Ante omnia, incomparabilis vir, Deo immortali gratias ago, quod diutinas horum temporum calamitates temperarit dulcissimo beneficio liberationis tuae. Quod eo maioris duco, quia ne aliud quidem sperare audebam, quam ut intercessione principis exteri cum certis conditionibus dimittereris. Sed subinde labascebat animus, cum minime viderem, quibus condicionibus et conscientiae tuae, et procerum simul voluntati posses satisfacere. Nunc Deus voluit, ut plane tuus esses, neque ulli, praeterquam uni sibi, beneficium tantum deberes. Quanto magis propterea divinae sis bonitati obstrictus, satis intelligis. Sed quia vita haec terrestris nihil aliud esse videtur, quam perpetua tentatio quaedam, facile vides, quantum nunc opera danda tibi sit, ne qui a Deo corporis es custodia liberatus, a communi generis humani hoste in carcerem longe foediorem, animi nempe, ullis ullorum blanditiis pelliciaris. Quod eo ad te scribo, quia inimici tui spem eam conceperunt propediem huc nuncium allatum iri, quod Bertii2 exemplo
109
abiuraris quaecunque a Reformatis Ecclesiis docentur, eosque omnes pronunciaris haereticos, qui non per omnia cum Romana Ecclesia sentiunt. Equidem nihil tale de te metuo. Novi enim pietatem animique constantiam. Sed tamen quid homulli sumus, si Salomon ipse foede adeo sit prolapsus? Quare Deum oro, ut nec spe, nec metu, a recta te via, et conscientia integra, abstrahi patiatur. Tu vero, vir maxime, me vicissim in precibus tuis apud Deum habe commendatum, ne vel pellacia horum, vel illorum blanditiis, agere id unquam velim, quod salva facere conscientia minime possum. Sed de me quidem propediem fortasse plura. Nam expecto, quid vel Synodus decretura sit, quae Roterodami nunc haberi incipit: vel quid Nobiles Academiae Curatores VIII Augusti facturi sint in rebus meis3. Ad te redeo. Legi cum optimo parente tuo scriptum de quaestione ea an Melancthoniana sententia recte Pelagiana esse dicatur4. Scis quid hac de re sentiam. Sed aliud nunc in quaestione est: nempe an expediat ea, quae scripsisti, quamprimum in lucem exire. Video de hoc ne inter tuos quidem satis convenire. Et utrimque argumenta adferuntur. Quibus id probatur, aiunt Dei et veritatis caussam agi, hanc ab omnibus caussae satis intelligentibus defendi viribus omnibus debere: a te vero imprimis, partim quia perpauci, quid vetus Ecclesia senserit, aeque sciunt, partim quia tutius istic, ubi nunc es, potes, partim quia hoc fine liberasse te Deus videatur, ut veritatis sis patronus fortis. Accedere aiunt, quod multorum millium de te spem eludere non debeas. Item quod aliter mundo testatam facere innocentiam tuam vix possis. Sed quibus secus videtur, hi satis fore putant, si ea defendas, quae egisti ipse, dum Reip. habenas moderares. Ea quae a Synodo decreta sunt, malunt oppugnari ab illis, qui populum docent, ut quos ea res propius tangat: sicubi opera eorum claudicet, posse a te iuvari. Sed ut ipse rectis quasi cornibus in Synodum incurras, parum tutum putant, eo quod in Britannia, Belgica, Germania, ipsaque Gallia tot habeat defensores, quorum impetum metuunt ne solus possis sustinere. Scis quam duram suscipiat provinciam, cui cum Theologis negotium est. Ad haec negant res tuas ita firmo loco esse, ut non vel obitu regis, vel alio infortunio inde eiici possis: nec debere te in totum tibi aditum praecludere in loca illa, ubi Calvini dogma regnat. Praeterea aiunt magnis passibus eo nunc omnia tendere, ut brevi plane moderatis hominibus futurum sit opus, a quibus triste patriae dissidium sopiatur. Utilem vero tunc magis operam tuam fore, si non tam Remonstrantium caussam susceperis defendendam, quam unius tui, quod necessarium esse minime diffitentur. Accedit quod aliter si agas, minus etiam, quam nunc sunt, in gratia erunt, qui vel sanguine vel affinitate tibi iuncti sunt. Utrum maioris haec argumenta sint, an priora, satis per te vides. Quamquam vero consultore non eges, tamen non possum quin addam, minime mihi improbari, ut paullum saltem hoc negotium differatur. Praesertim quando coniux tua, itemque affines plane habent persuasum, tibi, liberis, sibi, plurimum posse hanc rem incommodare, nec usque adeo necessariam esse. Haec sunt quae Delphis scribebam. Nunc recta Lugdunum peto, unde de aliis alteras ad te literas dabo. Neque enim plura nunc possum ob festinationem. Deus tibi, vir Clarissime, amicorumque maxime, eum animum inspiret, qui110
sarciendae Ecclesiae concordiae plurimum adferat emolumenti. Summo Theologo, Tileno, salutem si dixeris, gratum feceris. Nec enim obstare arbitror, quod de facie minus norim, cum animi virtute hominem aestimemus: quam qui norit, is vere mihi nosse virum videtut. Vale. XXII Iul. ∞ IƆCXXI.Tuus aeternum,
G.I. (Vossius)5.
Adres: Clarissimo et incomparabili viro, Hugoni Grotio. Lutetiam Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: Ger. Vossius 22 Iulii 1621.