Te numerisque Latinis vinxisse, nimirum e Philosophia cum Boethio consolationem petendo, coram narraveras Philosophorum dicta ac poëtarum, quorum capi scriptis soleres, ex Ioan. Stobaei Collectaneis3: cumque eiusdem tecum et ordinis, ut Iureconsultum, ac soli prope, G. Ratallerum4 talia convertisse retulissem, id e meis sumptum arculis et notatum, uti meus est mos, poëmation, si forte nondum vidisses, a Plantinianis hic excusum, huic fasciculo inclusi, ut si tantum istic est a salutationibus otii, legas, exemploque imiteris, si tua fortasse libet edolare, posteritatique transscribere. Memoria interim repetens, ut quemadmodum e C. Plinio Viglius Zuichemus5, Frisius et ipse, nostra memoria insignis Belgii Praeses ac I.C.tus, Testamentaria commentatione non incelebris, habita nominis sui Viglii ratione ‘Vitam esse mortalium Vigiliam’ symbolo suo indicavit: sic et Tu senariis, quos mihi memoriter et iucunde Gevartius recitavit, Custodiam seu carcerem appellare casum illum soles apud aerumnae sociam:

    Quos matris alvus Carcer edit in lucem, Queis corpus animam more Carceris vincit: Quos morte functos terra Carcer exspectat, Numquam nimis timere Carcerem debent6.

    Homo enim, ut vere ais, nondum vitalem in lucem editus matris alvo ut in custodia est; post corpori inclusa Anima - σῶμα γὰρ σῆμα Platoni7 est - gestatur. Morte obita sepulcro corpus includitur, a communique omnium parente tellure gestatur. Hinc et senex ille Simeon8 cygneo cantu, Christum Iesum in ulnis tenens, dissolvi vinculisque voti compos ac laetabundus exsolvi optat, itemque electionis vas Paulus9 dissolvi obnixe rogat, ac mortali liberari custodia. Imo et B. Iob10 vitam militiam, vel ut LXX legunt, πειρατήριον, tentationem probationemque auri in fornace nominat; exilium alii revera, ut περὶ ϕυγῆς Comment. Plutarchus11. Sed haec Tu apud teipsum, mortalis memor sortis, locique quem asylo, nostro hoc relicto caelo, delegisti! De me si loqui apud Te permittis, equidem ex quo ante hos ipsos XXX. annos, et quot excurrunt, Societatis Religioni sponte me addixi, in animum semper induxi meum, ut tu vinculis, in custodia me habitare Dei O.M., sed spontanea, et compedes, quas mihi ipse induissem, gestare. Custodiri itaque sensi me reapse ab insidiis cacodaemonis, qui tamquam leo rugiens nos ambiat sive agendo quid - otium enim

    94

    vitiis illecebra est - sive legendo, vicissimque orando bonas collocans horas ad septuagesimum valens annum perveni, benignitate eius Numinis, in quo vivimus, movemur, et sumus. Imo sine custode socio atque arbitro pedem domo efferre cavi, nisi praevaricari, quod avertat Deus, vellem. Omnique adeo mortali a Deo custodem angelum iam a primo natalis die felicitate quadam, ut B. ait Hieronymus12, apponi credimus. O sane felicem custodiam! o iucundum carcerem! Quis me liberabit, nisi summus ille imperator, qui hac nos in custodia collocavit, vetatque sine eius iussu statione decedere. Ecquando bone Deus vincula disrumpes mea? An seni mihi fessoque incolatus prolongatus est!

    Tibi nunc, Groti, proferam si pateris, quae mihi nocturna illa meditatione in mentem venerunt; conditionis tuae respectu interim habito, ut qui e custodia iam uxoris astu operaque dilapsus in arca es libraria: ut olim Moyses dux populi Israelitici destinatus ἐν ϰιβωτῷ, ϰίστῃ ϰαὶ ϕασϰώλῳ servatus emersit, altusque a Regis filia, ad maiora nimirum Dei voluntate patranda. Tu quoque in equo durateo13, lignea arca, a custodibus elatus poteris fortasse - quid enim vetat poëtica apud poëtam adhibere - inflammare non Troiam sed Bataviam patriam, non igni vastante omnia ac depopulante, sed aetherio ac caelesti, tu modo si vis ipse ardens patriae amore, et cives tuos re consilioque iuvans salubri - scis quo tendam - ut positis tandem armis fugentur errores tot tantique etiam Iudaeorum ac Turcarum Mahometistarum: profligentur blasphemae illae in Christum, eiusque sponsam Ecclesiam Romanam voces etc. Feceris id exemplo duorum probe tibi notorum Io. Spondani14 Galli I.C., ac tui credo familiaris Pe. Bertii15, quem Lutetiae collectum vides humaniter a Rege Christianissimo. Utriusque rationes conversionis ad bonas partes, partium studio valere iusso, Latine istic ac Gallice editas potes odio omni adversariorum omisso attentius legere atque expendere. Ille, ut melius nosti, in Hesiodum, et vastas in vastum Homerum dedit observationes, et in Psalmos aliquot ad Regem Henricum IIII. Frater quoque eius, Henr. Spondanus, abiurata Romae haeresi, quam vel in Gebennicis, vel Basileae hauserant, Annalium Ecclesiasticorum Caesaris Card. Baronii ἐπιτομὴν ἐν τῇ οἰϰουμένου ἐπιτομῇ Ρώμῃ concinnavit, feliciter.

