Hugo Grotius Andreae Schotto sal.
Iam pridem, vir optime ac doctissime, tui visendi cupidine flagraveram, cuius non eruditio mihi tantum ex editis libris, sed et humanitas morum ex Scaligeri
102
atque aliorum testimoniis innotuerat. Atque adeo id ipsum inter causas vel praecipuas erat, cur vestram Belgicae partem adire cuperem: sed obstitit bellum diu, mox factis induciis metus ne, quia privatus iam esse desieram, sequius id interpretaretur hominum malignitas. Sed vere quod dici solet ‘fumum dum metuo in flammam incidi’2. Nam qui tam temere metueram, ne levi suspicione aspergerer, totis calumniarum fluctibus mersus sum. Sicut autem in carcere cum essem, me isto Iosephi dicto solatus sum: ‘nihil feci cur in hanc foveam coniiciendus essem’3: ita nunc liberatus Dei beneficio - ingratus sim aliter si dicam aut sentiam - merito mihi videor cum eodem Iosepho dicere posse τοῖς ἐμὲ δωρεὰν μισησᾶσι4: ‘Vos quidem in malum hoc cogitaveratis, Deus autem hoc cogitaverat in bonum’5. Nam exemptus et negotiis publicis, quae vix ullam animo pacem indulgent, et turbae hominum plerumque per contagium noxiae, vitam egi quasi ἀσϰητιϰὴν, maximamque partem temporis tum precibus, tum Sacrae Scripturae et veterum eius interpretum lectioni impendi, eo sane animo ut, quemadmodum in controversiis de Gratia et Libero Arbitrio id, quod verum esse firme persuasus sum, magno potentium odio meoque periculo et professus eram libere, et pro eo, quo tum fungebar, munere tutatus: ita in caeteris partibus, seposito rerum temporalium respectu, veritatem aut iam cognitam, aut amplius - neque enim de profectu desperandum est - cognoscendam animose sequerer, in quo proposito Deum et precatus sum hactenus, et nunc etiam precor, ut me conservet ac roboret. Cum autem iis, quae praecipua sunt, praecipuam quoque curam deberi arbitrarer, primitias otii mei consecravi illis rebus, quae Christianorum universitatem a reliquo humano genere segregant. Itaque eo animo lectis aliquoties sacris oraculis, atque iis, quae tum adversus Gentes, tum adversus Iudaeos a priscis ac recentioribus erant disputata, operam dedi, ut eorum summam populari ac patrio sermone expressam, quo magis lectio allubesceret, quadam versuum dulcedine condirem6, aliis quoque, sed meis praesertim Hollandis hanc operam navans, ut qui domi cum Iudaeis, peregre cum Mahumetanis et paganis, saepe etiam cum impiis Dei ac divinae providentiae negatoribus versantur, haberent praesens adversus tot venena remedium. Is labor in libros sex fluxit, quorum primus Deum esse probat, ac scitu maxime necessarias proprietates ei assignat, providentiam, et aliud post hoc, quod hic agitur, aevum; atque inde religionem generaliter adstruit. Secundus docet eam esse veram religionem, quam Christus Dominus noster in terras attulit. Tertius autoritatem defendit eorum librorum, quos Veteris et Novi Instrumenti codices continent. Quartus speciatim Paganismo, quintus Iudaismo, sextus Mahumetismo opponitur. In eodem opere Christianos omnes hortor, ut omissis ad pietatem minus facientibus controversiis, praecipue vero animos asperantibus rixis, ad pacem se concordiamque componant. Confido Deum Optimum Maximum, qui in delineandis istis Christianismi rudimentis mihi benignus adiutor fuit, hoc etiam mihi concessurum, ne in erroribus ullis haeream, qui animae meae saluti possint adversari, neve charitatem abiiciam in eos, qui eidem Domino nomen dederunt, praecipue qui vitae innocentia tanto nomini respondent: quam in rem omnium bonorum103
precibus adiuvari cupio, paratus et ipse pro aliis easdem preces ad Deum sine intermissione fundere. Haec igitur, ut dixi, quamquam meditari ceperam pridem, tamen ut amplius intentiusque meditarer divina directione carcer mihi profuit; proderit, spero, et exilium, cui hoc etiam debeo, quod te aliosque viros eximios, tum isthic, tum hic in Gallia vidi: quibus omnibus gratias ago, nominatim tibi, vir reverende, qui praeter illos sane amicissimos sermones has etiam literas tui in me affectus indices esse voluisti. Bene mones et carcerem esse hanc vitam et exilium: nam quota pars universi est, quae nos inclusos tenet, adstrictos etiam vinculis divinae gubernationis? exilium, a patria quippe absumus: municipatus enim noster in coelis est. Exempla Themistoclis, Coriolani atque aliorum interdum cogito: saepius autem illorum, qui leniter tulere illatas a civibus iniurias, qualis Aristides, Phocion, Rutilius et, quem dicis, Scipio: sed quid opus aliunde exempla petere, cum praestantissimum nobis in Mose exhibeant sacrae literae? qui populi liberator incertum ingratiusne acceptus sit a suis, an ipse patientius pravos populi mores pertulerit. Virtus hic in alieno habitat; inde plerumque adeo sine praemio est, ut et poenas incurrat, aut ubi unus principatum in dominationem vertit, aut ubi inter plures orta factio, rem, quae publica fuerat, privatam facit, aut ubi populus - qui mos est furentium - in membra sua, et quidem potissima, saevit. Merito divini libri civilis imperii statum mari comparant: nam ut maris aestus eadem loca nunc tegit, nunc destituit, ita potestas illa ambulatoria est, neque vestigium servat: tum vero non desunt venti et fluctus, qui, non dicam, incautos, sed vel maxime sibi caventes, alios penitus demergant, alios diu vexatos tandem naufragos in littus eiiciant. Ad haec exempla nos quoque accessimus, quibus propositum semper fuit in eo, quem acceperamus, statu patriam conservare: quod nobis qua mercede steterit vides; quanto tutior tranquilliorque vita in piis meditationibus et literato otio senescentium! ζηλῶ σε γέρον ζηλῶ δ᾽ἀνδρῶν ὃς ἀϰίνδυνον, βίον ἐξεπέρασ᾽ ἀγνὼς ἀϰλεής7.Hoc vitae genus si mihi in posterum clemens Deus indulserit, operam dabo, ne eo segniter abutar. Versus, quos ex Graecis apud Stobaeum Latinos feceram8, iam accepi, eisque relegendis quod primum dabitur tempus impendam. Conferam et Ratalleri libellum, pro cuius usu gratias habeo, remissurus propediem. Quos nominas viros eruditionis fama pridem notos, videre nondum contigit; si qua dabitur eos videndi occasio, utar, neque enim nescio quam multa sint quae ab eis doceri possem. Vale, vir optime. VIII. Iulii 1621. Lutetiae