    Nunc quae mala impendentia fuga tua salutari declinaris mecum considera, ut, ne antiqua commemorem, e Valerii Maximi libro V. eorum qui Reip. ac Patriae togati aut sagati servierunt: utque in Graecia omittam Themistoclem; in Latio vero praeteream Scipionem illum Africanum superiorem, qui a suis proscriptus, de quibus omni bono meritus Urbem conservarat, patria extorris hoc sibi sito poni voluit elogium: Ingrata patria ossa non leges mea16. Themistocles vero apud Xerxem versans exsul liberis ait: Perieramus, nisi periissemus17. Verum nostrae

    95

    memoriae, quorum casus oculis adhuc observatur nostris, clarissimos duos referam I.C.tos qui a suis immaniter contrucidati perierunt tamen etsi doctissimi scriptisque editis illustres existerent, Barnabam inquam Brissonium18 Lutetiae, ubi degis, et Steph. Durantium19 Tolosae Tectosagum: utrumque in dignitatum culmine - Praesides enim erant - immaniter contrucidatum audivimus, spectarunt, pro dolor ac pudor, cives. En quo discordia cives Perduxit miseros. Haec tu, inquam, Groti, pericula semel effugisti, et tecto prope latere discessisti, ne quid capiti arcesseres, quod aiunt, tuo infaustum, et luctuosum tuis: condito iam capite truncato collega tuo Oldenbarneveltio, etsi nobili ac iureconsulto, de patria sua, ut sibi quidem videbatur, opt. merito, excluso armis Rege Catholico. Sed o incertas humanarum rerum vices! o spes inanes! o insperata infortunia! I nunc et ingratae servias post tot vigilias plebi!

    I nunc, et ventis animam committe, delato.
    Confisus ligno!

    Dicebat vere Lacon ille apud M. Tullium in Tusculanis20:

    Non optanda quidem Fortuna rudentibus apta.

    Habes, mi Groti, ab amico profectam consolatoriam epistolam: neque hic efferri campumque decurrere, ut possem fortasse, libuit. Tu si vicissim scribes, equidem non recuso reponere: et si quod in rem tuam sit, vel consilium exiges, fidum senties: Deum interim venerans precabor, si loquar more maiorum sine fuco, bene tibi, bene mihi ut sit in hac vitae sive custodia, sive exsilio. Vale. Nostros quoque socios istic utraque etiam lingua peritiss. atque Theologos Frontonem Ducaeum, Iac. Sirmondum, Dionys. Petavium si intervises meisque salutare verbis non gravaberis, facies quod te dignum existimem. Antverpiae, postrid. festi S. Eucharistiae, CIƆIƆCXXI, αὐτοχειρὶ γεροντιϰῶς.

    Adres: Clarissimo Viro Hugoni Grotio Iureconsulto: Lutetiae Parisiorum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ex museo J. Brant p. 40. Beantwoord door no. 662. Schrijver is de Antwerpsche philoloog, die in 1586 in de orde der Jesuieten was getreden. Hij was thans 68 jaar oud. Zie verder Baquet, Notice biographique et littéraire sur André Schott, in Mémoires de l'Académie Royale de Belgique XXIII (1849).
    2 - Zie I p. 557 n. 5.
    3 - Zie p. 15 n. 4.
    4 - Georg Rataller, raadsheer in den Grooten Raad te Mechelen; later president van den Raad te Utrecht. Hij gaf uit: Euripidis poetae tragici tres tragoediae, Phoenissae, Hippolytus coronatus atque Andromacha, Lat. carmine conversae. Acc. fragmenta quaedam ex veteribus Graecis poetis apud Stobaeum exstantia. Antwerpen 1581.
    5 - Van Viglius den president van den Geheimen Raad is een Commentatio in tit. X lib. II. Inst. de Testamentis.
    6 - Het gedicht in het album van De Kempenaer, zie p. 68 n. 5.
    7 - Plato, Cratylus 400 c.
    8 - Lucas II, 25 vv.
    9 - Phil. I, 23; Rom. VII, 24.
    10 - Job VII, 1.
    11 - Plut. περὶ ϕυγῆς 17.
    12 - Hier. In Ecclesiasten 5 (= Migne P.L. 23, 1106).
    13 - Het Trojaansche paard, ἵππος δουράτεος, Homerus, Od. VIII, 493. Cf. Lucretius I, 473.
    14 - Jean de Sponde, 1557-1595, broeder van den straks te noemen Henri de Sponde, 1568-1643. Hun voornaamste werken noemt Schott.
    15 - De Leidsche professor, die, in 1619 afgezet, naar Parijs ging en daar Roomsch-Katholiek werd. Van zijn overgang gaf hij rekenschap in: Oratio in qua suae in Galliam migrationis consiliorumque rationem exponit. Paris 1621; het volgende jaar met duidelijker titel herdrukt. Zie Petit, Bibliogr. Lijst p. 153 no. 27 vv. Een Fransche vertaling, die Pacquot noemt, kent Petit niet.
    16 - Cf. p. 63 n. 3.
    17 - Plutarchus, περὶ ϕυγῆς 7.
    18 - Barnabé Brisson, 15 Nov. 1591 vermoord.
    19 - Jean Etienne Duranti, premier président du parlement de Toulouse, 11 Febr. 1589 vermoord.
    20 - Non sane optabilis quidem ista rudentibus apta fortuna; Cic. Tusc. Disp. V, 40.